Лекции.Орг


Поиск:




De Socrătis discipŭlo




Aliquando Socrăti a discipŭlus multa dona oblāta sunt. Tum Aeschĭnes adulescens tristi vultu: “Mihi, – inquit, – cum pauperrĭmus sim, nihil digni est, quod dare tibi possim. Ităque dono tibi, quod unum habeo, me ipsum. Cum hoc munus parvum esse sciam, tamen rogo, ut benevŏle accipias”. Cui Socrătes: “Tua modestia, – inquit, – digna est, ut laudētur. Sed, cum anĭmam tuam mihi des, noli putāre tuum munus esse parvum! Libenter accipio, quod mihi donas, et curābo, ut te meliōrem tibi reddam, quam accēpi”.

De Epaminondae morte

Epaminondas, cum animadvertĕret mortiferum se vulnus accepisse simulque, si ferrum, quod ex hastīli in corpŏre remansĕrat, extraxisset, anĭmam statim emissūrum, usque eo retinuit, quoad renuntiātum est vicisse Boeōtos. Id postquam audīvit: “Satis, – inquit, – vixi. Invictus enim morior”. Tum, ferro extracto, confestim exanimātus est.

Victoriā utendum est

Romānis ad Cannas devictis, Mahărbal, qui equitĭbus Poenōrum praeērat, cum alii duces Hannibăli suadērent, ut, tanto bello perfunctus, quiētem agĕret, hortātus eum est, ut quam celerrĭme Romānos perseuarētur et Romam ipsam aggrederētur. “Sequĕre me, – inquit, – cum equitātu praecēdam. Quinto die in Capitolio epulabĕris”. Cum Hannĭbal, voluntāte Maharbălis laudātā, se diem ad deliberandum sumptūrum esse respondisset, Mahărbal: “Non omnia, – inquit, – eīdem homĭni di dedērunt: vincĕre scis, Hannĭbal, victoriā uti nescis”.

Лексический минимум


alo, alui, alĭtum, ĕre 3 питать, кормить

auctorĭtas, ātis, f влияние, значение

augeo, xi, ctum, ēre 2 увеличивать

caelum, i n небо

creo, āvi, ātum, āre 1 творить; избирать (должностных лиц)

cultūra, ae f возделывание, обработка

cum (conj.) когда; так как, потому что; хотя

fluo, xi, xum, ĕre 3 течь

forum, u n площадь

inspĭcio, spexi, spectrum, ĕre 3 всматриваться, рассматривать

institūtum, i n установаление, учреждение

jam уже

mundus,, i m мир

memĭni, memisse помнить

navĭgo, āvi, ātum, āre 1 плавать (на корабле)

porto, āvi, ātum, āre 1 носить

proficiscor, profectus sum, proficisci 3 отправляться

prohībeo, ui, ĭtum, ēre 2 удерживать; отражать; запрещать

rectus, a, um прямой, правильный

satis довольно, достаточно

sĕdeo, sēdi, sessum, ēre 2 сидеть

sic так, да

solvo, solvi, solūtum, ĕre 3 отвязывать; освобождать

spes, spei f надежда

terreo, ui, ĭtum, ēre 2 путать, устрашать

timor, ōris m страх, боязнь

ventus, i m ветер

verto, verti, versum, ĕre 3 поворачивать, обращать, превращать

vestis, us f одежда


ТЕКСТЫ ДЛЯ ПЕРЕВОДА

De Ulixis reditiōne

Ulixes, naufragio peracto, ad Alcinoum, regem Phaeācum, natando venit. Per multos dies, ab Alcinoo benign acceptus, de suis peregrinationĭbus narrāvit, quas et quantas terras et insŭlas, quar portent ac monstra, quales pulchras nymphas et venefĭcas speculātus esset, quam saepe vel fumum Ithăcase, patriae suae, vidēre cupĕret, dixit. Et cum Nausicaa, tenĕra et formōsa filia Alcinoi, pro virtūte, audacia et multis malis Ulixem amavisset, is tamen in patriam redīre studēbat, cum uxōrem amabĭlem et filium Telemăchum desiderāret. Ob quae multis precĭbus persuāsit regi, ut se quam primum in patriam cum nave remittĕret.

Alcinoi auxiio nave extructā, Ulixes ad Ităcam pervēnit. Ibi cognōvit Penelŏpam, uxōrem suam, de cujus pudicitia dama praeclāra esset, a multis viris nobilĭbus, diversis ex locis, in matrimonium postulāri et opes suas rapi, Cum Ulixes clam domum penetravisset, Telemăchi auxilio procos, multo vino atque epŭlis replētos, interfēcit. Deinde Ulixem advenisse popularĭbus cognĭtum est, a quibus benign et cum favōre acceprus, quae domi gesta essent, cognōvit et servos suos merĭto donis aut suppliciis affēcit. Ita Ulixes post viginti annos domum revertit.

De Ariŏne

Arīo, clarissĭmus citharista, cum in Graecia Magna ingentes opes sibi comperevisset, Corinthum revert statuit. Sed cum navem homĭnum Corinthiōrum conscendisset, hi, ut opĭbus citharistae potirentur, ipsum de medio tollĕre constituērunt. Quod com Arīo cognovisset, nautas orāvit, ut vitae suae parcĕrent. Hi se ei temperatūros esse negavērunt eumque in mare se praecipitāre jussērunt. Tum ille orāvit, ut antea ad cithăram canĕre sibi licēret. Quod cum ei permissent, in puppi constĭtit altāque voce cecĭnit. Eo cantante, delphīni, sonōrum dulcitudĭne ducti, annatavērunt. Ităque, cum in mare desiluisset, a delphīno ad Taenărum promunturium vectus est. Inde Corinthum contendit et, quid sibi accidisset, Periandro tyranno narrāvit. Paulo post nautae quoque advenērunt. Interrogāti, num quid de Ariŏne cognovissent, eum salvum in Italia esse dixērunt. Tum vero ille subito advēnit et eos refellit, ac statim hi pro scelĕre poenas pependērunt.

De Codro

Codrus, rex Atheniensum, cum terra Attĭca ab ingenti Lacedeamoniōrum exercĭtu vastarētur, ad oracŭlum Apollĭnis Delphĭci legātos misit, ut Apollĭnes consulĕrent, quomŏdo grave illud bellum finīri posset. Respondit dues: “Belli finis erit, si ipse ab hostĭbus occīsus eris”. Hoc oracŭlum non solum Athenienses, sed hostes cognovērunt. Ităque dux Lacedaemoniōrum imperāvit, ut omnes regis vitae parcĕrent. Codrus autem, cum id cognovisset, servile veste indūtus, ne agnoscerētur, in catra hostium vēnit. Ibi, cum consulto milĭtem cecīdisset, ab hostĭbus interfectus est. Lacedaemonii autem, cum regem Atheniensium mortum esse cognovissent, sine proelio discessērunt. Ita Athēnae virtūte regis, qui pro patra vitam profundĕre non dubitavĕret, servātae sunt.





Поделиться с друзьями:


Дата добавления: 2016-12-03; Мы поможем в написании ваших работ!; просмотров: 1389 | Нарушение авторских прав


Поиск на сайте:

Лучшие изречения:

Наглость – это ругаться с преподавателем по поводу четверки, хотя перед экзаменом уверен, что не знаешь даже на два. © Неизвестно
==> читать все изречения...

1102 - | 863 -


© 2015-2024 lektsii.org - Контакты - Последнее добавление

Ген: 0.012 с.