.


:




:

































 

 

 

 





, .

1. Alea jacta est. 2. Romam ventum est. 3. Ab Augusto forum aedificātum est. 4. Athēnae a Xerxe delētae erant. 5. Bablon altis muris cincta erat. 6. Fortĭbus viris est data fortūna. 7. Hannĭbal patriam defensum revocātus est. 8. Littĕrae a Phoenĭbus inventae sunt. 9. Multōrum aures clausae veritātis sunt. 10. Aqua super montium jugis concrēta est. 11. Captum oppĭdum est cum ingenti praedā. 12. Eloquentia data est multis, sapientia paucis. 13. Socii Ulixis a Polyphēmo interfecti sunt. 14. Alexander Magnus in proelio sagittā ictus est. 15. Forum Romānum rostris navium expugnatārum ornātum erat. 16. In virtūte jure posĭta est vera fecilĭtas. 17. Accēpi omnes epistŭlas, quae a te missae erant. 18. Alexander Magnus ab Aristotĕle, viro sapienti, erudītus est. 19. Bellum punĭcum altĕrum ingenti virtūte Scipiōnis finītum est. 20. Non prius dormiēmus, quam negotia nostra finīta erunt. 21. Regis filia atque unus e filiis captus est. 22. Roma a fratrĭbus Romŭlo et Remo condĭta est. 23. Romam, ut famā tradĭtum est, ansĕres olim servavērunt. 24. Tota civĭtas Helvetiōrum in quattuor pagos divīsa est. 25. Veterĭbus popŭlis tres partes orbis terrārum cognĭtae erant. 26. Accēpi omnes epistŭlas, quae a fratre meo missae erant. 27. Carpĭte florem, qui nisi carptus erit, turpĭter ipse cadet. 28. Carthăgo et Corinthus a Romānis eōdem anno delētae sunt. 29. In templo Apollĭnis Delphĭco inscriptum erat: Nosce te ipsum. 30. Labyrinthus a Daedălo artifĭce in Creta insŭla aedificātus est. 31. Oppĭda vestra satis muniēntur, si ipsi viri fortes fuerĭtis. 32. Prometheus a Hercŭle, qui aquĭlam sagittā necāvit, liberātus est. 33. Aristīdes, qui cognomĭne Justus appellātus erat, in exsilium missus est. 34. Homĭnes cor habent, quod in laeva pectŏris parte posĭtum est. 35. Macedŏnum regnum post Alexandri mortem distractum est in multa regna. 36. Prometheus in monte Caucăso ferreis catēnis ad saxum alligātus est. 37. Romāni non a Pyrrho, sed ab elephantĭbus Pyrrhi superāti sunt. 38. Si concordia bellis civilĭbus perturbāta erit, omnes cives misĕri erunt. 39. Italia Alpĭbus, quasi vallo, contra barbăras gentes natūrā ipsā munīta est. 40. Magna classis Persārum parvo numĕro navium Graecōrum apud Salamīna victa est. 41. Multa bella a Romānis terrā marīque magnā cum pertinaciā gesta sunt. 42. Postquam Tarquinius Superbus Romā expulsus erat, ibi duo consŭles creāti sunt. 43. Ubi epistŭlas, quae a te scriptae erunt, accepĕro, tibi statim rescrībam. 44. Aristaeus Eurydĭcem flores carpentem rapĕre cupivĕrat, sed illa a serpente necāta erat. 45. Cicĕro consul a senatorĭbus Romānis propter merĭta sua pater patriae nominātus est. 46. Cum Palatio, ubi Romŭlus initium urbis fecĕrat, paulātim sex colles conjuncti sunt. 47. Fuit olim senex, ei filiae duae erant; eae duōbus fratrĭbus nuptae sunt. 48. Legātus in extrēmas Galliae regiōnes cum novis legionĭbus a Caesăre missus est. 49. Quintus Pedius legātus extrēmo anno in ulteriōrem Galliam a Caesăre missus est. 50. Troja a Graecis delēta est, sed memoria Trojae ab Homēro servāta est. 51. Anno septingentesĭmo septuagesĭmo sexto ante aeram nostram in Graeciā prima Olympia constitūta sunt. 52. Brennus, dux Gallōrum, Romānis, quos proelio ad Alliam commisso vicĕrat, dixit: Vae victis. 53. Cum copiae e castris eductae et in campo instructae erunt, in hostes ducentur. 54. Philosŏphus quidam interrogātus: Quasnam naves tutas putas? -- respondit: Quae in arĭdum subductae sunt. 55. Sorōres Phaēthōnis, qui a Jove flumĭne ictus erat, in arbŏres popŭlos mutātae sunt. 56. Capitolium Romānum ab hostĭbus non expugnātum est, nam clamor ansĕrum a defensorĭbus audītus erat. 57. Legāti ad Caesărem ab eis nationĭbus, quae trans Rhenum habitābant, missi sunt pacem rogātum. 58. Omnes dei ad nuptias Pelei, regis Thessaliae, et Thetĭdis deae invitāti erant, praeter Discordiam. 59. Oracŭlum Apollĭnis Atheniensĭbus respondit: Belli finis erit, si rex ipse ab hostĭbus occīsus erit. 60. Postquam Helvetii a Caesăre victi erant, multae gentes Galliae eum auxilio contra Germānos vocavērunt. 61. Ulixes, tempestāte coactus, ad insŭlam Ogygiam pervēnit, ubi apud nympham Calypso septem annos vixit. 62. Multārum gentium urbes ab Herodŏto, scriptōre Graeco, visae et mores eārum ab eo discripti sunt. 63. Semper crudelĭter punīti sunt ei milĭtes Lacedaemonii, qui in pugnā terga vertĕrant atque fugā vitam servavĕrant. 64. Themistŏcles, vir incredibĭlis ingenii et singulāris memoriae, omnia, quae ab eo visa et audīta erant, meminĕrat. 65. Calchas sacerdos Graecis, in Trojam navigantĭbus: Non solventur naves, -- inquit, -- priusquam Agamemnŏnis filia immolāta est. 66. Imperātor legatis hostium dixit: Si itĕrum mecum pugnāre vultis, ego parātus sum pugnāre, si pacem habēre mavultis, abjicĭte arma!. 67. Roma condĭta est in Latio, in laeva ripā flumĭnis Tibĕris; ea urbs, ut fama est, olim ab anserĭbus servāta est. 68. Ulixes, fame et frigŏre confectus, ad Phaeācum insŭlam actus est, qui eum bene accepērunt et paulo post in patriam misērunt. 69. Romŭlus et Remus, ut fama est, in eisdem locis, ubi flumĭne Tibĕri exposĭti et a pastōre educāti erant, urbem condĕre statuērunt. 70. Nemo praeter mercatōres in Britanniam advĕnit, sed iis ipsis nihil praeter oram maritĭmam atque eas regiōnes, quae sunt contra Gallias, notum est. 71. Nuntiis litterisque Labiēni commōtus, Caesar duas legiōnes in Galliā conscripsit; cum iis legionĭbus legātus Quintus Pedius extrēmo anno in Galliā missus est. 72. Postquam Numitōri regnum Albanōrum itĕrum mandātum est, Romŭlus et Remus statuērunt novam urbem aedificāre in eis locis, ubi inventi et educāti erant. 73. Xerxes, ubi cum copiis Athēnas intrāvit, omnes fere sacerdōtes, qui in arce Athenārum mansĕrant et ab eo inventi erant, necāvit urbemque incendio delēvit. 74. Prope Tibĕrim fluvium imperātor Augustus Mausolēum construxit, illud celĕbre monumentum, in quo postea et ipse condĭdus est et corpŏra aliōrum nobilium virōrum illīus tempŏris. 75. Epamenondas legāto regis Persārum, auri offerenti, dixit: Si rex ea vult, quae Thebānis sunt utilia, gratiam facĕre sum parātus, sin autem contraria, non habet auri satis. 76. Socii Ulixis boves sacras Solis dei interfecērunt et ad cenam paravērunt; eā de causā in alto mari omnes naves Ulixis fractae et sociis ejus necāti sunt. 77. Alexander, Philippi regis Macedŏnum filius, benevolentiam amicōrum donis sibi conciliāre studēbat; quod ubi Philippus animadvertit, eum his fere verbis vituperāvit: Num ii tibi fidēles erunt, quos pecuniā conciliavĕris. Amor non auro, sed virtūte comparātur.





:


: 2018-10-15; !; : 771 |


:

:

, .
==> ...

1681 - | 1462 -


© 2015-2024 lektsii.org - -

: 0.012 .