Лекции.Орг


Поиск:




II. De armis et castris Romanorum.




ТЕКСТ 1.

I. Italia est antiquа terra Europae. Ubi est Roma? Roma est in Italia. Lingua Latina et lingua Graeca sunt linguae antiquae. Lingua Latina est lingua poetarum Romae antiquаe. Multis pugnis et multis victoriis Roma clara est. Tota terra Romana clarа est. Sicilia est magna insula Europae inter Italiam et Africam sita. In ora Siciliae est Aethna. Nota est audacia nautarum Graeciae. Athenae in Graecia sunt. Athenae clarae sunt doctrina et litteris.

II. 1) Quota hora est? Est hora prima (secunda). 2) Non solum in terra, sed etiam in aqua sunt bestiae. 3). Nemo patriam suam amat, quia magna, sed quia sua est. 4) Vita rustica parsimoniae, diligentiae, iustitiae, magistra est. 5) Nautis multae stellae notae sunt. 6) Sententia mea vera est.

 

ТЕКСТ 2.

Alesia, GalIorum oppidum, loco edito (abl.loci) sita est. Ante oppidum campus amplus iacet, campum, fluvius et silvae cingunt. Caesar ad Alesiam copias magnas adducit. Castra loco idoneo ponit, vallo cingit, castella firmis praesidiis tradit. Alesiae incolae oppidum suum firmant. Ante oppidum fossam ducunt, fossam aqua ex fluvio vicino implent, portas oppidi claudunt. Magna in campo ante oppidum pugna fuit (был - 3л.Sing. Perfectum Ind. act. esse). Denique Romani vincunt, incolae Alesiae fugae se mandant.

 

1. Arbiter noster Marcus Tullius est vir laboriosus et iustus. 2. Incolae insulae Cypri cuprum exportant, Hispaniae autem argentum. 3. Fabulae et mythi antiqui vitam domesticam urbanam et rusticam populorum antiquorum monstrant. 4. Inter arma silent Musae. 5. Indi elephantos albos in numero deorum habent. 6. Noli turbare circulos meos. 7. Stude linguae Latinae, mi fili. 8. Aulus Agerius et Numeridius adversarii sunt. 9. Vicinus meus aquam per fundum suum ducit. 10. Advocatus reum defendit.

 

 

ТЕКСТ 3.

De Diana et Minerva

Diana et Minerva magnae et clarae deae sunt. Diana dea silvarum, preaterea dea lunae est. Dea sagittis habet. Sagittis bestias silvae necat. Minerva dea pugnarum est. Minerva hasta pugnat. Minerva quoque dea sapientiae est et litteras amat. Feminae Romanae dearum iram timent. Itaque saepe deas orant et aras rosarum coronis ornant. In Italia multas dearum statuas marmoreas etiam nunc videmus.

 

1. In terra divitias invenimus. 2. In schola nonnullas linguas discimus. 3. Etiam bestiae memoriam habent. 4. Multae olivae in Italia crescunt. 5. Schola viam scientiarum monstrat. 6. Qui tacet, consentit. 7. Pro patria nostra pugna. 8. Noli dicere, si tacere debes. 9. Sententiam Scaevolae probamus. 10. Agricola villam possidet. 11. Causam dico. 12. Pecuniam solvere debetis.

 

ТЕКСТ 4.

De Seubis

Gaius Iulius Caesar in Commentarii de bello Gallico vitam antiquorum populorum describit. In quarto eius Commentariorum libro de Suebis legimus. Suebi, Germaniae incolae bellicose, centum pagos habent. Quotannis alii in armis sunt, alii domi manent, se atque armatos alunt et agros colunt. Sed privati ac separati agri apud eos nihil est neque uno in loco diu remanere licet. Cibum durum edunt et cotidie se exercent. Vita eorum libera est: nam a pueris nullum officium aut disciplina iis impedit. Viri ea de causa excelsam staturam habent.

Ubii, finitimi Sueborum, in ripa fluvii Rheni habitant vitamque miseram agunt, nam Suebis magna tributa pendunt.

 

 

1. Si vos valetis, bene est, ego valeo. 2. Tecum una laboro. 3. Bestia se defendit. 4. Scientia nobis lucet sicut stella in via. 5. Ego sum puer, tu es vir. 6. Nautae Romani orant: «Serva nos, Neptune, domine aquarum!» 7. Habent sua fata libelli. 8. Ex vitio alterius emenda tuum. 9. Me delectant mea, te tua. 10. Cum colligo argumenta causarum, non tam ea numerare soleo, quam expendere.

ТЕКСТ 5.

I. De deis antiquis.

Romani antiqui multos deos colebant; in eorum numero Neptunum, Mercurium, Proserpinam, Vestam. Neptunus dominus Oceani et fluviorum erat. Is in Oceano habitabat. Potentia eius magna erat. Nautae ei equos et tauros immolabant. Mercurius deus mercaturae erat eumque alii dei pro nuntio habebant. Praeterea is animos mortuorum ad inferos deducebat. Dei inferorum erant Pluto et Proserpina; eis tauros nigros mactabant. Suis deis Romani multis in locis templa aedificabant et sacrificabant. Vesta erat dea focorum domesticorum, templa eius erant rotunda.

 

 

II. De armis et castris Romanorum.

Romani arma et tela habebant. Arma erant scuta et galeae. Tela erant pila, gladii, sagittae. Romani scuta bracchiis laevis gestabant et pilis e longiquo pugnabant. Scuta erant oblonga et signis aeneis et aquilis et coronis ornata (Participium Perf. Pass.). Sagittis socii Romanorum armati (Part.Perf.Pass.) erant. Copiae Romanorum noctu in castris erant. Ibi quoque erant impedimenta. Romani castra plerumque in clivo collocabant et vallo fossaque circumdabant. In ripis Rheni Romani multa castra ponebant. Etiam nunc multa vestigia Romanorum ibi sunt: aedificia, sepulchra, arma, instrumenta.

 

 

ТЕКСТ 6.

I. De castris Romanis.

A Romanis castra ponebantur. Primum a tribuno locus capitur (capio), ubi aqua et cibus facile (легко) inveniuntur. Deinde quadratum spatium signabatur et muniebatur. In mediis castris multa tabernacula ponebantur. Impedimenta et spolia in spatio, quod inter vallum et tabernacula est, cumulabuntur. In castris munitis custodiae per vallum disponentur. Si Poeni vallo appropinquabunt, statim a custodiis cernentur. Signum tuba extemplo dabitur. Itaque copiae securae dormient in castris. Tribunus dicit: “Castra extemplo movebuntur et arma a vobis parabuntur. Si strenui eritis et fortiter (храбро) pugnabitis, Poeni a vobis depellentur et vincentur. Tum praemia vois tribuentur».

 

 

II. 1) In magno Delphorum templo Pythia multa oracula dabat, et fama eius non solum apud Graecos, sed etiam apud Romanos magna erat. 2) Nunquam periculum sine periculo vincitur. 3) Servorum officia varia erant: alii terram colebant, alii domi ministrabant, alii in agris laborabant, alii pueros et puellas docebant. 4) E ferro instrumenta et arma parantur. 5) Rusticus, qui parvum agellum habebat, magna cura laborare debebat et liberos quoque arare docebat. 6) Augetur memoria, si exercetur. 6) Reus culpam suam negabat. 7) Servi dominis suis serviebant. 8) Mortui a Romanis cremabantur. 9) Advocatus in foro causam dicebat. 10) Celtae lingua Latina Galli appellabantur. 11) Candidatus togam candidam gerebet. 12) Ut salutas, ita salutaberis. 13) In bello portae templi Jani in Roma non claudebantur. 14) Vinum a Romanis donum Bacchi putabatur. 15) Petronius a Romanis arbiter elegantiarum nominabatur. 16) Matrimonium dissolvitur aut bona gratia, aut cum ira animi. 17) Culpa lata dolo comparatur, culpa lata dolo proxima est

 

ТЕКСТ 7.

DE SCYTHIA.

Scythia includitur ab uno latere Ponto, ab altero montibus Ripheis, a tergo Asia ac Phasi flumine. Ea multum in longitudinem et in latitudinem patet. Hominibus inter se sunt nulli fines, neque enim agrum exercent, nec domicilium illis est ullum, aut tectum, aut sedes; armenta et pecora semper pascunt et per incultas solitudines semper errant. Uxores liberosque suos secum in plaustris vehunt. Spernunt aurum et argentum, quae reliqui mortales appetunt. Lacte et melle vivunt; lanae usus (употребление) ac vestium est iis ignotus: pelles ferinae aut murinae sunt iis pro vestibus (по Юстину).

 

DE GALLIS.

Caesaris tempore in Gallia duo genera hominum erant, qui aliquo erant honore: druides et equites. Plebs enim servorum paene loco habetur; itaque sors plebis gravis et tristis erat. Homines, cum ingenti tributo aut gravi iniuria premebantur, in servitutem se nobilibus dabant. Fortuna nobilium felix erat. Plebs magno et gravi onere vectigalium premebatur, druides autem omnibus tributis et militia liberi erant. Druides sacrificia publica et privata curabant et de omnibus controversiis publicis et privatis decernebant. Homines scelere turpi inquinati (Part.perf. pass.) a druidibus gravi poena afficiebantur. De Gallorum moribus multa in Caesaris libro, qui commentarii de bello Gallico inscribitur, legetis.

 

 

ТЕКСТ 8.

I. DE MAGISTRATIBUS ROMANORUM.

Principatus magistratuum Romae in manibus consulum erant. Consules erant magistratus annui; consulibus erant imperium et potestas; praeterea consul erat iudex et pontifex maximus. Item ordinarii magistratus alii erant. Praetor urbanus ius inter cives dicebat. Quaestores aerarium curabant. Censor censum agebat. Postea autem officium censoris erat etiam peccata civium contra bonos mores notare atque senatum legere. Aediles curam aedium, postea curam ludorum denique curam annonae habebant. Extraordinarii magistratus Romae erant dictator, magister equitum, decemviri, tribuni militum consulari potestate.

 

II. 1). In fuga foeda mors est, in victoria gloriosa. 2) Medice, medica mente, non medicamentis. 3) Extremum oppidum Allobrogum proximumque Helvetiorum finibus est Genava. 4) Iudices, qui ex lege iudicatis, obtemperare legibus debetis (Cic.). 5) Febrim signum morbi putamus. 6) Cibi condimentum fames, potionis sitis (Cic.). 7) Contra vim mortis non est medicamen in hortis. 8) Barbarus hic ego sum, quia non intellegor ulli (Ov.). 9) Scire leges non est verba earum tenere, sed vim ac mentem. 10) Nulla potential supra leges debet esse. 11) Sociale animal est homo. 12) Non quaerit aeger medicum eloquentem, sed sanantem 13) Non mihi soli, sed etiam patriae vivo. 14) Praetor iuveni equum eximium dono dat. 15) Nuptiae sunt communicatio mariti et feminae et consorcium omnis vitae, divini et humani iuris communicatio. 16) Quod attinet ad ius civile, servi pro nullis habentur, quod ad ius naturale attinet, omnes homines aequales sunt.

 

ТЕКСТ 9.

I. RES MANCIPI ET NEC MANCIPI.

Omnes res aut mancipi sunt aut nec mancipi. Mancipi res sunt omnia praedis in Italico solo, tam rustica – qualis est fundus, quam urbana – qualis est domus, item iura praediorum rusticorum (servitutes), velut, via, iter, actus, aquaeductus, item servi et quadrupedes, velut boves, multi, equi, asini. Ceterae res nec mancipi sunt (Ulpianus).

Magna autem differentia est rerum mancipi et nec mancipi. Nam res nec mancipi ipsa traditione pleno iure alterius fiunt (становятся), si corporales sunt et ob id recipiunt traditionem. Itaque si tibi vestem vel aurum vel argentum trado sive ex venditionis causa sive ex donationis sive alia ex causa, statim tua fit ea res (Gaius).

 

II. 1) Amicus verus cognoscitur amore, more, ore, re. 2) Cicero perniciem suam magna cum calamitate rei publicae coniungebat. 3) Spes bona confirmat animos datque vires. 4) Gubernatorem in tempestate, in acie militem intelleges. 5) Nemo nostrum amico rebus in adversis auxilio negabat. 6) Est modus in rebus, sunt certi denique fines (Hor.). 7) Gaius Gracchus novis rebus studebat. 8) Libertas inaestimabilis res est. 9) Mare Rubrum colore non adhorret a ceteris. (Curt.). 10) Parvo est natura contenta. 11) Ut Romae consules, sic Carthagine quotannis annui bini reges creabantur. 12) Salus rei publicae nostrae suprema lex.

 

 

ТЕКСТ 10.

DE PUGNA MARATHONIA.

In magno periculo olim res publica Atheniensium fuit. Nam Persae cum magno exercitu in Atticam invaserunt. Exercitus Atheniensium parvus erat, duces autem rei militaris periti erant. Concordia Graecorum in rebus adversis admirabilis erat. Apud Marathonem planities erat ibique Athenienses contra copias Persarum pugnaverunt. Initio diei in media acie Persae, in cornibus autem aciei Graeci victores fuerunt, meridie victoria Graecorum certa fuit. Prudentia Miltiadis et fortitudo militum rem publicam Atheniensium a pernicie servaverunt.

 

DE PROMETHEO.

Prometheus, qui auxilio Minervae homines ex terra et aqua fecerat, de genere humano bene meruit. Dei saepe Prometheum ad epulas suas invitaverunt. Itaque consilium Iovis, qui omnes homines necare constituerat, Prometheo notum erat. Prometheus aliquando in coelum venit, ignem, quem Iuppiter hominibus negaverat, de Olympo subduxit et hominibus donavit. Quamquam Iovis ira magna erat, genus humanum non delevit. Prometheum autem Vulcanus iussu Iovis in monte Caucaso ferreis catenis ad saxum alligavit cotidieque aquila iecur Promethei devorabat. Iecoris pars, quam aquila interdiu devoraverat, noctu crescebat. Ita Prometheus ingentes dolores tolerabat. Postea Hercules aquilam sagitta necavit Prometheumque liberavit.

 





Поделиться с друзьями:


Дата добавления: 2016-12-17; Мы поможем в написании ваших работ!; просмотров: 2264 | Нарушение авторских прав


Поиск на сайте:

Лучшие изречения:

Не будет большим злом, если студент впадет в заблуждение; если же ошибаются великие умы, мир дорого оплачивает их ошибки. © Никола Тесла
==> читать все изречения...

845 - | 657 -


© 2015-2024 lektsii.org - Контакты - Последнее добавление

Ген: 0.009 с.