Лекции.Орг
 

Категории:


ОБНОВЛЕНИЕ ЗЕМЛИ: Прошло более трех лет с тех пор, как Совет Министров СССР и Центральный Комитет ВКП...


Искусственные сооружения железнодорожного транспорта: Искусственные сооружения по протяженности составляют в среднем менее 1,5% общей длины пути...


Перевал Алакель Северный 1А 3700: Огибая скальный прижим у озера, тропа поднимается сначала по травянистому склону, затем...

De fontĭbus iuris Romāni



Ius popŭli Romāni constat ex legĭbus, plebiscītis, senātus consultis, constitutionĭbus princĭpum, edictis eōrum, qui ius edicendi habent, responsis prudentium. Lex est quod popŭlus iubet atque constituit. Plebs autem a popŭlo eo distat, quod popŭli appellatiōne universi cives significantur; plebis autem appellatiōne cetĕri cives sine patriciis significantur. Senātus consultum est, quod senātus iubet atque constituit; idque legis vicem obtĭnet. Constitutio princĭpis est, quod imperātor decrēto vel edicto vel epistŭla constituit. Edicta sunt praecepta eōrum, qui ius edicendi habent; ius autem edicendi habent magistrātus popŭli Romāni. Sed amplissĭmum ius est in edictis duōrum praetōrum, urbāni et peregrīni, quōrum iurisdictiōnem in provincia praesĭdes eārum habent. Responsa prudentium sunt sententiae et opiniōnes eōrum, quibus permissum est iura condĕre. Si sententiae eōrum omnium in unum concurrunt, id, quod ita sentiunt, legis vicem obtĭnet; si vero dissentiunt, iudĭci licet quamlĭbet sententiam sequi; idque rescripto divi Hadriāni significātur (Gai).

 

Capĭtis deminutio.

Capĭtis deminutiōnis tria genĕra sunt: maxĭma, media, minĭma. Tria enim sunt, quae habēmus: libertātem, civitātem, familiam. Igitur cum omnia amittĭmus, hoc est libertātem et civitātem et familiam, maxĭmam esse capĭtis deminutiōnem; cum vero amittĭmus civitātem, libertātem retinēmus, mediam esse capĭtis deminutiōnem; cum et libertas et civĭtas retinentur, familia tantum mutāmur, minĭmam esse capĭtis deminutiōnem. (Paul.)

 

 

De iure personārum.

Omne ius, quo utĭmur, vel ad persōnas pertĭnet vel ad res vel ad actiōnes. Summa divisio de iure personārum haec est, quod omnes homĭnes aut libĕri sunt aut servi. Rursus liberōrum homĭnum alii ingenui sunt, alii libertīni.

Ingenui sunt qui libĕri nati sunt; libertīni, qui ex servitūte manumissi sunt. Sequĭtur de iure personārum alia divisio: nam quaedam persōnae sui iuris sunt, quaedam aliēno iuri sunt subiectae. Rursus eārum personārum, quae aliēno iuri subiectae sunt, aliae in potestāte, aliae in manu sunt. In potestāte ităque sunt servi dominōrum. Item in potestāte nostra sunt libĕri nostri. Nam qui ex me et uxōre mea nascĭtur, in mea potestāte est. Item qui ex filio meo et uxōre eius nascĭtur, id est nepos meus et neptis, aeque in mea sunt potestāte, et pronepos et proneptis et deinceps cetĕri.

 

Sequĭtur см. sequor

eārum см. указательное местоимение is, ea, id

 

 

De testamentis

In eo, qui testamentum facit, integrĭtas mentis, non corpŏris sanĭtas exigenda est. Qui in potestāte parentis est, testamenti faciendi ius non habet. Surdus mutus testamentum facĕre non possunt. Relegāti in insŭlam et quĭbus terra Italĭca et sua provincia interdicĭtur testamenti faciendi ius retĭnent. Hi vero, qui ad ferrum aut ad bestias aut in metallum damnantur, libertātem perdunt et testamenti factiōnem amittunt.

 

Ius civīle et ius gentium.

Omnes popŭli, qui legĭbus et morĭbus reguntur, partim suo proprio, partim commūni omnium homĭnum iure utuntur. Nam ius, quod quisque popŭlus ipse sibi constituit, id ipsīus civitātis proprium est vocaturque ius civīle, quasi ius proprium civitātis. Quod autem naturālis ratio inter omnes homĭnes constituit, id apud omnes popŭlos custidītur vocaturque ius gentium, quasi eo iure omnes gentes utuntur. Popŭlus ităque Romānus partim suo proprio partim commūni omnium homĭnum iure utĭtur (Gai.).

 

De servitutĭbus

Servitūtes aut personārum sunt ut usus et usus-fructus, aut rerum, ut servitūtes praediōrum rusticōrum et urbanōrum. Servitūtes rusticōrum praediōrum sunt hae: iter, actus, via, aquaeductus. Iter est ius eundi, ambulandi homĭnis, non etiam iumentum agendi. Actus est ius agendi vel iumentum vel vehicŭlum. Ităque qui iter habet, actum non habet, qui actum habet, et iter habet etiam sine iumento. Via est ius eundi et agendi et ambulandi: nam et iter et actum in se via contĭnet. Aquaeductus est ius aquam ducendi per fundum aliēnum.

De obligationĭbus

Omnium autem obligatiōnum summa divisio in duo genĕre deducĭtur: namque aut civīles sunt aut praetoriae. Civīles sunt, quae aut legĭbus constitūtae aut certe iure civīli comprobātae sunt. Praetoriae sunt, quae praetor ex sua iurisdictiōne constituit, quae etiam honorariae vocantur.

quae см. qui, quae quod





Дата добавления: 2015-10-27; просмотров: 748 | Нарушение авторских прав


Рекомендуемый контект:


Похожая информация:

Поиск на сайте:


© 2015-2019 lektsii.org - Контакты - Последнее добавление

Ген: 0.002 с.