.


:




:

































 

 

 

 





, .

1. Haec tolerāre potuĕrat. 2. Hoc tolerāre potuĕrit. 3. Vitam patris servavĕrit. 4. Bello longo patriam servavĕrant. 5. Hunc timuērunt; illos terruĕrat. 6. Ad vos pater me misĕrat. 7. Sententiam mutabĭtis, si omnia audiverĭtis. 8. Sine virtutĭbus nihil facĕre potuerĭmus. 9. Appellaverantne Caesărem regem ante ejus mortem? 10. Dolōrem, si non potuĕro frangĕre, occultābo. 11. In Asiā Caesar numquam vivĕre potuĕrat. 12. Neque patrem tuum vidĕras, neque matrem. 13. Si te rogavĕro alĭquid, nonne respondēbis? 14. Sine libertāte haec facĕre non potuĕrant. 15. Talem habebĭmus fructum, qualis fuĕrit labor. 16. Themistŏcles restituit muros, quos Persae delevĕrant. 17. Ubi alĭquid audivĕro, scribam ad te. 18. Vanam gloriam qui sprevĕrit, habēbit veram. 19. Alexander Magnus Thebas delēvit, quae diu floruĕrant. 20. Caesar omnĭbus, qui arma tulĕrant, vitam concessit. 21. Romāni Gallos, qui in Italiam irrupĕrant, cecidērunt. 22. Si agrum non aravĕris, fruges frustra expectābis. 23. Vi irae hic rex illos popŭlos superavĕrit. 24. Ante ejus victoriam nemo eum regem bonum appellavĕrat. 25. Ariovistus, rex Germanōrum, tertiam partem agri Sequanōrum occupavĕrat. 26. Cum Tullius rure rediĕrit, mittam eum ad te. 27. In adulescentiā remedia nostrārum culpārum vidēre non potuerāmus. 28. In temporĭbus antīquis medĭci invenĕrant remedia multōrum morbōrum. 29. Medĭci Graeci multa de corpŏris humāni morbis scripsĕrant. 30. Proserpĭnam, filiam Jovis et Cerĕris, Pluto uxōrem duxĕrat. 31. Vetĕres Romāni ante Caesărem vix nomen Britanniae cognovĕrant. 32. Virtūtem magnam patientiae in ejus morĭbus vidēre potuerāmus. 33. Caesar ei munitiōni, quam fecĕrat, Titum Labiēnum legatum praefēcit. 34. Caesar pontem, quem in Rheno fecĕrat, paulo post rescĭdit. 35. Germāni nonnullis annis ante Romānos Galliam intravĕrant et occupavĕrant. 36. Medĭci ejus ad eum cucurrērunt, sed mors eum superavĕrat. 37. Senŏnes Galli ad Clusium venērunt legiōnem Romānam castrăque oppugnatūri. 38. Tu heri ad me venīri promisĕras, sed non venīsti. 39. Caesar in campo novas legiōnes, quas in Galliā conscripsĕrat, instruxit. 40. Causa belli fuit, quod Romāni agrum Sabīnum ferro ignīque vastavĕrant. 41. Graeci deōrum honōres tribuēbant eis viris, qui tyrannos crudēles necavĕrant. 42. Hostes, qui ex incendiis se servavĕrant, Romāni interfecērunt aut cepērunt. 43. Ille rex multas urbes in Asia tenēbit, si illos superavĕrit. 44. Multae naves Romānae milĭtes ex Siciliā in Afrĭcam jam transportavĕrant. 45. Quamquam medĭcus varia medicamenta adhibuĕrat, puellam aegram sanāre non potuit. 46. Reliquias theātri, quod Augustus in Romā aedificavĕrat, hodie quoque spectāmus. 47. Respondēbo tibi, sed non ante, quam tu ipse mihi respondĕris. 48. Si quando in mare cecĭdĕris, da nobis signum, et te adjuvabĭmus. 49. Alexander puer duodĕcim annōrum equum ferōcem domuit, qui a nullo domāri potuĕrat. 50. Cerăsos, quae antea non fuĕrant in Italiā, Lucius Lucullus e Ponto invexit. 51. Democrĭtus, cui pater ingentes divitias reliquĕrat, omne fere patrimonium suum civĭbus donāvit. 52. Dionysius, tyrannus Syracusārum, qui cum finitĭmis civitatĭbus felicĭter pugnavĕrat, divitias ingentes possidēbat. 53. Ex sententiis illis multam sapientiam trahĕre poterĭmus, si de illis bene cogitaverĭmus. 54. Pauci ordĭnis senatorii, qui se cum Pompejo conjunxĕrant, nocte fugā salūtem petivērunt. 55. Horatio Coclĭti, qui Romam servavĕrat, Romāni grati propter audaciam ejus aēneam statuam collocavērunt. 56. Leonĭdas, rex Lacedaemoniōrum, regi Persārum, qui scripsĕrat: Mitte arma, rescripsit: Vĕni et sume. 57. Postquam Alcibiădes copiis praeesse coepĕrat, neque terrā, neque mari hostes pares esse potuĕrant. 58. Quando tandem, amīce, ex Hispaniā tuā Romam rediĕris et omnium tuōrum exspectatio explebĭtur? 59. Theseus patriam timōre liberavĕrat et virtutĭbus suis gloriam et auctoritātem suam valde auxĕrat. 60. Diogĕnes virum doctum, qui de caelestĭbus multa narravĕrat, interrogāvit: Quando tu de caelo discessisti?. 61. Hercŭles leōnem Nemeaeum, quem Juno nutrivĕrat, in antro necāvit, cujus pellem pro tegumento habuit. 62. Tarquinius Superbus multos senatōres occīdĕrat vel in exsilium pepulĕrat, ităque Brutus Tarquinios regno expŭlit. 63. Amas illum homĭnem atque mihi saepe commendas; amābis magis commendabisque, si cognovĕris ejus recens factum. 64. Caesar cum iis novis legionĭbus, quas in Italiā conscripsĕrat, per fines Gallōrum in Genăvam advēnit. 65. Calchas sacerdos Graecis in Trojam navigantĭbus: Non solventur naves, -- inquit, -- priusquam Agamemnŏnis filia immolāta erit. 66. Hannĭbal prĭmus suas copias in Italiam trans Alpes, quas nemo ante eum cum copiis superavĕrat, traduxit. 67. Juvĕnes Romāni, qui e rhetōris scholā discessĕrant, nonnumquam in Graeciam navigābant ibĭque a claris magistris erudiebantur. 68. Philippus, Macedŏnum rex, Lacedaemoniis scripsit: Si in Laconĭcam venĕro, finĭbus vestris vos expellam; Lacedaemonii rescripsērunt: Si. 69. Homo quidam interrogāvit servum, genĕre Lacedaemonium: Probusne eris, si te emĕro?; ille respondit: Etiam si non emĕris. 70. Saecŭlo quarto ante aeram nostram Galli ex Galliā emigravĕrant et in Italiā ad Padum domicilia nova occupavĕrant. 71. Ubii, qui uni ex Transrhenānis ad Caesărem legātos misĕrant, amicitiam fecĕrant, obsĭdes dedĕrant, eum de auxilio orābant. 72. Postea ipse Scipio in Afrĭcam pervēnit, in copias, quas Cartageniensium duces paravĕrant, impĕtum fecit earumque castra igni delēvit. 73. Fuērunt inter interfectōres Caesăris duo Bruti ex eo genĕre Bruti, qui primus Romae consul fuĕrat et reges expulĕrat, et C. Cassius et Servilius Casca. 74. Si fatum tibi est ex isto morbo convalescĕre, sive tu medĭcum adhibuĕris, sive non adhibuĕris, convalesces; si fatum tibi est ex isto morbo non convalescĕre, sive tu medĭcum adhibuĕris, sive non adhibuĕris, non convalesces.





:


: 2018-10-15; !; : 876 |


:

:

, ; , .
==> ...

1926 - | 1714 -


© 2015-2024 lektsii.org - -

: 0.013 .