.


:




:

































 

 

 

 





, , .

1. Dux exercitui praeĕrat. 2. Manus manum lavat. 3. Aesōpus servus fuisse tradĭtur. 4. Canes sunt custōdes domuum. 5. Consŭles jubentur scribĕre exercĭtum. 6. Cornua habent praecipue quadrupĕdes. 7. Da mihi manum tuam. 8. E cantu dignoscĭtur avis. 9. Omne anĭmal sensūs habet. 10. Taurōrum arma sunt cornua. 11. Auxilio exercitui dux equitātum mittit. 12. Constat regĭbus manūs longas esse. 13. Dux semper habet spem victoriae. 14. Est rerum omnium magister usus. 15. Germania a meridie Alpĭbus terminātur. 16. Hic dies alios mores postŭlat. 17. Medium diem Romāni meridiem nominābant. 18. Nautae Graeci multos portus visitābant. 19. Nihil semper suo statu manet. 20. Nihil agenti dies est longus. 21. Omnium rerum principia parva sunt. 22. Quis est domĭnus harum domuum? 23. Romae magistratūs a plebe creabantur. 24. Suum cujusque re tempus est. 25. Unam rem semper servāte, virtūtem. 26. Ad meam rem id interesse putāvi. 27. Diligentia in omnĭbus rebus plurĭmum valet. 28. Doctrīna est fructus dulcis radīcis amārae. 29. Ignoranti portum nullus ventus secundus est. 30. In casĭbus dubiis medĭci consilium convŏcant. 31. In exercĭtu Hannibălis multi elephantes erant. 32. In rebus adversis anĭmum submittĕre noli. 33. In omnĭbus rebus certus ordo est. 34. Interfuit rei publĭcae nullam dissensiōnem esse. 35. Medĭcus manu armātā saepe homĭnes curat. 36. Non semper genua flexa pietātem indĭcant. 37. Odium Catilīnae Cicerōnis paene perniciēi fuit. 38. Omnem exercĭtum imperātor contra hostes ducit. 39. Pulchrum est bene facĕre rei publĭcae. 40. Res humānas ordĭne nullo fortūna regit. 41. Caesar cum omni exercĭtu in Britanniam contendit. 42. Crede mihi: aut consilio, aut re juvĕro. 43. Divitiācus Romam ad senātum vēnit auxilium postulātum. 44. Domĭna et regīna omnium rerum est ratio. 45. Exercĭtus, acri proelio pulsus, fugae se mandāvit. 46. Haec ad te die natāli meo scripsi. 47. Herēdis fletus interdum sub persōnā risus est. 48. Lycurgus auri argentīque usum legĭbus suis sustŭlit. 49. Minerva ex capĭte Jovis nata esse dicebātur. 50. Nautae tempestāte ingenti perterrĭti in portu mansērunt. 51. Officia magistratuum Romanōrum domi militiaeque varia fuērunt. 52. Omnis exercĭtus in unum locum condūci coepit. 53. Perĭcles agros suos dono rei publĭcae dedit. 54. Res publĭca Romāna firma erat et potens. 55. Senātus et magistrātūs rei publĭcae Romānae praeĕrant. 56. Sine duce exercĭtus corpus sine spirĭtu est. 57. Thales Milesius aquam esse initium rerum putābat. 58. Una manus medĭci nobis vulnĕra opesque feret. 59. Ut homĭnum vultus, ita locorum facies mutantur. 60. Verbis sensūs nostros exprimĕre interdum non possŭmus. 61. Ante Catilīnam item conjuravērunt pauci contra rem publĭcam. 62. Discribebātur in tribūs popŭlus Romānus, in centurias exercĭtus. 63. Equitatui, quem auxilio Aedui Caesări misĕrant, Dumnōrix praeĕrat. 64. Helvetii, Caesăris adventu commōti, legātos ad eum mittunt. 65. Hic locus ab hoste circĭter passūs sescentos abĕrat. 66. Imperātor aciem instructam pleno gradu in hostem induxit. 67. In angustiis exercĭtus noster in magno pericŭlo erat. 68. In vetĕrum Romanōrum exercitĭbus omnium ordĭnum cives militābant. 69. Is dies aliam vitam affert, alios mores postŭlat. 70. Is, qui agrum non colit, fructūs non accipiet. 71. Mundus non casu incerto, sed legĭbus certis gubernātur. 72. Nihil tam irrīdet Epicūrus, quam praedictiōnem rerum futurārum. 73. Nonnulli Trojāni, postquam perniciem effugērunt, in Italiam emigravērunt. 74. Rei publĭcae Romānae bella civilia causa perniciēi erant. 75. Senātūs consultum est, quod senātus jubet atque constituit. 76. Sophŏcles propter litterārum studium rem familiārem neglexisse videbātur. 77. Vetus Roma a mari sedĕcim milia passuum abĕrat. 78. Vulnĕra gravia cordis saepe causa exĭtūs letālis sunt. 79. Antīqui dicēbant radīcem doctrīnae esse amāram, fructum vero dulcem. 80. Apud Cannas Poeni exercitui Romanōrum magno proelio interĭtum paravērunt. 81. De Hasdrubălis adventu in Italiam cura in dies crescēbat. 82. Duas tantum res plebs Romāna optat: panem et circenses. 83. Et parva domūs et ingentia aedificia in Romā erant. 84. Homĭnes antīqui caput locum omnium fere sensuum nostrōrum putābant. 85. Is est amīcus, qui in re dubiā re juvat. 86. Jussu senātus populīque Romāni quotannis magistrātus in provincias mittebantur. 87. Non solum cives, sed etiam magistrātūs legĭbus parēre debent. 88. Notum est nullam rem e nilo divinĭtus unquam gigni. 89. Romŭlus hostĭum exercĭtum fudit fugavitque, regem in proelio occīdit. 90. Caesar narrat se bis in Britanniam cum exercĭtu suo navigavisse. 91. Consŭles, censōres, praetōres, aedīles summi erant rei publĭcae Romanōrum magistrātūs. 92. Legāti dixērunt post diem tertium ad Caesărem se reversūros esse. 93. Lingua Latīna diu apud popŭlus Eurōpae in magno usu fuit. 94. Nomen amīci popŭli Romāni a senātu Romāno nonnullis Gallis dabātur. 95. Nulla res est tam necessaria omni genĕri homĭnum, quam medicīna. 96. Praetōrem decet non solum manus, sed etiam ocŭlos abstinentes habēre. 97. Studia litterārum secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium praebent. 98. Antīqui putābant sensūs, interprĕtes et nuntios rerum, in capĭte collocātos esse. 99. Antīquis temporĭbus clarissĭma fuit turris, in portu Alexandriae aedificāta, nomĭne Pharus. 100. Bello Punĭco secundo ad lacum Trasumennum exercĭtus Romānus fusus fugatusque est. 101. Cicĕro dixit magistrātum legem esse loquentem, legem autem mutum magistrātum esse. 102. Helvetii, omnium rerum inopiā adducti, legātos de pace ad Caesărem misērunt. 103. In re publĭcā Romānā popŭlus consulĭbus paruit, consŭles autem legĭbus paruērunt. 104. Me tuārum actiōnum, sententiārum, voluntātum, rerum denĭque omnium socium comitemque habēbis. 105. Multi versūs sine auctōre vivunt; illi putantur a vulgo composĭti esse. 106. Peripatetĭci dicunt claros viros, a se instructos, rem publĭcam saepe rexisse. 107. Qualis in re publĭca princĭpes sunt, tales relĭqui solent esse cives. 108. Quibus de rebus ab Crasso Caesar certior factus naves aedificāri jubet. 109. Quinque sunt libri Cicerōnis de summo bono, sex de re publĭcā. 110. Scio me sententiam esse dictūrum primā specie aurĭbus tuis non gratam. 111. Sensim sine sensu aetas senescit nec subĭto frangĭtur, sed diuturnitāte exstinguĭtur. 112. Spero vos liberosque vestros in re publĭca multa bona esse visūros. 113. Ubi primum pecunia in honōre esse coepit, verus rerum honor cecĭdit. 114. Vita omnis Germanōrum in venationĭbus atque in studiis rei militāris consistit. 115. Zenōnis sententia est sapientem nullā in re falli, sententiam mutāre nunquam. 116. Caesar in bello, quod in Britanniā gessit, ad omnes casūs subsidia comparābat. 117. Cicĕro in libro De re publĭcā docet: Est res puplĭca res popŭli. 118. Equĭtes nostri cum funditorĭbus sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitātu proelium commisērunt. 119. Et in rebus secundis et in rebus adversis aequam mentem servāre decet. 120. Galli Caesări de Belgis nuntiavērunt manus cogi, exercĭtum in unum locum condūci. 121. Galli turpe esse dicunt frumentum manu quaerĕre; ităque armāti aliēnos agros metunt. 122. In foro, ab Augusto aedificāto, a popŭlo Romāno triumphus exercĭtūs expectātus est. 123. Magnus erat apud Romānos diērum festōrum numĕrus; diēbus festis Romāni templa ornābant. 124. Polycrătes Samius anŭlum in mare dejectum postĕro die in alvo piscis reppĕrit. 125. Spero me praeclāras de istis rebus epistŭlas ad te saepe missūrum esse. 126. Nostri milĭtes partem navium deprĭmunt, nonnullas cum hominĭbus capiunt, relĭquas in portum compellunt. 127. Principātus rei publĭcae Romānae in manĭbus magistratuum, principātus magistratuum in manĭbus consŭlum erat. 128. Aliae bestiae homĭnem visu, aliae audītu supĕrant, homo autem omnes mente et ratiōne supĕrat. 129. Caesar Ariovisto scripsit se de re publĭca et summis rebus cum eo agĕre cupĕre. 130. Dolēbam, patres conscripti, rem publĭcam, vestris quondam meisque consiliis conservātam, brevi tempŏre peritūram esse. 131. Dux rei militāris perītus unus in proelio interdum plus valet, quam omnis multitūdo milĭtum. 132. Hostes resistentes Datāmes invādit: primo impĕtu pellit, fugientes persequĭtur, multos interfĭcit, castra hostium capit. 133. Diērum sunt nomĭna: Solis dies, Lunae dies, Martis dies, Jovis dies, Venĕris dies, Satūrni dies. 134. Galli, qui non longe a Romā castra posuĕrant, in urbem eo die non intrāre constituērunt. 135. Marcus Atilius Regŭlus, qui in Afrĭcam suum exercĭtum traduxĕrat, ibi oppĭda et multa castella expugnāvit. 136. Nota tibi sunt dogmăta philosophiae Stoĭcae, quae nomen accēpit a portĭcu, in quā Zeno docuĕrat. 137. Postĕro die per exploratōres Caesar cognōvit et montem a suis tenēri, et Helvetios castra movisse. 138. Nullum exercĭtum, qui cum popŭlo Romāno bellum gestūrus erit, rex per fines regni sui transīre sinet. 139. In signis exercĭtūs Romāni hae littĕrae erant: SPQR (senātus populusque Romānus), in nummis Romanōrum: SC (senātūs consulto). 140. Praeter arma, milĭtes Romāni alia ad castrōrum aut pugnae usum instrumenta, item frumentum in multos dies ferēbant. 141. Matronārum ornātus non est in veste aut relĭquo corpŏris cultu, sed in pudīcis morĭbus et in ornamentis anĭmi. 142. Caesar intellegēbat omnes fere Gallos novis rebus studēre et ad bellum excirāri, omnes autem homĭnes natūrā libertāti studēre et condiciōnem servitūte odisse. 143. Thales viro cuīdam interroganti: Quid omnĭbus hominĭbus commūne est? -- Spes, -- inquit, -- hanc enim etiam illi habent, qui nihil aliud habent. 144. Demosthĕni fur quidam rem pretiōsam arripuit; captus ita se defendĕre studēbat: Nesciēbam in tuum esse; cui Demosthĕnes: At id tuum non esse satis sciēbas. 145. Socrătes primus philosophiam devocāvit e caelo et in urbĭbus collocāvit et in domos etiam introduxit et coēgit de vita et morĭbus rebusque bonis et malis disserĕre. 146. Ad Lacedaemonios et Athenienses legāti Persārum missi sunt et ita jussu regis dixērunt: Nisi regi nostro aqua et terra data erit, urbes vestrae delebuntur, conjŭges natīque in servitūtem abducentur. 147. Homĭni quinque habent sensūs; sedes quattuor sensuum est in capĭte: visus est in ocŭlis, audītus in aurĭbus, odorātus in narĭbus, gustātus in palāto et in linguā; tactus est praecipue in digĭtis.





:


: 2018-10-15; !; : 963 |


:

:

.
==> ...

1581 - | 1559 -


© 2015-2024 lektsii.org - -

: 0.008 .