Лекции.Орг


Поиск:




Категории:

Астрономия
Биология
География
Другие языки
Интернет
Информатика
История
Культура
Литература
Логика
Математика
Медицина
Механика
Охрана труда
Педагогика
Политика
Право
Психология
Религия
Риторика
Социология
Спорт
Строительство
Технология
Транспорт
Физика
Философия
Финансы
Химия
Экология
Экономика
Электроника

 

 

 

 


Тексты для самостоятельной работы и подготовки к контрольным работам.




Costae

(Elementa anatomiae humani corporis. Loder. Mosquae. Rigae. Dorpati. 1823)

Costarum, quae laterales thoracis partes occupant, numerus in utroque latere plerumque est duodecim, raro tredecim, rarius undecim. Sunt autem vel verae, vel spuriae. Verae s. legitimae vocantur, quarum cartilagines sterno adhaerent, earumque numerus esse solet in utroque latere septem, rarius octo; reliquae quinque (vel quattuor), quarum cartilagines nec ster­num osseum nec cartilaginem ensiformem attingunt, spuriae s. illegitimae nominantur. Harum superiores tres, cartilaginibus suis longitudine sensim decrescentibus, proxime sibi accumbunt ita, ut quasi inter se confluere videantur; ultimae duae, brevissimae, et inter se et a superioribus magis distantes, tenuis membranae e multis ligamentulis connexae fibrarumque muscularium, ope copulatae, mobiliores sunt, ideoqu fluctuantes dicuntur. Omnes costae eatenus se invicem aequant, quatenus in singula costa discernere licet corpus, extremitates, cartilaginem, ac su­perficies et margines.

Ventriculus

(Primae lineae Anatomes in usum praelectionum. Plenck. Vienna. 1794)

Ventriculus est receptaculum membranaceum, quod ingesta ab oesophago excipit. Situs est in regione epigastrica et quidquam in hypochondrio sinistro. Cum oesophago, duodeno, omento majore et minore, atque pancreate, liene, hepate diaphragmate connexus est. Usus est, ut ingesta ab oesophago excipiat, aliquantum retineat, ea misceat cum succo gastrico, ea digerat et demum expellat in duodenum.

Pulmones

(Primae lineae Anatomes in usum praelectionum. Plenck. Vien­na. 1794)

Pulmones sunt duo viscera in cavitatibus thoracis locati, quibus respiramus. Divisio – in dextrum et sinistrum pulmonem; dexter in tres, sinister in duos dividitur lobos: in inferiore lobo pulmonis sinistri excisura est pro pericardio. Connexio pulmonis cum collo ope tracheae, cum corde ope vasorum pulmonalium est. Substantia pulmonis est: 1) vesicularis, quae e cellulis formatur; 2) vasculosa quae retis ad instar cellulas investit; 3) bronchialis, quae minimis tubulis in cellulas hiat. Vasa putmonum dividuntur in communia et propria seu pulmonalia et brohchialia. Communia sunt: arteria et vena pulmonalis, quae ab ipso corde pulmonibus dantur. Propria sunt arteria
et vena bronchialis, quae aortae et venae azygos sunt propagines.

Usus pulmonum est in respiratione, in sanguificatione, in voce sanguinis a corde in pulmones venientis conditionis mutatione.

De systemate nervoso

Systema nervosum in partes dividitur, quae sunt: systema nervosum centrale, systema nervosum periphericum et systema nervosum vegetativum. Systema nervosum centrale est encephalon et medulla spinalis. Systema nervosum periphericum ex truncis nervosis seu nervis et corpusculis nervosis terminalibus constat. Corpuscula nervosa terminalia sunt receptores stimulorum, qui in cute, in musculis, in ossibus, in articulationibus et organis externis locati sunt. Ad receptores etiam organon visus, auditus, olfactus et extremitates motoriae musculorum attingunt. Systema nervosum vegetativum partem centralem et periphericam habet. Figura medullae spinalis cylindrica, resticulo similis est. Medulla spinalis a foramine occipitali magno ad tertiam vertebram lumborum descendit. In medulla spinali duae intumescentiae considerantur: intumescentia lumbalis et cervicalis. Medulla spinalis, ut etiam encephalon, ex substantia grisea et alba constat. Prolongatio medullae spinalis, quae in in cavo cranii in facie superiore partis basilaris ossis occipitalis locata, medulla oblongata nominatur. Cerebrum dimidio spharae similis est et in parte superiore fissura longitudinali in duas partes dividitur, quae hemispheria vocantur. Tres meninges encephalon et medullam spinalem tegunt: pia mater seu leptomeninx, arachnoidea et dura mater seu pachymeninx. Pia mater, cerebro, cerebello, medullae spinali et oblongatae accrete, est membrana crassa et fibrosa, quae internae faciei cranii praecipue circa sellam turcicam et suturas fortiter adhaeret.

Arachnoidea, intra duram et piam matrem locata, est membrana solida et tenuissima telae araneae similis, tunicis serosis viscerum similis est.

De corde

Cavum cordis in quattuor cameras dividitur: in duo atria et duos ventriculos. Atrium sinistrum et ventriculus sinister nominatur cor sinistrum seu arteriosum. Atrium dextrum et ventriculus dexter nomiriatur cor dextrum seu venosum. Cor est musculus, qui continenter contrahitur et dilatatur. Contractio parietum cordis systole, dilatatio autem diastole nominatur. Parietes cordis ex tribus stratis constant: endocardio — strato interno, myocardio — strato medio, et epicardio — strato externo. Epicardium est folium viscerale pericardii. Pericardium est saccus clausus serosus. In pericardio duo strata considerantur, quae sunt: stratum fibrosum externum, seu pericardium fibrosum et stratum internum serosum seu pericardium serosum. Stratum internum serosum etiam in duo folia dividitur: in folium viscerale et parietale. Inter folium viscerale et parietale est cavum pericardii, quod liquorem pericardii continet.

Corona dentis

In dente distinguuntur tres partes: corona, collum et radix.

Corona dentis est pars externa dentis, prominens super marginem gingivalem. In parte coronali dentis est cavum dentis, quod in canalem radicis dentis transit. Canalis radicis dentis foramine apicis radicis dentis finitur. Per foramen in cavum dentis vasa et nervi penetrant. In cavo dentis pulpa coronalis et pulpa radicularis sunt.

In pulpa multa vasa et nervi sunt.

In corona dentis quinque facies distinguimus: faciem lingualem, faciem buccalem, masticatoriam et faciem contactas (faciem medialem et distalem).

Coronae dentium series dentium superiorem et inferiorem formant. Omnis series dentium sedecim dentes continet.

De larynge

Larynx multas articulationes et cartilagines habet. Articulationes laryngis sunt: articulatio cricothyreoidea, articulationes cricoarytenoideae. Cartilagines laryngis sunt: cartilago cricoidea, cartilago thyreoidea, cartilagines arytenoideae, cartilagines corniculatae, cartilagines cuneiformes et epiglottis.

Inflammatio laryngis laryngitis nominatur. Laryngitis, vel angina laryn­gis saepissime apud liberos, raro autem apud adultos evenit. Causa morbi saepe est frigus tempestate subito mutata, frigus humidum periculosissimum est.

Symplomata laryngitidis acutae sunt: calor, aegritudo, titillatio, xerosis, raucedo, interdum aphonia, tussis sicca, saepius tussis phlegmatica, hyperaemia tunicae mucosae chordarum vocalium, oedematosis chordarum vocalium spuriarum.

In casibus anginae simplicibus vel incomplicatis morbus aliquot dies, plerumquae sex vel septem, perseverare solet.

De systemate nervoso

Prolongatio medullae spinalis, quae in cavo cranii in facie superiore partis basilaris ossis occipitalis locata, medulla oblongata nominatur. Cerebrum diminio spherae similis est, et in parte superiore fissura longitudinali in duas partes dividitur, quae hemispheria vocantur. Tres meninges encephalon et medullam spinalem tegunt: pia mater, seu leptomeninx, arachnoidea et dura mater seu pachymeninx. Pia mater, cerebro, cerebello, medullae spinali et oblongatae accreta, est membrana crassa et fibrosa, quae internae faciei cranii praecipue circa sellam turcicam et suturas forfiter adhaeret.

Arachnoidea, intra duram et piam matrem locata, est membrana solida et tenuissima telae araneae similis, tunicis serosis viscerum similis est.

De corde

Cor est organon centrale systematis sanguinei. Cor in sinistra parte pectoris locum obtinet. Substantia cordis muscularis est. Cor sanguinis motui inservit. Vasa sanguinea in venas et arterias dividuntur. Arteriae sanguineae a corde ad partes corporis sanguinem vehunt. Venae autem sanguinem a partibus corporis ad cor reducunt. Sanguinem arteriosum et venosum distinguimus. Sanguis venosus per venas cavas superiorem et inferiorem in atrium dextrum cordis infunditur. Color sanguinis varius est, sanguis arteriosus rubro colore, sanguis venosus fusco colore est. Omnis circulatio sanguinis in corpore humano in circulum sanguinis majorem et minorem dividitur. Circulus sanguinis major est circulatio sanguinis a ventriculo cordis sinistro usque ad atrium dextrum. Circulus sanguinis minor seu pulmonalis est circulatio sanguinis per pulmones (per ventriculum dextrum, pulmones, atrium sinistrum). Est etiam circulus cardialis, qui ex arteriis cordis et venis parietem cordis constat et in cavo cordis finitur.

De capsulis

Capsulae gelatinosae et amylaceae sunt. Capsulae gelatinosae e gelatina, aqua et glycerino fabricantur. Sunt capsulae gelatinosae elasticae, capsulae durae et capsulae operculatae. Capsulae forma variae sunt. Capsulae gelatinosae elasticae et durae formam globuli aut ovi habent. Capsulae operculatae forma cylindricae sunt. Capsulae gelatinosae remediis liquidis aut duris implentur.

Capsulae amylaceae ex amylo et farina Tritici fabricantur. Forma capsularum amylacearum rotunda est. Capsulae amylaceae aliter oblatae nominatur.

De cute

Cutis integumentum commune corporis humani format et organismum defendit. In cute duo strata considerantur: epidermis et corium. Epidermis est stratum superficiale, corium autem est stratum profundum et solidum. Epidermis exectodermate, corium exmesodermate formatur. Corium in stratum superius solidum et stratum inferius dividitur. In strato superiore solido corii papillae cutis sunt. In papillis cutis vasa capillaria, sanguinea et lymphatica atque corpuscula nervosa terminalia locata sunt. Papillae in parte superiore cutis cristas cutis et sulcos cutis formant. In cristis cutis foramina parva glandularum sudoriferarum sunt. E foraminibus sudor in sulcis destillat et cutem aspergit. Pili, caput, cilia, supercilia et alias partes corporis humani tegunt. Pilus radicem et scapum habet. Radix pili cum bulbo in folliculo pili locatur. Quisque folliculus pili musculum arrectorem pili habet. Musculus arrector pili ad folliculum pili adhaeret. Contractio musculorum pilos arrigit et folliculi sub cute tubercula parva, quasi varos, formant. Cutis in formam asperam, similis cuti vulso anseris, devenit et in anatomia cutis anserina nominatur.

De sensibus

Quinque sunt sensus principales: auditus, visus, olfactus, gustus tactusque. Visus in oculis, auditus in auribus, olfactus in naribus, gustus in lingua et palato, tactus denique in omnibus corporis partibus locantur. Optimus tactus in digitis nostris est. Digiti manus nostrae nominantur: pollex, index, medius, innominatus vel anularius, minimus vel quintus. Organon auditus e tribus partibus constat: ex aure externa, media atque interna. Sonitus concha captantur. Animalia multa nonnullis sensibus, praecipue visu, auditu, olfactu homines superant.

Littera Ypsilon (Y, y)

Littera ypsilon in verbis Graecis adhibetur. Exempli causa, in verbis: Amylum, Oryza, Glycyrrhiza, Cyanatum, Hyoscyamus, Amygdala, Icnthyolum etc. Saepius litteram ypsilon scribimus in praepositionibus «hyper» et «hypo»: Natrium hyposulfurosum (Natrium thiosulfuricum), injectio hypodermica etc. Saepissime ypsilon videmus in verbis compositis cum radicibus Graecis: oxy-, hydr-, pyr — Oxygenium, Zinci oxydum, Hydrogenium, Hydrargyrum, acidum pyrophosphoricum etc.

Pancreas

Pancreas in regione epigastrica jacet. Pancreas in caput cum processu uncinato, corpus et caudam dividitur. Corpus pancreatis habet tres facies: faciem anteriorem, posteriorem et inferiorem. In corpore et in cauda pancreatis insulae Langerhansi sunt. Insulae Langerhansi insulinum elaborant et in sanguinem secernunt. Insufficientia insulini in sanguine diabeten provocat.

Pulmones

Pulmones in cavo dextro et sinistro pectoris locati, majorem partem cavi sinistri occupant. Pulmo dexter in tres lobos, pulmo sinister in duos lobos dividitur. Pulmones ex multis alveolis constant. Parietes alveolorum tegit rete vasorum sanguiferorum. Sub pulmonibus et corde diaphragma situm est, quod cavum pectoris a cavo abdominis seiungit. Arteriae circuli sanguinis minoris in pulmones sanguinem venosum afferunt.

De respiratione

Respirationis motus duplex est: inspiratio et exspiratio. Motu inspirationis aer in pulmones, qui dilatantur, per asperae arteriae ramos ingreditur. Motu exspirationis ex pulmonibus se contrahentibus egreditur. In inspiratione vesiculae loborum replentur aere. Per accessionem particularum oxygenii ad sanguinem sanguis venosus in arteriosum mutatur.

Divisio pelvis

Pelvis est cavum, quod inter columnam vertebrarum et membra inferiora locatur. Pelvis dividitur in pelvim majorem et minorem, vel superiorem et inferiorem. Pelvis major et pelvis minor linea innominata seiunguntur. Pelvis major ultimis vertebris lumbalibus, ossibus ilium et integumentis cutaneis abdominis limitatur. Pelvis minor osse sacro, ossibus coccygeis, ligamentis et musculis terminatur.

De arteriis

Arteriae sunt canales longi, membranacei, qui pulsant, sensim angustiores fiunt et sanguinem a corde ad alias partes vehunt. Origo omnium arteriarum est a corde:

1) arteria pulmonalis, quae a dextro;

2) arteria aorta, quae a sinistro ventriculo incipit.

Divisio unius arteriae est in truncum, ramos, ramulos et vasa capillaria.

Papaver somniferum

Planta «Papaver somniferum» in medicina vetuste adhibetur. Papaveris somniferi succus lacteus ad aerem spissatus vocatur Opium (a verbo Graeco «opos» – succus). Multa alcaloida utilissima ex Opio fiunt. Exempli causa, alcaloidum Papaverinum, alcaloidum Morphinum (a verbo Graeco «Morpheos» – nomen dei somni apud Graecos antiquos), Codeinum (a vebro Graeco «codeia» — capitulum Papaveris) etc. Opium pulveratum et praeparata Opii (tincturae, extractum, praeparatum neogalenicum «Pantoponum» seu «Omnoponum») sunt analgetica.

De pulveribus

Pulvis est forma medicamentorum dura. Nomina pulverum varia sunt. Sunt pulveres grossi, grossissimi, subtiles, subtilissimi; sunt pulveres simplices et compositi; sunt pulveres ad usum internum et pulveres ad usum externum. Pulveres indivisi plerumque sunt pulveres ad usum externum, qui aspersiones nominantur. Pulveres divisi pro usu interno adhibentur.

De Aesculapio

Multi apud Graecos clari medici sunt. Primus Graecorum medicus, Aesculapius est, vir doctus, peritus et ingeniosus. Postea, Aesculapius medicorum deus est. In libris Homeri de liberis Aesculapii legimus. Multa templa Graecorum Aesculapio sacra sunt. Templa Aesculapii plerumque in lucis surit: luci quoque deo sacri sunt. Medici Graecorum ad templa domicilia habet. Virum aegrum medici in templo ponere solent. Cum aeger addormit, deus ei in somno medicinam demonstrat. Aeger somnium medicis narrat, et medici remedium designant. Si convalescit aeger, morbus suus et remedium in tabula inscribit et in muro templi ponit. Ita gratias deo agit.

Cavum oris

Cavum oris initium apparatus digestorii est. Cavum oris dividitur in duas partes: vestibulum oris et cavum oris proprium.

Spatium inter labia et buccas, dentes et gingivae vestibulum oris nominatur.

Musculus orbicularis oris, tela conjunctiva, cutis, et tunica mucosa labia formant. Labia cavum oris claudunt et riman oris limitant. Extremitates rimae oris anguli oris nominantur. In angulis rimae oris commissuram labiorum videmus.

Facies externa labiorum cute, facies posterior labiorum tunica mucosa tegitur. Tunica mucosa labiorum in gingivas transit et frenulum labii superioris et frenulum labii inferioris format.

De dentibus

In ore hoimnis adulti triginta duo dentes sunt. Infantes usque ad septem annos habent dentes lacteos sive primarios numero ad viginti. Post dentes lacteos dentes permanents increscunt. In utraque maxilla seni deni dentes haerent: quaterni incisivi, bini canini, quaterni praemolares sive bicuspidales, seni molares.

Dentes incisivi, canini et praemolares habent radices singulas; radices dentium molarium sunt duplices in mandibula et triplices in maxilla.

Sunt etiam dentes serotini sive dentes sapientiae. Dens ex corona dentis, collo dentis, radice et apice dentis constat. Corona dentis est pars externa dentis. In cavum dentis vasa et nervi penetrant. Dens pulpam, dentinum (substantiam eburneam), enamelum, caementum dentalem habet. In pulpa dentis multa vasa et nervi sunt.

Stomatologus cariem dentium et stomatorrhagiam curat. Gingivitis, pulpitis, periodontitis, stomatitis, gangraena pulpae morbi stomatologici sunt. Aegrotus odontorrhagia et stomatorrhagia laborat. Aegrotus dolorem dentis sentit. Aegrotus adentia laborat.

Dentes

Dentes in cavo oris locati sunt. In aetate puerili dentes lactei increscunt.

Postea dentes lactei decidunt et dentes permanentes increscunt. In omni dente corona dentis, collum dentis et radix dentis distinguitur. Alii dentes unam radicem, alii plures radices habent.

Materia dentium ex substantia eburnea, adamantina et substantia ossea constat. Radix dentis periodonto cingitur. Gingivae dentes cingunt item et periosteum.

In apice radicis dentis est foramen apicis dentis. Per foramen apicis dentis in cavum dentis, ubi pulpa dentis est, vasa sanguifeira et nervi intrant. Dentes forma coronae sunt: dentes incisivi, dentes canini, dentes praemolares, dentes molares et dentes sapientiae (serotini).

Lingua

Lingua organon musculare est. In lingua corpus linguae et radicem linguae distinguimus. Corpus linguae apice linguae finitur.

Facies superior linguae dorsum nominatur. In dorso linguae est sulcus medianus linguae, qui corpus linguae in partes dextram et sinistram dividit. In sulco mediano linguae septum linguae situm est. Septo linguae musculi linguae etiam in duas partes dividuntur. In dorso etiam partes anterior et posterior distinguuntur. Inter partem anteriorem et partem posteriorem foramen caecum linguae est. Tunica mucosa partis anterioris linguae multas papillas habet. In parte posteriore linguae tonsilla lingualis est.

In facie inferiore linguae est frenulum linguae, apud quod caruncula sublingualis iacet.

Periodontitis

Inflammatio periodontii periodontitis nominatur. Periodontitis acuta et chronica est. Periodontitides chronicae foci infectionis larvatae habent. Curatio generalis et localis aegrotis designatur, ut dens cum laesione periodontii servetur.

Dens sub periodontitide chronica interdum extrahitur, ut focus infectionis chronicae destruatur.

Caries

Caries morbus telarum durarum dentis est. Distinguimus cariem chronicam et acutam. Caries acuta dentes deciduos saepius laedit. Caries complicata abscessum saepe excitat. Ad curationem cariei omnes telae durae laesae amoventur.

Sceletum

Omnium ossium compages vocatur sceletum vel sceletus, quem naturalem dicimus, si ossa ligamentis suis et cartilaginibus cohaerent, artificialem vero, si artis ope sibi invicem juncta sunt. Sceletus masculmus in universum non differt a feminlno, nisi in eo, quod ossa in sexu sequiore graciliora sunt, quam in potiore, et eminentiae ac depressiones minus notabiles.

Sceletus dividitur in a) caput, quod constat e cranio et facie; b) truncum, ad quem referimus columnam vertebralem s. spinam dorsi et pelvim, ac sternum costasque; c) extremitates, quae sunt vel superiores vel inferiores.

Ossa

Ossium substantia triplex invenitur: substantia compacta, spongiosa, reticularis. Color substantiae compactae est albido-rubens. Ast pro varia adipis sanguinisque in ossibus inclusi copia diversus prehendirur corum color: externae cranii tabulae est albido-caerulescens, substantiae spongiosae est fusco-rubens, substantiae adamantinae dentium est albissimus et splendens. Figura ossium varia est, quaedam ossa sunt longa, alia lata, alia multiformia.

Usus ossium. Fulciunt totum corpus. Formant corpdris figuram et staturam, promovent agilitatem motumque et trunci et artuum. Defendunt viscera. Dant musculis, vasis, nervis, visceribusque adhaesionem et situm.

Columna vertebrarum

Columna vertebrarum s. spinalis composita est ex quattuor et viginti vertebris: ex septem vertebris colli, duodecim – dorsi, quinque lumborum.

Incipit haec columna ab atlante et desinit ad os coccyges, quod etsi ad pelvim quoque pertineat, tamen una cum osse sacro ad spinam dorsi referri debet.

Omnium est vertebrarum, ut in eis adsit corpus (quod deest soli atlanti) et arcus cum suis processibus, atque foramen ad medullam spinalem transmittendam.

Junguntur vertebrae inter se et cum vicinis ossibus per ligamenta. In feminis corpora vertebrarum paullo altiora et processus transverse ac spinosi tenuiores sunt, quam in viris.

Tota vertebrarum columna in bene conformato corpore, si a latere inspicitur, non sequitur lineam ad perpendiculum recta, sed linea serpentis in modum flexa descendit. Mediae enim colli vertebrae, anterius prominentes, cervicem posterius nonnihil excavatam sistunt.

Vertebrae dorsi arcum priori oppositum constituent, cuius concavitas (quae maxima est in regione vertebrae septimae et octavae) anteriora versus, convexitas retrorsum spectat; hine in levem quondam gibbum in superiore dorsi regione assurgunt. Opposita huic ratione vertebrae lumborum anterius, hoc est, ad abdominis cavum sensim proninentes, et cum osse sacro promontorium facientes, inferiorem dorsi partem concavitatem anterius efficiunt, regionem natibus inteфosTtam elevando, gibbum in ultima parte spinae dorsi producunt.

Costae

Costarum, quae laterales thoracis partes occupant, numerus in utroque latere plerumque est duodecim, raro tredecim, rarius undecim. Sunt autem vel verae, vel spuriae. Verae s. legitimae vocantur, quarum cartilagines sterno adhaerent, earumque numerus esse solet in utroque latere septem, rarius octo; reliquae quinque (vel quattuor), quarum cartilagines nec sternum osseum nec cartilaginem ensiformem attingunt, spuriae s. illegitimae nominantur. Harum superiores tres, cartilaginibus suis longitudine sensim decrescentibus, proxime sibi accumbunt ita, ut quasi inter se confluere videantur; ultimae duae, brevissimae, et inter se et a superioribus magis distantes, tenuis membranae e multis ligamentulis connexae fibrarumque muscularium ope copulatae, mobiliores sunt, ideoque fluctuantes dicuntur. Omnes costae eatenus se invicem aequant, quatenus in singula costa discernere licet corpus, extremitates, cartilagmem, ac superficies et margines.

Ventriculus

Ventriculus est receptaculum membranaceum, quod ingesta ab oesophago excipit. Situs est in regione epigastrica et quidquam in hypochondrio sinistro. Cum. oesophago, duodeno, omento majore et minore, atque pancreate, liene, hepate diaphragmate connexus est. Usus est, ut ingesta ab oesophago excipiat, aliquantum retineat, ea misceat cum succo gastrico, ea digerat et demum expellat in duodenum.

Pulmones

Pulmones sunt duo viscera in cavitatibus thoracis locati, quibus respiramus. Divisio — in dextrum et sinistrum pulmonem; dexter in tres, sinister in duos dividitur lobos: in inferiore lobo pulmonis sin-istri excisura est pro pericardio. Connexio pulmonis cum collo ope tracheae, cum corde ope vasorum pulmonalium est. Substantia pul­monis est: 1) vesicularis, quae e cellulis formatur; 2) vasculosa quae retis ad instar cellulas investit; 3) bronchialis, quae minimis tubulis in cellulas hiat. Vasa pulmonum dividuntur in communia et propria seu pulmonalia et bronchialia. Communia sunt: arteria et vena pulmonalis, quae ab ipso corde pulmontbus dantur. Propria sunt arteria et vena bronchialis, quae aortae et venae azygos sunt propaglnes.

Usus pulmonum est in respiratione, in sanguificatione, in voce sanguinis a corde in pulmones venientis conditionis mutatione.

De systemate nervoso

Systema nervosum in tres partes dividitur, quae sunt: systema nervosum centrale, systema nervosum periphericum et systema ner­vosum vegetatlvum. Systema nervosum centrale est encephalon et medulla spinalis. Systema nervosum periphericum ex truncis nevrosis seu nervis et corpusculis nervosa terminalia sunt receptores stimulo-rum, qui in cute, in musculis, in ossibus, in articulationibus et organis externis locate sunt. Ad reseptores etiam organon visus, auditus, olfacrus et extremitates motoriae musculorum attingunt. Systema ner­vosum vegetativum partem centralem et periophericam habet. Figura medullae spinalis cylindrica, resticulo similis, est. Medulla spinalis a foramme occipitali mango ad tertiam vertebram limborum descendit. In medulla spinali duae intumescentiae considerantur: intumescentia limbalis et cervicalis. Medulla spinalis, ut etiam encephalon, ex substantia grisea et alba constat. Prolongatio medullae spinalis, quae in cavo cranii in facie superiore parties basilaris ossis occipitalis locata, medulla oblongata nominatur. Cerebrum dimidio spherae simTlis est et in parte superiore fissura longitudinali in duas partes dividitur, quae hemispheria vocantur. Tres meninges ensephalon et medullam spinalem tegunt: pia mater s. leptomeninx, arochnoidea et dura mater s. pachymeninx. Pia mater, cerebro, cerebello, medullae spinali et oblongatae accrete, est membrane crassa et fibrosa, quae internae faciei cranii praecipue circa sellam turcicam et suturas fortiter adhaeret.

Arachnoidea, intra duram et piam matrem locata, est membrana solida et tenuissima telae araneae similis, runicis serosis viscerum similis est.

De corde

Cor est organon centrale systematis sanguinei. Cor in sinistra parte pestoris locum obtinet. Substantia cordis muscularis est. Cor sanguinis motui inservit. Vasa sanguinea in venas et arterias divi­duntur. Arteriae sangumem a corde ad partes corporis vehunt. Venae autem sangumem a partibus corporis ad cor reducunt. Sangumem arteriosum et venosum distinguimus. Sanguis venosus per venas cavas superiorem et inferiorem in atrium dextrum cordis infmditur. Color sanguinis varius est, sanguis arteriosus rubro colore, sanguis vernosus nisco colore est. Omnis circulatio sanguinis in corpore hu­mano in circulum sanguinis msjorem dividitur. Circulus sanguinis major est circulatio sanguinis a ventriculo cordis sinistro usque ad atrium dextrum. Circulus sanguinis minor seu pulmonalis est cir­culatio sanguinis per pulmones (per ventriculum dextrum, pulmones, atrium sinistrum). Est etiam circulus cardialis, qui ex arteriis coronariis cordis et venis parietum cordis constat et in cavo cordis finltur. Cavum cordis in quattuor cameras dividitur: in duo atria et duos ventriculus. sinister nominatur cor sinistrum seu arteriosum. Atrium dextrum et ventriculus dexter nominatur cor dextrum seu venosum. Cor est musculus, qui continenter contrahltur et dilatarur. Contractio parietum cordis systole, dilatatio autem diastole nominatur. Parietes cordis ex tribus (три) stratis constant: endocardiostrato interno, myocardio-strato medio et epicardio-strato externo. Epicardium est folium viscerale pericardii. Pericardium est saccus clauses serosus. In pericardio duo strata

considerantur, quae sunt: stratum flbrosum externum seu pericardium fibrosum et stratum internum serosum seu pericardium serosum. Stratum intemum serosum etiam in duo folia dividitur: in folium viscerale et parietale. Inter folium viscerale et parietale est cavum pericardii, quod liquorem pericardii conunet.

De cute

Cutis integumentum commune corporis humani format et organismum defendit. In cute duo strata considerantur: epidermis et corium. Epidermis est stratum superficiale (поверхно­стный), corium autem est stratum profundum et solidum. Epidermis ex ectodermate, corium ex mesodermate formarur. Corium in stratum superius solidum et stratum inferius dividitur. In strato supe­riore solido corii papillae cutis sunt. In papillis cutis vasa capillaria (капиллярный) sanguinea et lumphatlca et corpuscula nervosa termi-nalia (концевые) locata sunt. Papillae in parte superiore cutis cristas cutis et sulcos cutis formant. In cristis cutis foramina parva grandularum sudoriferarum sunt. E foramimbus sudor in sulcis destillatet cutem aspergit. Pili caput, cilia, supercilia et alias partes corporis humani tegunt. Pilus radicem et scapum habet. Radix pili bulbo finltur. Radix pili cum bulbo in folliculo pili locator. Quisque folliculus pili musculum arrectorem pili habet. Musculus arrector pili ad folliculum pili adhaeret.

О лопатке

На лопатке есть вырезка лопатки. Лопатка имеет ость лопатки. Ость лопатки отделяет надостную ямку от подостной ямки. Вырезка лопатки ведет в надостную ямку.

О черепе

Форма человеческого черепа различна. Череп имеет полость. В полости черепа находится головной мозг. Из черепа выходит большое число нервов, например блуж­дающий нерв. На черепе мы видим различные швы, например чешуйчатый шов. Форма швов черепа разно­образна.

Полость рта

В полости рта находятся: преддверие рта, собственно полость рта, щель рта, губы рта, угол рта.

Тазовая кость

Тазовая кость (есть) сложная кость. Тазовую кость образуют подвздошная кость, лонная и седалищная кость.

Надколенник

В надколеннике различают широкий конец и острый конец. Широкий конец называется основанием надко­ленника. Острый конец называется верхушкой надко­ленника.

О грудной клетке человека

В грудной клетке человека находятся внутренние органы: сердце, легкие, трахея, пищевод, бронхи, круп­ные сосуды и нервы. Грудные клетки людей различны по форме и величине (Abl.). Форма грудной клетки иногда изменяется после тяжелой болезни.

Решетчатая кость

Решетчатая кость – непарная кость. На решетчатой кости есть крыловидные отростки. От решетчатой кости отходят носовые раковины. Между раковинами образуются верхний носовой проход и средний носовой проход. В среднем носовом проходе есть полулунная щель. Средний носовой проход через полулунную щель соединяется с лобной пазухой.

Локтевая и лучевая кость

Верхний конец локтевой кости разделяется на два отростка: задний толстый локтевой отросток (olecranon) и передний венечный отросток. Между отростками находится полулунная вырезка. Тело локтевой кости имеет три поверхности: ладонную поверхность, тыльную поверхность и медиальную поверхность.

Медиальная поверхность отделяется от ладонной поверхности ладонным краем. Медиальная поверхность от тыльной поверхности отделяется тыльным краем. Тело лучевой кости имеет также три поверхности: ладонную поверхность, тыльную поверхность и латеральную поверхность. Поверхности разделяются краями. На дистальном конце лучевой кости находится запястная суставная поверхность.

Червеобразный отросток

Слепая кишка и червеобразный отросток со всех сторон покрыты брюшиной. Длина червеобразного отростка различна. Положение червеобразного отростка также различно. Часто бывает воспаление червеобразного отростка. Воспаление червеобразного отростка называется аппендицитом.

Таз

Тазовые кости образуют таз. Таз разделяется на верхний таз и нижний таз. Верхний таз более широкий и называется большим тазом. Нижний таз более узкий и называется малым тазом.





Поделиться с друзьями:


Дата добавления: 2016-11-12; Мы поможем в написании ваших работ!; просмотров: 2947 | Нарушение авторских прав


Поиск на сайте:

Лучшие изречения:

Если президенты не могут делать этого со своими женами, они делают это со своими странами © Иосиф Бродский
==> читать все изречения...

2461 - | 2328 -


© 2015-2024 lektsii.org - Контакты - Последнее добавление

Ген: 0.012 с.