.


:




:

































 

 

 

 


De Graecōrum et Romanōrum deis




Graeci et Romāni non unum, sed multos deos deasque colunt. Primus in numĕro deōrum Juppĭter est, Saturni filius. Juppĭter in Olympo sedet et mundi imperium tenet. Inde deus deōrum tonat et fulmĭnat. Neptūnus, secundus filius Saturni, in Oceăno regnat. Ubi ventos et procellas et excĭtat et mitĭgat. Pluto, tertius Saturni filius, deus inferōrum est. Pluto sub terra regnat.

De bellis

Antīqui Graeci et Romāni bella gerēbant, terras finitimōrum populōrum invadēbant, incŏlas interficiēbant aut captīvos secum asportābant. In numĕro servōrum apud Graecos atque Romānos multi captīvi erant.

Nobis autem bella odiōsa sunt. Ităque bella vitabĭmus, inimicōrum copias non timebĭmus, justitiam, concordiam atque amicitiam inter popŭlos colēmus, patriae divitias magnas parabĭmus!

Apud arbĭtrum

Arbĭter noster Marcus Tullius est vir laboriōsus et justus. Hodie apud arbĭtrum multae causae privātae sunt: de debĭtis pecuniariis; de testamentis et de mandātis. Primus reus jam in judicio est, cetĕri rei etiam in judicio sunt. In numĕro causārum prima est causa mea de mandāto et debĭto pecuniario. Adversarius meus est Gajus Sempronius.

Jus civile et jus gentium

Omnes popŭli, qui legĭbus et morĭbus reguntur, partim suo proprio, partim commūni omnium homĭnum jure utuntur.

Nam jus, quod (quisque) popŭlus ipse sibi constituit, id ipsīus civitātis proprium est vocaturque jus civīle, quasi jus proprium civitātis.

Quod autem naturālis ratio inter omnes homĭnes constituit, id apud omnes popŭlos custodītur vocaturque jus gentium, quasi eo jure omnes gentes utuntur.

Popŭlus ităque Romānus partim suo proprio, partim commūni omnium homĭnum jure utĭtur. (Gajus)

De Romanōrum nominĭbus

Viris Romānis tria nomĭna erant: praenōmen, nomen gentīle et cognōmen. Exempli gratia claro oratōri Romāno nomĭna erant: Marcus Tullius Cicĕro, Marcus praenōmen est, Tullius nomen gentīle, Cicĕro cognōmen. Marci Tullii Cicerōnis filiae nomen Tulliae erat.

1. .

2. .

3. .

4. .

5. 12 .

6. .

7. .

8. .

9. ?

10. .

11. .

12. .

13. .

14. .

15. .

16. .

 


1. .. : / .. , .. - : , 2013.

2. .. : .-. / .. , .. : , 2011.

3. .. : . . / .. - : -, 2010.

4. .. : . . / .. - : , 2012 .

 

1. . . , 2006.

2. .. .. . ., 2005.

3. . / . .., .. ., 2005.

4. . / . . .: , 2002.

5. . .: , 2000.

6. .. . /, 2000.

7. .., .. . .: , .: , 2007.

8. .. : . . .: , 2007.

9. . / . .. , .. . /: - , 2000.

10. .. : . ( ), 2010 .

11. , . . / . . , . . . .: , 2006.

 






:


: 2015-10-27; !; : 898 |


:

:

, - , ; , - .
==> ...

1280 - | 1315 -


© 2015-2024 lektsii.org - -

: 0.011 .