Лекции.Орг
 

Категории:


Как ухаживать за кактусами в домашних условиях, цветение: Для кого-то, это странное «колючее» растение, к тому же плохо растет в домашних условиях...


Архитектурное бюро: Доминантами формообразования служат здесь в равной мере как контекст...


Поездка - Медвежьегорск - Воттовара - Янгозеро: По изначальному плану мы должны были стартовать с Янгозера...

De Neptuno, Mercurio, Aesculapio



Populi antiqui multos deos colebant. Neptunus, dominus Oceani et fluviorum, in Oceano habitabat. Nautae Neptuno equos et tauros immolabant. Mercurius, deus mercaturae, erat nuntius deorum. Praeterea animos mortuorum ad inferos deducebat. Aesculapium medici colebant. Graeci Aesculapio gallos immolabant. Neptuni arae plerumque in ripis fluviorum erant, Mercurii in viis, Aesculapii in lucis.

 


 

De Sparta

Sparta erat oppidum Graeciae. Lacedaemonii sive Sparta­ni erant incolae Spartae. Sparta muros et portas non nabebat, nam in viris erat praesidium. Arma Lacedaemoniorum scuta, hastae et gladii erant. In gymnasiis Spartae pueri ludebant et discebant; gymnasium erat schola disciplinae et patientiae. Corona lauri erat praemium victoriae puerorum. Simulacra Mercurii dei gymnasia ornabant, nam in tutela Mercurii erant.

 

 

De Minerva

Minerva sapientiae dea erat. Minervae opera litterae et artificia vigebant. Noctua et olea Minervae sacrae erant. Minerva imprimis magistris et discipulis favebat. Item magistri et discipuli Minervae gloriae maxime serviebant. Minerva impigris discipulis subveniebat, pigros puniebat.

Praeterea Minerva iustum bellum curabat. Populus Romanus, cum bella gerebat, saepe Minervae sacra parabat. Si bellum iustum erat, Minerva populo Romano victoriam praebebat.

In foro Minervae statua erat. Minerva tunica et palla amicta erat, praeterea loricam et galeam gerebat. Laevo umero hastam sustinebat. Dextra Minerva stilum, sinistra ceram tenebat. Dea aliquid animo reperiebat atque in cera scribebat.

 

 

De servis

Romani magnum numerum servorum habebant. Familia Romana ex dominis, liberis et servis constabat. Servos Romani bellis sibi parabant. Servi liberi non erant; etiam filii servorum servi esse debebant. Servus, nisi domino suo parebat, dominum timere debebat; nam dominus servum suum verbis malis monebat et flagellis verberabat. Multi Graeci, viri docti, erant servi Romanorum. Itaque in agris non laborabant. Alii servi Graeci morbos curabant et sanabant, alii liberos Romanorum educabant et pueros docebant. Liberi libros poëtarum Graecorum amabant et saepe tragoedias et comoedias clarorum poëtarum legebant.

 


 

In circo

– Unde venis, Marce?

– E circo venio. In circo ludi erant. Multi viri et multae feminae in circo sedebant et ludos spectabant. Etiam pueri et puellae in circo sedebant. Ego prope Petrum sedebam. Una ludos spectabamus et clarorum aurigarum victoriis gaudebamus.

 

 

De amicitia lupi fabula

Asinus aegrotus erat. Filium parvum habebat. Filius in stabulo aegrotum curabat. Ad aegrotum asinum properabant lupi et stabulo apropinquabant. Tum unus e lupis ostium stabuli pulsat et clamat: "Aperi, mi aselle! Amici tui appropinquant." Filius lupis respondet: "Amicorum verba blanda audio, sed lupos improbos video."

 

 

De armis et castris Romanorum

Romani arma et tela habebant. Arma erant scuta et galeae. Tela erant pila, gladii, sagittae. Romani scuta brac­chiis leavis gestabant et pilis e longiquo pugnabant. Scuta erant oblonga et signis aeneis et aquilis et coronis ornata. Sagittis socii Romanorum armati erant. Romani castra plerumque in clivo collocabant et vallo fossaque circumdabant. In ripis Rheni Romani multa castra ponebant. Etiam nunc multa vestigia Romanorum ibi sunt: aedificia, sepulcra, arma, instrumenta.

 

 

De Graecia

Graecia erat terra parva, sed multos incolas habebat. Multi Greaci in Asiam, in Italiam Siciliamquem migrabant, quod numerus incolarum magnus erat. Graeci nautae impavidi erant. Athenae oppidum Atticae erant. Incolae Athenarum litteras et sapientiam amabant. Athenae deae sapientiae et litterarum sacrae erant. Lacedaemonios arma, castra, proelia delectabant. Lacedaemonii bellorum periti erant. Thebani constantia clari erant. Ex numero virorum clarorum poëtam Homerum laudamus. Homerus cunctos poëtas gloria superat.


 

Sententiae

1. Omne initium difficile est. 2. Repetitio est mater studiorum. 3. Consuetudo est altera natura. 4. Fortes fortuna adiuvat. 5. Per aspera ad astra. 6. Mens sana in corpore sano. 7. Difficile est reperire amicum. 8. Bonis nocet, qui malis parcet. 9. Cogito, ergo sum. 10. Carum est quod rarum est.
11. Primus inter pares. 12. Dies diem docet.

 





Дата добавления: 2015-10-27; просмотров: 1940 | Нарушение авторских прав


Рекомендуемый контект:


Похожая информация:

Поиск на сайте:


© 2015-2019 lektsii.org - Контакты - Последнее добавление

Ген: 0.002 с.