.


:




:

































 

 

 

 





, , , .

1. Dum vivis, sperāre decet. 2. Expectāte, dum vos vocavĕro. 3. Homĭnes, dum docent, discunt. 4. Propĕrā, quia via longa est. 5. Aegrōto dum anĭma est, spes esse dicĭtur. 6. Cum epistŭlam tuam legēbam, frater meus vēnit. 7. Qui non vetat peccāre, cum possit, jubet. 8. Ut desint vires, tamen laudabĭlis est voluntas. 9. Crates, cum indoctum puĕrum vidisset, paedagōgum ejus percussit. 10. Philippus, cum bellum contra Persas parāret, occīsus est. 11. Priusquam promittas, delibĕrā, sed cum promisĕris, fac statim. 12. Socrătes, cum facĭle posset edūci e custodiā, noluit. 13. Attĭcus honores non petēbat, cum ei patērent propter dignitāte. 14. Beneficia eo usque laeta sunt, dum videntur exsolvi posse. 15. Cum Caesar in Galliam vēnit, ibi duae factiōnes erant. 16. Cum primi ordĭnes milĭtum concidissent, tamen acerrĭme relĭqui resistēbant. 17. Nemo patriam, quia magna est, amat, sed quia sua. 18. Orpheus, cum gradus Eurydĭcae non audīret, ad uxōrem respectāvit. 19. Alarĭcus, rex Gothōrum, Romam, etsi ingentĭbus moenĭbus instructa erat, expugnāvit. 20. Cicĕro, cum Athēnis esset, oratōres clarissĭmos et philosŏphos audiēbat frequenter. 21. Conon fuit praetor, cum copiae Atheniensium a Lacedaemoniis sunt devictae. 22. Cum in domum aliēnam venĕris, et mutus et surdus es! 23. Littĕrae, cum sint paucae, varie tamen collocātae, innumerabilia verba efficiunt. 24. Nemo fere fratrĭbus Gracchis auxilio venit, cum ab inimīcis opprimerentur. 25. Agricŏla, cum florem olīvae videt, fructum quoque se visūrum esse putat. 26. Amīco inimicōque bonum semper consilium praebe, quia amīcus accipiet, inimīcus repudiābit. 27. Athenienses, cum Persas vicissent, totam per Graeciam magno in honōre erant. 28. Cum Alexander Magnus Milētum cepisset, milĭtes ejus templum Cerĕris direptūri irrupērunt. 29. Cum milĭtes in hostes gradus inferre coepērunt, subĭto procella orta est. 30. Epicūrus dicēbat sapientem, quamquam in tormentis esset, tamen semper esse beātum. 31. Exsŭles redeuntes, cum de summo monte patriam procul vidissent, gaudio lacrimavērunt. 32. Ludo et joco uti tum licet, cum gravĭbus seriisque rebus satisfecērunt. 33. Manlius Torquātus filium suum necāvit, quia contra imperium cum inimīcis pugnavĕrat. 34. Pythagŏras, cum in geometriā quiddamnovi invenisset, Musis bovem immolavisse dicĭtur. 35. Quid viris stultis pecunia prodest, cum sapientiam sibi comparāre non possint? 36. Scipiōnis filiae ex aerario dotem accepērunt, quia nihil illis reliquĕrat pater. 37. Senatōres Romāni Cicerōnem consŭlem, postquam civitātem Romānam servāvit, patrem patriae nominavērunt. 38. Aedui, cum se defendĕre ab Helvetiis non possent, legātos ad Caesărem misērunt. 39. Caelo serēno interdiu obscūra lux est, cum luna sub orbem solis subeat. 40. Caesar, cum cognovisset montem ab hostĭbus tenēri, legiōnes suas jussit eo proficisci. 41. Cum Mucius Porsennam regem ignorāret, errāvit et ministrum quendam pro rege necāvit. 42. Dum eae res in colloquio geruntur, Caesări nuntiātum est equĭtes Ariovisti accedĕre. 43. Juppĭter, cum vidisset mores homĭnum corruptos esse, constituit totum genus humānum perdĕre. 44. Leonĭdas, cum Xerxes scripsisset: Mitte arma, -- respondit: -- Veni et cape. 45. Nihil prohĭbet, cum omnia amīcis dicāmus esse communia, alĭquid tamen amīco donāre. 46. Non Hercŭli nocēre Deianīra voluit, cum ei tunĭcam sanguĭne Centauri tinctam dedit. 47. Quamquam amīci Regŭli nolēbant, ut urbe decedĕret, is fidem datam non violāvit. 48. Quod turpe est, id, quamvis occultētur, tamen honestum fiĕri nullo modo potest. 49. Romāni cum animadvertissent Etruscos ad pacem parātos esse, legātos ad eum misērunt. 50. Socrătes, cum facĭle posset edūci e custodia, noluit leges rei publĭcae laedĕre. 51. Trojāni, cum Graecos ad naves tendentes conspexissent, extra portam urbem egressi sunt. 52. Noli turbāre circŭlos meos, -- inquit Archimēdes, cum miles quidam Romānus ei appropinquāvit. 53. Cum Aenēas vidisset Graecos nemĭni parcĕre, cum patre, conjŭge filiōque fugā salūtem petīvit. 54. Cum Tarquinius Superbus, ultĭmus rex Romanōrum, Romā expulsus esset, duo consŭles creāti sunt. 55. De futūris rebus, etsi semper difficĭle est dicĕre, tamen interdum conjectūrā possis sequi. 56. Dux, cum omnia de pace expertus est, ad oppugnatiōnem oppĭdi se comparāre coepit. 57. Equĭtes, cum putārent se ab hoste circumvenīri, audacius resistĕre ac fortius pugnāre coepērunt. 58. Quamquam quattuor duces Romanōrum impĕtu Germanōrum victi erant, Marius Teutŏnes uno proelio oppressit. 59. Romāni, cum metuĕrent, ne Cimbri Romam celerĭter petĕrent ac incedĕrent, Marium consŭlem creavērunt. 60. Romŭlis, quia Romāni muliĕres non habēbant, ad gentes finitĭmas legātos misit uxōres petītum. 61. Cum puella se id meminisse negavisset, judĭces tamen eam non satis rectum respondentem accusavērunt. 62. Cum Romāni uxōres non habērent, legātos ad vicīnas gentes misērunt et societātem conubiumque petivērunt. 63. Cum te tranquillum anĭmo esse cognovĕro, de iis rebus, quae hic geruntur, certiōrem faciam. 64. Cum vita sine amīcis dolōris et timōris plena sit, ratio ipsa monet amicitias comparāre. 65. Ipse Cicĕro, cum infirmissĭma valetudĭne esset, ne noctūtnum quidem sibi tempus ad quiētem relinquēbat. 66. Marcelli Scipiōnis domūs, cum honōre ac virtūte florērent, signis et tabŭlis pictis erant vacuae. 67. Phidias artĭfex, cum facĕret Jovis formam aut Minervae, conspiciēbat alĭquem, e quo similitudĭnem ducĕret. 68. Plato varios Socrătis sermōnes immortalitāti scriptis suis tradĭdit, cum Socrătes ipse littĕram nullam reliquisset. 69. Plato varios Socrătis sermōnes immortalitāti scriptis suis tradĭdit, cum Socrătes ipse littĕram nullam reliquisset. 70. Ante omnia necesse est se ipsum aestimāre, quia saepe nobis vidēmur plus posse, quam possŭmus. 71. Archimēdes, cum, in balneo sedens, sensisset pondus rerum, in aquā demersārum, minui, exclamavisse tradĭtur: Reppĕri. 72. Caesar hostĭbus, cum ad eum venissent et petĕrent, ne bellum gerĕret, imperāvit, ut arma tradĕrent. 73. Cum Cimbri et Teutŏnes Galliam provinciam vexārent, multi timēbant, ne Germāni brevi in Italiam invadĕrent. 74. Cum clara dies stellas fugavĕrat, Aenēas socios suos advocāvit et sua consilia his fatus est. 75. Cum Spartăcus cum sociis, servis et ingenuis se conjunxisset, ingentes copias comparāvit easque multum exercuit. 76. Lacedaemonii, cum audivissent muros ab Atheniensĭbus instrui, legātos Athēnas misērunt, ut ei id fiĕri vetārent. 77. Regŭlus, nobĭlis Romānus, quamquam non ignorābat se ad crudelissĭmum hostem proficisci, tamen jusjurandum conservāvit. 78. Brutus, quia reges ejēcit, consul primus factus est, Caesar, quia consŭles ejēcit, rex postrēmo factus est. 79. Cum Hercŭles duodĕcim labōres sustinuisset et hoc modo salūti homĭnum providisset,dei eum e servitūte Eurysthei liberavērunt. 80. Dilucŭlum est, cum, sole nondum orto, jam lucet; secundum dilucŭlum vocātur mane, cum lux vidētur solis. 81. Diogĕnes, cum gladium in viā jacentem vidisset: Quis, -- inquit, -- te perdĭdit, aut quem tu?. 82. Parens ejus, cum aeger esst, tamen omnĭbus rebus illis interfuit, cum infirmitātem corpŏris virtūte anĭmi superāret.83. Publio Cornelio Scipiōni, postquam Poenos ex Hispaniā pepŭlit, senātus bellum cum Poenis in Afrĭcā gerĕre permīsit. 84. Ulixes, cum in domum suam venisset, multis cum pericŭlis Penelŏpam, conjŭgem fidam, e manĭbus procōrum liberāvit. 85. Cum Darēus in fugā aquam turbĭdam bibisset, negāvit unquam se bibisse aquam jucundiōrem; nunquam videlĭcet sitiens bibĕrat. 86. Cum Galli Clusium, Etruriae oppĭdum, obsidērent, missi sunt Romā tres legāti, qui illos monērent, ut obsidiōnem solvĕrent. 87. Cum hostes terrĭti essent et jam in fugam se darent dux eos monuit, ut pristĭnae virtūtis meminissent. 88. Cajus Julius Caesar, postquam a Pharnăce, rege Pontĭco, victoriam reportāvit, ad amīcum suum scripsit: Veni, vidi, vici. 89. Postquam nympha Calypso, a deis admonĭta, Ulixem in patriam remīsit, navis ejus a Neptūno deo fracta est. 90. Cum Graeci ab Hectŏre fugarentur, Achilles arma sua Patrŏclo tradĭdit, quibus ille Trojānos fugāvit arbitrantes eum Achillem esse. 91. Cum suebi alios Germānos bello premĕrent et agri cultūrā prohibĕrent, hi flumen Rhenum transiērunt et in Galliam venērunt. 92. Epaminondas, cum vicisset Lacedaemonios apud Mantinēam atque ipse gravi vulnĕre examināri se vidēret, quaesīvit: Solusne est clipeus meus?. 93. Majōres nostri, convĕnae pastoresque, cum in his locis nihil praeter silvas paludesque esset, novam urbem tam brevi condidērunt. 94. Nemo aut miles aut eques a Caesăre ad Pompējum transiĕrat, cum paene cotidie a Pompējo ad Caesărem perfugĕrent. 95. Quid mihi jucundius, quam, cum coram tecum loqui non possim, aut scribĕre ad te, aut tuas legĕre littĕras? 96. Spartăcus, cum ad Alpes venissent, persuadēre suis non potuit, ut partim in Galliam, partim in Graeciam iter facĕrent. 97. Agesilaus, rex Lacedaemoniōrum, cum Persas in Asiā fudisset et fugavisset, in patriam revocātus est, ut eam ab Atheniensĭbus defendĕret. 98. Cum de P. Lentŭlo ceterisque statuētis, pro certo habetōte vos simul de exercĭtu Catilīnae et de omnĭbus conjurātis decernĕre. 99. Germāni vinum reliquasque res, ad luxuriam pertinentes, ad se importāri non patiebantur, quod his rebus anĭmos virōrum effemināri arbitrabantur. 100. Cum Aenēas sociīque ejus jam sperārent se mox in Italiam perventūros esse, Juno, inimīca Trojanōrum, Aeŏlum orāvit, ut Aenēam perdĕret. 101. Helvetii fere cotidiānis proeliis cum Germānis contendunt, cum aut suis finĭbus eos prohĭbent, aut ipsi in eōrum finĭbus bellum gerunt. 102. Cum homo imprŏbus januae domūs suae inscripsisset: Nihil mali ingrediātur! -- Diogĕnes: Quomŏdo, -- inquit, -- domĭnus in domum suam ingrĕdi potĕrit?. 103. Cum legāti Romanōrum ad castellum Hannibălis venissent et multitudĭne id circumdedissent, puer ab januā prospiciens Hannibăli dixit omnes exĭtus occupātos esse. 104. Pyrrhus, cum Apollĭnem de exĭtu belli, quod cum Romānis gestūrus erat, interrogavisset, hoc responsum ambiguum accēpit: Puto, te Romānos vincĕre posse. 105. Alexander puer, cum a magistro suo audivisset innumerabĭles esse mundos, dixisse tradĭtur: Quam miser sum, qui ne uno quidem adhuc potītus sum!. 106. Cum Alexander, rex Macedŏnum, a Lacedaemoniis inter deos numerāri vellet, Lacedaemoniōrum rex: Age, -- inquit, -- si Alexander deus esse vult, esto. 107. Cum Athenienses recusārent, ne Alexandro Magno divīnos honōres decernĕrent, orātor quidam eis: Vidēte, -- inquit, -- ne, dum caelum curātis, terram amittātis. 108. Alexander, cum Tarsum venisset, captus Cydni flumĭnis pulchritudĭne, per mediam urbem influentis, projectis armis, plenus pulvĕris ac sudōris, in praefrigĭdam aquam se projēcit. 109. Cum jam Caesar progressus esset a castris circĭter milia passuum tria, per speculatōres nuntiātur ei copias hostium non longe a se visas esse. 110. Diogĕnes, cum in oppĭdum Myndum venisset, magnas portas fuisse et parvum oppĭdum spectābat, tum: Claudĭte portas, -- inquit, -- ne urbs vestra excēdat. 111. Cum Alexander Darēi condiciōnes repudiavisset, Permenio: Ego, -- inquit, -- si Alexander essem, pacis condiciōnes accipĕrem. Cui ille: Ego quoque accipĕrem, si Parmenio essem. 112. Homo quidam, cum, asĭnis suis numerātis, sensisset unum eōrum deesse, irātus accusāre furti vicīnos coepit, oblītus se illi asĭno insidēre, quem amisisse se arbitrabātur. 113. Lacaena quaedam, cum filium in proelium misisset et interfectum esse audivisset, Ităque, -- inquit, -- genuĕram, ut esset, qui pro patriā mori non dubitāret. 114. Cum Caesări nuntiātum esset milĭtes suos, novā specie Germanōrum terrĭtos, in magno timōre esse, hos in contiōnem convocāvit et oratiōnem habuit, quā horum anĭmos confirmāvit. 115. Cum Platōni parvŭlo, in cunis dormienti, apes in labellis consedissent, responsum est illum singulāri suavitāte oratiōnis futūrum esse; ita futūra eloquentia provīsa in infante est. 116. Philosŏphus quidam, cum vidēret homĭnem, veste pulchra gloriantem, vestem manu tetĭgit et: Hanc enim, -- inquit, -- ante te ovis gerēbat, et tamen ovis erat. 117. Postquam Helvetii a Caesăre victi sunt, in castris eōrum tabŭlae repertae sunt littĕris Graecis confectae, e quibus Romāni cognovērunt maxĭmum numĕrum hostium fines suas reliquisse. 118. Pythagŏras, cum, Tarquinio Superbo regnante, in Italiam venisset, ita Magnam illam Graeciam disciplīnā atque auctoritāte tenuit, ut multa secŭla postea nulli alii docti esse viderentur. 119. Publius Cornelius Lentŭlus, Tulliae, Cicerōnis filiae, marītus, vir parvae statūrae erat Cicĕro, cum eum longo gladio accinctum esse vidisset, interrogāvit: Quis genĕrum meum ad gladium alligāvit?. 120. Cum Hannĭbal ferro ignīque Italiam vastāret et primo Romānos in fugam daret, etiam ingentem numĕrum eōrum capĕret, tamen Romāni post acerrĭmas pugnas ab eo victoriam grandem reportavērunt. 121. Romae mos erat aera aliēna in Kalendis solvi. Octaviānus Augustus, cum homĭnes alĭquos nunquam solutūros significāre vellet: Ad Kalendas Graecas solutūros, -- dixit; notum enim est Kalendas Graecas defuisse. 122. Cum solus Diogĕnis servus aufugisset, omnes suadēbant, ut eum requirĕret Non id faciam, -- inquit Diogĕnes Redicŭlum sit me sine illo vivĕre non posse, cum ille sine me vivĕre possit. 123. Cum Philippus, Macedŏnum rex, post proelium, apud Chaeronēam commissum, ad Archidāmum, Lacedaemoniōrum regem, littĕras, superbiae plenas, dedisset, hic rescripsisse dicĭtur: Si umbram tuam mensus eris, eam non majōrem esse, quam ante victoriam, intellĕges. 124. Oedĭpus cum laetitiā a plebe acceptus est, postquam Sphingis, ad portas Thebārum sedentis, hoc aenigma solvit: Quid est? Mane quattuor, die duōbus, vespĕri tribus pedĭbus ingredĭtur? Responsum tale est: Homo: infans, dum ingredĭtur, pedĭbus et manĭbus utĭtur, vir -- pedĭbus, senex bacŭlo nitĭtur.





:


: 2018-10-15; !; : 254 |


:

:

, , .
==> ...

2026 - | 1666 -


© 2015-2024 lektsii.org - -

: 0.008 .