.


:




:

































 

 

 

 


Alexandri ad Aristotĕlem epistŭla




Alexander Aristotĕli salūtem dicit.

Vicĭmus hostes et superavĭmus arēnas! Sed ex ordĭne omnia descrībam. Postquam exercĭtum in Asiam transportāvi, Persas ad Granīcum flumen proelio atrōci vici totamque Asiam servitūte barbarōrum liberāvi. Scire debes plurĭmas urbes ipsas mihi se tradidisse, paucas portas clausisse; eas autem me vi et armis cepisse. Regem ipsum Darēum ad Issum pugnā atrocissĭmā vici magnamque praedam feci. Una Tyrus, quae in insŭla posĭta est, portas clausĕrat. Eam urbem terrā marīque oppugnāvi et septĭmo mense cepi. Paulo post exercĭtum in Aegyptum duxi eamque Persārum provinciam facĭle expugnāvi et incŏlis libertātem reddĭdi. In ora Aegypti urbem condĕre constitui, quae Alexandrīa vocabĭtur. Ex Aegypto iter difficillĭmum per arēnas ad Hammōnis oracŭlum feci. In eo itinĕre gravissĭmos labōres toleravĭmus; laudabĭlis autem erat milĭtum ducumque patientia et constantia. Misi tibi, memor tui, lapĭdes raros, plantārum et animalium genĕra varia.

Viva valēque, magister carissĭme!


avis, is f

bene

celer, ĕris, ĕre

certus, a, um ,

coepi, coeprum, coepisse

colloquium, i n ,

com-mitto, mīsi, missim, ĕre 3 ( ), ();

constituo, ui, ūtum, ĕre 3 ; ,

con-tendo, tendi, tentum, ĕre 3 ; , ;

donum, i n ,

exprĭmo, pressi, pressum, ĕre 3 ;

gladius, i m

gravis, e ; ,

honestus, a, um ,

imperium, i n ;

impĕro, āvi, ātum, āre 1 ,

in-numerabĭlis, e

ira, ae f

magis

militāris, e ,

nobĭlis, e ,

nuntio, āvi, ātum, āre 1 ;

occŭpo, āvi, ātum, āre 1 ,

par, paris

pauper, ĕris

plus (. multum)

princeps, cĭpis ,

proelium, i n

proletarius, i m ( )

proverbium, i n ,

quam , ,

quantus, a, um ( );

sal, salis m

signum, i n ,

stadium, i n ,

tantus, a, um ,

turpis, e

velox, ōcis ,

vulnus, ĕris n


 

10

hic 120-121. 112-114. : 124, 126-127, 128-131, 132-134. 135. 228-235. fio 265.

1. e . .

1. Hic dies alios mores postŭlat. 2. Haec ad te die natāli meo scripsi. 3. Ego esse misĕrum eum credo, cui placet nemo. 4. Notum est nullam rem e nilo divinĭtus unquam gigni. 5. Ego tibi alĭquid de meis scriptis mittam. 6. Omnium gentium, quae Galliam antīquam incolēbant, fortissĭmi erant Belgae, qui a cultu atque humanitāte Provinciae longissĭmi abĕrant. 7. Cujus hīc vocem audīre videor? 8. Quem defendis, sperat se absolūtum iri. 9. Quae volŭmus et credĭmus libenter et quae sentīmus ipsi, relĭquos sentīre sperāmus. 10. Poētae nascuntur, oratōres fiunt. 11. Dulce et decōrum est pro patria mori. 12. Malus miles est, qui imperatōrem gemens seuĭtur. 13. Non progrĕdi est regrĕdi. 14. Catilīna ausus est consulātum vi et armis petĕre. 15. Ut arbitrātur, ita loquĭtur. 16. Audentes fortūna juvat. 17. Aut vincĕre, aut mori. 18. Concordiā parvae res crescunt, discordiā maxĭmae dilabuntur.19. Quidquid est natum, morĭtur. Quidquid morĭtur, natum erat. 20. Rem tene, verba sequentur. 21. Fata sunt, quae de fantur.

De servis Romanōrum

Condiciōnem servōrum Romanōrum, quorum[1] multi, in urbĭbus externārum terrārum empti aut bellis capti, in Italiam tracti erant, malam fuisse constat. Tristior, quam sors servōrum urbanōrum, erat sors eōrum, qui in ludis gladiatoriis exercebantur, aut, catēnis vincti, agros dominōrum colēbant. Notum est servos, crudelitāte dominōrum adductos, se liberāre temptavisse; secundo jam ante aeram nostrum saecŭlo eos, Euno suce, bellum paravisse scimus. A rerum scriptorĭbus Romānis cognovĭmus Spartăcum Thracem primo ante aeram nostrum saecŭlo cum plurĭmis servis e ludo gladiatorio effugisse et, magnis copiis undĭque coactis, exercitĭbus Romānis terrōri et perniciēi plenos fere duos annos fuisse.

Memorabĭle dictum

Nemo nostrum idem est in senectūte, qui fuit juvĕnis, nemo est mane, qui fuit pridie; quidquid vides, currit cum tempŏre, nihil ex his, quae vidēmus, manet; hoc est quod ait Heraclītus: in idem flumen bis non descendĭmus, manet idem flumĭnis nomen, aqua transmissa est. (Senĕca.)

De Croeso et Solōne

Croesus in Asiae urbe habitābat, cui nomen erat Sardes. Hic rex, cujus divitiae ingentes erant, magnam potentiam habēre videbātur.

Aliquando Solo Atheniensis, unus e septem sapientĭbus, ad Croesum venisse dicĭtur. Postquam jussu regis omnes divitiae regāles ei monstrātae sunt, Croesus eum interrogāvit: Quem omnium homĭnum felicissĭmum esse putas? Ille: Tellus Atheniensis, inquit, meā sententiā felicissĭmus fuit, nam ei boni et probi libĕri erant, et, pro patria pugnans, de vita decessit. His verbis audītis, Croesus: Cur non me, inquit, tan divĭtem homĭnem, sed Tellum quondam felicissĭmum esse credis? Ei Solo: Fortūna humāna, inquit, saepe mutātur. Quid incertius opĭbus et divitiis est? Nemo ante mortem a me felix nominabĭtur. Haec verba Solōnis Croeso, qui magnā erat superbiā, non placuērunt. Sed Paulo post a Cyro, rege Persārum, in pugna victus, ipse de felicitāte sua dubitāre coactus est.


aggrĕdior, aggressus sum, aggrĕdi 3 ,

alĭqui, alĭqua, alĭquod -,

alĭquis, alĭquid -, -; ,

arbĭtror, ātus sum, āri 1 ,

audio, ausus sum, ēre 2 ,

co-gnosco, gnōvi, gnĭtum, gnoscĕre 3

conor, ātus sum, āri 1

ĕmo, ēmi, emptum, ĕre 3

faber, fabri m ;

fīo, făctus sum, fĭĕri (pass. facio) , , ,

for, fātus sum, fāri 1

fortūna, ae f ; ,

gens, ntis f , ,

hĭc, haec, hŏc , ,

hortor, ātus sum, āri 1 ;

imāgo, ĭnis f

imperātor, ōris m ,

jus, juris n ,

leo, ōnis m

lībĕro, āvi, ātum, āre 1

lŏquor, locūtus sum, lŏqui 3 ,

machĭna, ae f

magistrātus, us m ;

morior, mortuus sum, mori 3

mos, moris m ,

nascor, natus sum, nasci 3

orior, ortus sum, orīri 4 ; ,

patior, passus sum, pati 3 , ;

prae-sum, prae-fui, , prae-esse , ;

progrĕdior, progressus sum, progrĕdi 3 ,

proxĭmus, a, um ,

relinquo, līnqui, lictum, ĕre 3 ,

sĕquor, secūtus sum, sĕqui 3 (c. acc.)

summus, a, um

tabŭla, ae f ,

testis, is m, f ()


 

11

136-153. : 393-395. Praesens conjunctīvi ( ), esse esse 179-181, 245, 253, 254. Imperfectum conjunctīvi ( ), esse esse 182-183, 246, 253-254. Conjunctīvus hortatīvus 396, imperatīvus 397, optatīvus 399.

1. e . .

1. Tria gĕnera aquārium sunt: maris, fintium, fluviōrum, quibus omnĭbus Neptūnum praeesse antīqui putābant. 2. Quattuor sunt anni tempŏra: ver, aestas, autumnus, hiems. 3. Omnia nomĭna, quibus Latīna utĭtur eloquentia, quinque declinationĭbus flectuntur, quae ex ordĭne nominabantur: declinatio prima, secunda, tertia, quarta, quinta. 4. In legiōne Romāna decem erant cohortes, in cohorte tres manipŭli, in manipŭlo duae centuriae; primo centuria centum milĭtes habēbat, deinde modo quinquaginta. 5. Amāte partiam vestram et parēte legĭbus ejus. 6. Amētis patriam vestram et pareātis legĭbus ejus. 7. Si volŭmus rerum omnium aequi judĭces esse, hoc primum nobis persuadeāmus nemĭnem nostrum esse sine culpa. 8. Panem quaerāmus arātro. 9. Discant cantāre puellae! 10. Qui dedit beneficium, taceat; narret, qui accēpit. 11. Illa verba et in pectŏre et in ore sint: Homo sum, humāni nihil a me altēnum puto . 12. Cedant arma togae! 13. Sit mens sana in corpŏre sano! 14. Quod vides perisse, perdĭtum ducas. 15. Moriāmur, milĭtes, et morte nostra eripiāmus ex obsidiōne circumventas legiōnes! 16. Sint Maecenātes: non deērunt Marōnes. 17. Ignoscas aliis multa, nihil tibi. 18. Audiātur et altĕra pars!

De Socrăte

Socrătes se sapinetiā praestāre cetĕris dicēbat. Illi enim, inquit, ea, quae nesciunt, scire se putant, ego me nihil scire scio. Ob eam rem arbĭtror me ab Apollĭne omnium sapientissĭmum esse appellātum; nam haec est sola homĭnis sapientia: non arbitrāri se scire, quod nescit.

Hic Rhodus, hic salta!

Reversus quidam in patriam, unde alĭquot annos afuĕrat, ubīque gloriabātur se in insŭla Rhodo in saltĭbus optĭmos in hac exercitatiōne artifĭces vicisse. Ostendēbat etiam spatii longitudĭnem, quam praeter se nemo potuĕrat saltu superāre; ejus rei se testes habēre omnes Rhodios dicēbat. Tum unus e circumstantĭbus: Si vera narras, inquit, non necessarii sunt testes Rhodii: hic Rhodus, hic salta!





:


: 2016-12-03; !; : 2504 |


:

:

, .
==> ...

1568 - | 1350 -


© 2015-2024 lektsii.org - -

: 0.02 .