Лекции.Орг


Поиск:




Категории:

Астрономия
Биология
География
Другие языки
Интернет
Информатика
История
Культура
Литература
Логика
Математика
Медицина
Механика
Охрана труда
Педагогика
Политика
Право
Психология
Религия
Риторика
Социология
Спорт
Строительство
Технология
Транспорт
Физика
Философия
Финансы
Химия
Экология
Экономика
Электроника

 

 

 

 


Questions and Answers on Roman Law 17 страница




LXV.

Quibus rebus solvi arbitraremur posse quae dicta sunt priori libro contra analogian, ut potui brevi percucurri. Ex quibus si id confecissent quod volunt, ut in lingua Latina esset anomalia, tamen nihil egissent ideo, quod in omnibus partibus mundi utraque natura inest, quod alia inter se similia, alia dissimilia sunt, sicut in animalibus dissimilia sunt, ut equus bos ovis homo, item alia, et in uno quoque horum genere inter se similia innumerabilia. Item in piscibus dissimilis muraena lupo, is soleae, haec muraenae et mustelae, sic aliis, ut maior ille numerus sit similitudinum earum quae sunt separatim in muraenis, separatim in asellis, sic in generibus aliis.

Quare cum in inclinationibus verborum numerus sit magnus a dissimilibus verbis ortus, quod etiam vel maior est in quibus similitudines reperiuntur, confitendum est esse analogias. Itemque cum ea non multo minus quam in omnibus verbis patiatur uti consuetudo communis, fatendum illud quoquo modo analogian sequi nos debere universos, singulos autem praeterquam in quibus verbis offensura sit consuetudo communis, quod ut dixi aliud debet praestare populus, aliud e populo singuli homines.

Neque id mirum est, cum singuli quoque non sint eodem iure: nam liberius potest poeta quam orator sequi analogias. Quare cum hic liber id quod pollicitus est demonstraturum absolverit, faciam finem; proxumo deinceps de declinatorum verborum forma scribam.

Varro The Latin Library The Classics Page

M. TERENTI VARRONIS DE LINGUA LATINA
LIBER X

I.

In verborum declinationibus disciplina loquendi dissimilitudinem an similitudinem sequi deberet, multi quaesierunt. Cum ab his ratio quae ab similitudine oriretur vocaretur analogia, reliqua pars appellaretur anomalia: de qua re primo libro quae dicerentur cur dissimilitudinem ducem haberi oporteret, dixi, secundo contra quae dicerentur, cur potius similitudinem conveniret praeponi: quarum rerum quod nec fundamenta, ut debuit, posita ab ullo neque ordo ac natura, ut res postulat, explicita, ipse eius rei formam exponam.

Dicam de quattuor rebus, quae continent declinationes verborum: quid sit simile ac dissimile, quid ratio quam appellant logon, quid pro portione quod dicunt ana logon, quid consuetudo; quae explicatae declarabunt analogiam et anomaliam, unde sit, quid sit, cuius modi sit.

II.

De similitudine et dissimilitudine ideo primum dicendum, quod ea res est fundamentum omnium declinationum ac continet rationem verborum. Simile est quod res plerasque habere videtur easdem quas illud cuiusque simile: dissimile est quod videtur esse contrarium huius. Minimum ex duobus constat omne simile, item dissimile, quod nihil potest esse simile, quin alicuius sit simile, item nihil dicitur dissimile, quin addatur quoius sit dissimile.

Sic dicitur similis homo homini, equus equo, et dissimilis homo equo: nam similis est homo homini ideo, quod easdem figuras membrorum habent, quae eos dividunt ab reliquorum animalium specie. In ipsis hominibus simili de causa vir viro similior quam vir mulieri, quod plures habent easdem partis; et sic senior seni similior quam puero. Eo porro similiores sunt qui facie quoque paene eadem, habitu corporis, filo: itaque qui plura habent eadem, dicuntur similiores; qui proxume accedunt ad id, ut omnia habeant eadem, vocantur gemini, simillimi.

Sunt qui tris naturas rerum putent esse, simile, dissimile, neutrum, quod alias vocant non simile, alias non dissimile (sed quamvis tria sint simile dissimile neutrum, tamen potest dividi etiam in duas partes sic, quodcumque conferas aut simile esse aut non esse); simile esse et dissimile, si uideatur esse ut dixi, neutrum, si in neutram partem praeponderet, ut si duae res quae conferuntur vicenas habent partes et in his denas habeant easdem, denas alias ad similitudinem et dissimilitudinem aeque animadvertendas: hanc naturam plerique subiciunt sub dissimilitudinis nomen.

Quare quoniam fit ut potius de vocabulo quam de re controversia esse videatur, illud est potius advertendum, quom simile quid esse dicitur, cui parti simile dicatur esse (in hoc enim solet esse error), quod potest fieri ut homo homini similis non sit, ut multas partis habeat similis et ideo dici possit similis habere oculos, manus, pedes, sic alias res separatim et una plures.

Itaque quod diligenter videndum est in verbis, quas partis et quot modis oporteat similis habere quae similitudinem habere dicuntur, ut infra apparebit, is locus maxime lubricus est. Quid enim similius potest videri indiligenti quam duo verba haec suis et suis? Quae non sunt, quod alterum significat suere, alterum suem. Itaque similia vocibus esse ac syllabis confitemur, dissimilia esse partibus orationis videmus, quod alterum habet tempora, alterum casus, quae duae res vel maxime discernunt analogias.

Item propinquiora genere inter se verba similem saepe pariunt errorem, ut in hoc, quod nemus, et lepus videtur esse simile, quom utrumque habeat eundem casum rectum; sed non est simile, quod eis certae similitudines opus sunt, in quo est ut in genere nominum sint eodem, quod in his non est: nam in virili genere est lepus, ex neutro nemus; dicitur enim hic lepus et hoc nemus. Si eiusdem generis essent, utrique praeponeretur idem ac diceretur aut hic lepus et hic nemus aut hoc nemus, hoc lepus.

Quare quae et cuius modi sunt genera similitudinum ad hanc rem, perspiciendum ei qui declinationes verborum proportione sintne quaeret. Quem locum, quod est difficilis, qui de his rebus scripserunt aut vitaverunt aut inceperunt neque adsequi potuerunt.

Itaque in eo dissensio neque ea unius modi apparet: nam alii de omnibus universis discriminibus posuerunt numerum, ut Dionysius Sidonius, qui scripsit ea esse septuaginta unum, alii partis eius quae habet casus, cuius eidem hic cum dicat esse discrimina quadraginta septem, Aristocles rettulit in litteras XIIII, Parmeniscus VIII, sic alii pauciora aut plura.

Quarum similitudinum si esset origo recte capta et inde orsa ratio, minus erraretur in declinationibus verborum. Quarum ego principia prima duum generum sola arbitror esse, ad quae similitudines exigi oporteat: e quis unum positum in verborum materia, alterum ut in materiae figura, quae ex declinatione fit.

Nam debet esse unum, ut verbum verbo, unde declinetur, sit simile; alterum, ut e verbo in verbum declinatio, ad quam conferetur, eiusdem modi sit: alias enim ab similibus verbis similiter declinantur, ut ab erus ferus, ero fero, alias dissimiliter erus ferus, eri ferum. Cum utrumque et verbum verbo erit simile et declinatio declinationi, tum denique dicam esse simile ac duplicem et perfectam similitudinem habere, id quod postulat analogia.

Sed ne astutius videar posuisse duo genera esse similitudinum sola, cum utriusque inferiores species sint plures, si de his reticuero, ut mihi relinquam latebras, repetam ab origine similitudinum quae in conferendis verbis et inclinandis sequendae aut vitandae sint.

Prima divisio in oratione, quod alia verba nusquam declinantur, ut haec vix mox, alia declinantur, ut ab lima limae, a fero ferebam, et cum nisi in his verbis quae declinantur non possit esse analogia, qui dicit simile esse mox et nox errat, quod non est eiusdem generis utrumque verbum, cum nox succedere debeat sub casuum rationem, mox neque debeat neque possit.

Secunda divisio est de his verbis quae declinari possunt, quod alia sunt a voluntate, alia a natura. Voluntatem appello, cum unus quivis a nomine aliae rei imponit nomen, ut Romulus Romae; naturam dico, cum universi acceptum nomen ab eo qui imposuit non requirimus quemadmodum is velit declinari, sed ipsi declinamus, ut huius Romae, hanc Romam, hac Roma. De his duabus partibus voluntaria declinatio refertur ad consuetudinem, naturalis ad rationem.

Quare proinde ac simile conferre non oportet ac dicere, ut sit ab Roma Romanus, sic ex Capua dici oportere Capuanus, quod in consuetudine vehementer natat, quod declinantes imperite rebus nomina imponunt, a quibus cum accepit consuetudo, turbulenta necesse est dicere. Itaque neque Aristarchei neque alii in analogiis defendendam eius susceperunt causam, sed, ut dixi, hoc genere declinatio in communi consuetudine verborum aegrotat, quod oritur e populo multiplici et imperito: itaque in hoc genere in loquendo magis anomalia quam analogia.

Tertia divisio est: quae verba declinata natura; ea dividuntur in partis quattuor: in unam quae habet casus neque tempora, ut docilis et facilis; in alteram quae tempora neque casus, ut docet facit; in tertiam quae utraque, ut docens faciens; in quartam quae neutra, ut docte et facete. Ex hac divisione singulis partibus tres reliquae dissimiles. Quare nisi in sua parte inter se collata erunt verba, si conveniunt, non erit ita simile, ut debeat facere idem.

Unius cuiusque partis quoniam species plures, de singulis dicam. Prima pars casualis dividitur in partis duas, in nominatus scilicet et articulos, quod aeque finitum et infinitum est ut hic et quis; de his generibus duobus utrum sumpseris, cum reliquo non conferendum, quod inter se dissimiles habent analogias.

In articulis vix adumbrata est analogia et magis rerum quam vocum; in nominatibus magis expressa ac plus etiam in vocibus ac syllabarum similitudinibus quam in rebus suam optinet rationem. Etiam illud accedit ut in articulis habere analogias ostendere sit difficile, quod singula sint verba, hic contra facile, quod magna sit copia similium nominatuum. Quare non tam hanc partem ab illa dividendum quam illud videndum, ut satis sit verecundiae etiam illam in eandem arenam vocare pugnatum.

Ut in articulis duae partes, finitae et infinitae, sic in nominatibus duae, vocabulum et nomen: non enim idem oppidum et Roma, cum oppidum sit vocabulum, Roma nomen, quorum discrimen in his reddendis rationibus alii discernunt, alii non; nos sicubi opus fuerit, quid sit et cur, ascribemus.

Nominatui ut similis sit nominatus, habere debet ut sit eodem genere, specie eadem, sic casu, exitu eodem: specie, ut si nomen est quod conferas, cum quo conferas sit nomen; genere, ut non solum unum sed utrumque sit virile; casu, ut si alterum sit dandi, item alterum sit dandi; exitu, ut quas unum habeat extremas litteras, easdem alterum habeat.

Ad hunc quadruplicem fontem ordines deriguntur bini, uni transversi, alteri derecti, ut in tabula solet in qua latrunculis ludunt. Transversi sunt qui ab recto casu obliqui declinantur, ut albus albi albo; derecti sunt qui ab recto casu in rectos declinantur, ut albus alba album; utrique sunt partibus senis. Transversorum ordinum partes appellantur casus, derectorum genera, utrisque inter se implicatis forma.

Dicam prius de transversis. Casuum vocabula alius alio modo appellavit; nos dicemus, qui nominandi causa dicitur, nominandi vel nominativum ***

*** dicuntur unae scopae, non dicitur una scopa: alia enim natura, quod priora simplicibus, posteriora in coniunctis rebus vocabula ponuntur, sic bigae, sic quadrigae a coniunctu dictae. Itaque non dicitur, ut haec una lata et alba, sic una biga, sed unae bigae, neque dicitur ut hae duae latae, albae, sic hae duae bigae et quadrigae, sed hae binae bigae et quadrigae.

Item figura verbi qualis sit refert, quod in figura vocis alias commutatio fit in primo verbo suit modo suit, alias in medio, ut curso cursito, alias in extremo, ut doceo docui, alias communis, ut lego legi. Refert igitur ex quibus litteris quodque verbum constet, maxime extrema, quod ea in plerisque commutatur.

Quare in his quoque partibus similitudines ab aliis male, ab aliis bene quod solent sumi in casibus conferendis, recte an perperam videndum; sed ubicumque commoventur litterae, non solum eae sunt animadvertendae, sed etiam quae proxumae sunt neque moventur: haec enim vicinitas aliquantum potest in verborum declinationibus.

In quis figuris non ea similia dicemus quae similis res significant, sed quae ea forma sint, ut eius modi res similis ex instituto significare plerumque soleant, ut tunicam virilem et muliebrem dicimus non eam quam habet vir aut mulier, sed quam habere ex instituto debet: potest enim muliebrem vir, virilem mulier habere, ut in scaena ab actoribus haberi videmus, sed eam dicimus muliebrem, quae de eo genere est quo indutui mulieres ut uterentur est institutum. Ut actor stolam muliebrem sic Perpenna et Caecina et Spurinna figura muliebria dicuntur habere nomina, non mulierum.

Flexurae quoque similitudo videnda ideo quod alia verba quam viam habeant ex ipsis verbis, unde declinantur, apparet, ut quemadmodum oporteat uti praetor consul, praetori consuli; alia ex transitu intelleguntur, ut socer macer, quod alterum fit socerum, alterum macrum, quorum utrumque in reliquis a transitu suam viam sequitur et in singularibus et in multitudinis declinationibus. Hoc fit ideo quod naturarum genera sunt duo quae inter se conferri possunt, unum quod per se videri potest, ut homo et equus, alterum sine assumpta aliqua re extrinsecus perspici non possit, ut eques et equiso uterque enim dicitur ab equo.

Quare hominem homini similem esse aut non esse, si contuleris, ex ipsis hominibus animadversis scies; at duo inter se similiterne sint longiores quam sint eorum fratres, dicere non possis, si illos breviores cum quibus conferuntur quam longi sint ignores; sic latiorum atque altiorum, item cetera eiusdem generis sine assumpto extrinsecus aliquo perspici similitudines non possunt. Sic igitur quidam casus quod ex hoc genere sunt, non facile est dicere similis esse, si eorum singulorum solum animadvertas voces, nisi assumpseris alterum, quo flectitur in transeundo vox.

Quod ad nominatuom similitudines animadvertendas arbitratus sum satis esse tangere, haec sunt. Relinquitur de articulis, in quibus quaedam eadem, quaedam alia. De quinque enim generibus duo prima habent eadem, quod sunt et virilia et muliebria et neutra, et quod alia sunt ut significent unum, alia ut plura, et de casibus quod habent quinos: nam vocandi voce notatus non est. Proprium illud habent, quod partim sunt finita, et hic haec, partim infinita, ut quis et quae, quorum quod adumbrata et tenuis analogia, in hoc libro plura dicere non necesse est.

Secundum genus quae verba tempora habent neque casus, sed habent personas. Eorum declinatuum species sunt sex: una quae dicitur temporalis, ut legebam gemebam, lego, gemo; altera personarum, ut sero meto, seris metis; tertia rogandi, ut scribone legone, scribisne legisne. Quarta respondendi, ut fingo pingo, fingis pingis; quinta optandi, ut dicerem facerem, dicam faciam; sexta imperandi, ut cape rape, capito rapito.

Item sunt declinatuum species quattuor quae tempora habent sine personis: in rogando, ut foditurne sereturne, et fodieturne sereturne. Ab respondendi specie eaedem figurae fiunt extremis syllabis demptis; optandi species, ut vivatur ametur, viveretur amaretur. Imperandi declinatus sintne habet dubitationem et eorum sitne haec ratio: paretur pugnetur, parator pugnator.

Accedunt ad has species a copulis divisionum quadrinis: ab infecti et perfecti, ut emo edo, emi edi; ab semel et saepius, ut scribo lego, scriptito lectito; a faciendi et patiendi, ut uro ungo, uror ungor; a singulari et multitudinis, ut laudo culpo, laudamus culpamus. Huius generis verborum cuius species exposui quam late quidque pateat et cuius modi efficiat figuras, in libris qui de formulis verborum erunt diligentius expedietur.

Tertii generis, quae declinantur cum temporibus ac casibus ac vocantur a multis ideo participalia, sunt hoc genere ***

*** quemadmodum declinemus, quaerimus casus eius, etiamsi siqui finxit poeta aliquod vocabulum et ab eo casum ipse aliquem perperam declinavit, potius eum reprehendimus quam sequimur. Igitur ratio quam dico utrubique, et in his verbis quae imponuntur et in his quae declinantur, neque non etiam tertia illa, quae ex utroque miscetur genere.

Quarum una quaeque ratio collata cum altera aut similis aut dissimilis, aut saepe verba alia, ratio eadem, et nonnunquam ratio alia, verba eadem. Quae ratio in amor amori, eadem in dolor dolori, neque eadem in dolor dolorem, et cum eadem ratio quae est in amor et amoris sit in amores et amorum, tamen ea, quod non in ea qua oportet confertur materia, per se solum efficere non potest analogias propter disparilitatem vocis figurarum, quod verbum copulatum singulare cum multitudine: ita cum est pro portione, ut eandem habeat rationem, tum denique ea ratio conficit id quod postulat analogia; de qua deinceps dicam.

III.

Sequitur tertius locus, quae sit ratio pro portione; ea Graece vocatur ana logon; ab analogo dicta analogia. Ex eodem genere quae res inter se aliqua parte dissimiles rationem habent aliquam, si ad eas duas alterae duae res allatae sunt, quae rationem habeant eandem, quod ea verba bina habent eundem logon, dicitur utrumque separatim analogon, simul collata quattuor analogia.

Nam ut in geminis, cum similem dicimus esse Menaechmum Menaechmo, de uno dicimus; cum similitudinem esse in his, de utroque: sic cum dicimus eandem rationem habere assem ad semissem quam habet in argento libella ad simbellam, quid sit analogon ostendimus; cum utrubique dicimus et in aere et in argento esse eandem rationem, tum dicimus de analogia.

Ut sodalis et sodalitas, civis et civitas non est idem, sed utrumque ab eodem ac coniunctum, sic analogon et analogia idem non est, sed item est congeneratum. Quare si homines sustuleris, sodalis sustuleris; si sodalis, sodalitatem: sic item si sustuleris logon, sustuleris analogon; si id, analogian.

Quae cum inter se tanta sint cognatione, debebis suptilius audire quam dici expectare, id est cum dixero quid de utroque et erit commune, ne expectes, dum ego in scribendo transferam in reliquum, sed ut potius tu persequare animo.

Haec fiunt in dissimilibus rebus, ut in numeris si contuleris cum uno duo, sic cum decem viginti: nam quam rationem duo ad unum habent, eandem habent viginti ad decem; in nummis in similibus sic est ad unum victoriatum denarius, sicut ad alterum victoriatum alter denarius; sic item in aliis rebus omnibus pro portione dicuntur ea, in quo est sic quadruplex natura, ut in progenie quomodo est filius ad patrem, est filia ad matrem, et ut est in temporibus meridies ad diem, sic media nox ad noctem.

Hoc poetae genere in similitudinibus utuntur multum, hoc acutissime geometrae, hoc in oratione diligentius quam alii ab Aristarcho grammatici, ut cum dicuntur pro portione similia esse amorem amori, dolorem dolori, cum ita dissimile esse videant amorem et amori, quod est alio casu, item dolorem dolori, sed dicunt, quod ab similibus.

Nonnunquam rationes habet implicatas duas, ut sit una derecta, altera transversa. Quod dico, apertius sic fiet. Esto sic expositos esse numeros, ut in primo versu sit unum duo quattuor, in secundo decem viginti quadraginta, in tertio centum ducenti quadringenti. In hac formula numerorum duo inerunt quos dixi logoe, qui diuersas faciant analogias: unus duplex qui est in obliquis versibus, quod est ut unus ad duo, sic duo ad quattuor; alter decemplex in directis ordinibus, quod est ut unum ad decem, sic decem ad centum.

Similiter in verborum declinationibus est bivium, quod et ab recto casu declinantur in obliquos et ab recto casu in rectum, ita ut formulam similiter efficiant, quod sit primo versu hic albus, huic albo, huius albi, secundo haec alba, huic albae, huius albae, tertio hoc album, huic albo, huius albi. Itaque fiunt per obliquas declinationes ex his analogiae hoc genus Albius Atrius, Albio Atrio, quae scilicet erit particula ex illa binaria, per directas declinationes Albius Atrius, Albia Atria, quae scilicet denaria, formula analogiarum, de qua supra dixi.

Analogia quae dicitur, eius genera sunt duo: unum deiunctum sic est: ut unum ad duo sic decem ad viginti; alterum coniunctum sic: ut est unum ad duo, sic duo ad quattuor. In hoc quod duo bis dicuntur et tum cum conferimus ad unum et tunc cum ad quattuor, hoc quoque natura dicitur quadruplex,; sic e septem chordis citharae tamen duo dicuntur habere tetrachorda, quod quemadmodum crepat prima ad quartam chordam, sic quarta ad septumam respondet, media est alterius prima, alterius extrema. Medici in aegroto septumos dies qui observant, quarto die ideo diligentius signa morbi advertunt, quod quam rationem habuit primus dies ad quartum eandem praesagit habiturum qui est futurus ab eo quartus, qui est septumus a primo.

Quadruplices deiunctae in casibus sunt vocabulorum, ut rex regi, lex legi, coniunctae sunt triplices in verborum tribus temporibus, ut legebam lego legam, quod quam rationem habet legebam ad lego hanc habet lego ad legam. In hoc fere omnes homines peccant, quod perperam in tribus temporibus haec verba dicunt, cum proportione volunt pronuntiare.

Nam cum sint verba alia infecta, ut lego et legis, alia perfecta, ut legi et legisti, et debeant sui cuiusque generis in coniungendo copulari, et cum recte sit ideo lego ad legebam, non recte est lego ad legi, quod legi significat quod perfectum: ut haec tutudi pupugi, tundo pungo, tundam pungam, item necatus sum verberatus sum, necor verberor, necabor verberabor, iniuria reprehendant, quod et infecti inter se similia sunt et perfecti inter se, ut tundebam tundo tundam et tutuderam tutudi tutudero; sic amabar amor amabor, et amatus eram amatus sum amatus ero. Itaque inique reprehendunt qui contra analogias dicunt, cur dispariliter in tribus temporibus dicantur quaedam verba, natura cum quadruplex sit analogia.

Id nonnunquam, ut dixi, pauciores videtur habere partes, sic etiam alias pluris, ut cum est: quemadmodum ad tria unum et duo, sic ad sex duo et quattuor, quae tamen quadripertito comprehenditur forma, quod bina ad singula conferuntur; quod in oratione quoque nonnunquam reperietur sic: ut Diomedes confertur Diomedi et Diomedis, sic dicitur ab Hercules Herculi et Herculis.

Et ut haec ab uno capite ac recto casu in duo obliquos discedunt casus, sic contra multa ab duobus capitibus recti casuis confluunt in obliquom unum. Nam ut ab his rectis hi Baebiei, hae Baebiae fit his Baebieis, sic est ab his hi Caelii, hae Caeliae his Caeliis. A duobus similibus dissimiliter declinantur, ut fit in his nemus holus, nemora holera. Alia ab dissimilibus similiter declinantur, ut in articulis ab hic iste, hunc istunc.

Analogia fundamenta habet aut a voluntate hominum aut a natura verborum aut a re utraque. Voluntatem dico impositionem vocabulorum, naturam declinationem uocabulorum, quo decurritur sine doctrina. Qui impositionem sequetur, dicet, si simile in recto casu dolus et malus, fore in obliquo dolo et malo; qui naturam sequetur, si sit simile in obliquis Marco Quinto, fore ut sit Marcus Quintus; qui utrumque sequetur, dicet si sit simile, transitus ut est in servus serve, fore ut sit item cervus cerve. Commune omnium est, ut quattuor figurae vocis habeant proportione declinatus.

Primum genus est ortum ab similitudine in rectis casibus, secundum ab similitudine quae est in obliquis, tertium ab similitudine quae est in transitibus de casu in casum. Primo genere ab imposito ad naturam proficiscimur, in secundo contra, in tertio ab utroque. Quocirca etiam hoc tertium potest bifariam divisum tertium et quartum dici, quod in eo vel prosus et rusus potest dici.

Qui initia faciet analogiae impositiones, ab his obliquas figuras declinare debebit; qui naturam, contra; qui ab utraque, reliquas declinationes ab eiusmodi transitibus. Impositio est in nostro dominatu, nos in naturae: quemadmodum enim quisque volt, imponit nomen, at declinat, quemadmodum volt natura.

Sed quoniam duobus modis imponitur vocabulum aut re singulari aut multitudine, singulari, ut cicer, multitudinis, ut scalae, nec dubium est, quin ordo declinatuum, in quo res singulares declinabuntur solae, ab singulari aliquo casu proficiscatur, ut cicer ciceri ciceris, item contra in eo ordine, qui multitudinis erit solum, quin a multitudinis aliquo casu ordiri conueniat, ut scalae scalis scalas: aliud videndum est, cum duplex natura copulata ac declinatuum bini fiant ordines, ut est Mars Martes, unde tum ratio analogiae debeat ordiri, utrum ab singulari re in multitudinem an contra.

Neque enim si natura ab uno ad duo pervenit, idcirco non potest apertius esse in docendo posterius, ut inde incipias, ut quid sit prius ostendas. Itaque et hi qui de omni natura disputant atque ideo vocantur physici, tamen ex his ab universa natura profecti retro quae essent principia mundi ostendunt. Oratio cum ex litteris constet, tamen ex ea grammatici de litteris ostenderunt.

Quare in demonstrando, quoniam potius proficisci oportet ab eo quod apertius est quam ab eo quod prius est et potius quam a corrupto principio ab incorrupto, ab natura rerum quam ab lubidine hominum, et Haec tria quae sequenda magis sunt minus sunt in singularibus quam in multitudinis, a multitudine commodius potest ordiri, quod in his principiis minus rationis verbis fingendis. Verborum formas facilius ex multitudinis singularis videri posse quam ex singularibus multitudinis haec ostendunt: trabes trabs, duces dux.

Videmus enim ex his verbis trabes duces de extrema syllaba E litteram exclusam et ideo in singulari factum esse trabs dux. Contra ex singularibus non tam videmus quemadmodum facta sint ex B et S trabs et ex C et S dux.

Si multitudinis rectus casus forte figura corrupta erit, id quod accidit raro, prius id corrigemus quam inde ordiemur; ab obliquis adsumere oportet figuras eas quae non erunt ambiguae, sive singulares sive multitudinis, ex quibus id, cuius modi debent esse, perspici possit.

Nam nonnunquam alterum ex altero videtur, ut Chrysippus scribit, quemadmodum pater ex filio et filius ex patre, neque minus in fornicibus propter sinistram dextra stat quam propter dextram sinistra. Quapropter et ex rectis casibus obliqui et ex obliquis recti et ex singularibus multitudinis et ex multitudinis singulares nonnunquam recuperari possunt.

Principium id potissimum sequi debemus, ut in eo fundamentum sit, natura, quod in declinationibus ibi facilior ratio. Facile est enim animadvertere, peccatum magis cadere posse in impositiones eas quae fiunt plerumque in rectis casibus singularibus, quod homines imperiti et dispersi vocabula rebus imponunt, quocumque eos libido invitavit: natura incorrupta plerumque est suapte sponte, nisi qui eam usu inscio deprauabit.

Quare si quis principium analogiae potius posuerit in naturalibus casibus quam in impositiciis, non multa inconcinna in consuetudine occurrent et a natura libido humana corrigetur, non a libidine natura, quod qui impositionem sequi voluerint facient contra.

Sin ab singulari quis potius proficisci volet, initium facere oportebit ab sexto casu, qui est proprius Latinus: nam eius casuis litterarum discriminibus facilius reliquorum varietatem discernere poterit, quod ei habent exitus aut in A, ut hac terra, aut in E, ut hac lance, aut in I, ut hac clavi, aut in O, ut hoc caelo, aut in U, ut hoc versu. Igitur ad demonstrandas declinationes biceps via haec.

Sed quoniam ubi analogia, tria, unum quod in rebus, alterum quod in vocibus, tertium quod in utroque, duo priora simplicia, tertium duplex, animadvertendum haec quam inter se habeant rationem.

Primum ea quae sunt discrimina in rebus, partim sunt quae ad orationem non attineant, partim quae pertineant. Non pertinent ut ea quae observant in aedificiis et signis faciendis ceterisque rebus artifices, e quis vocantur aliae harmonicae, sic item aliae nominibus aliis: sed nulla harum fit in loquendo pars.

Ad orationem quae pertinent, res eae sunt quae verbis dicuntur pro portione neque a similitudine quoque vocum declinatus habent, ut Iupiter Marspiter, Iovi Marti. Haec enim genere nominum et numero et casibus similia sunt inter se, quod utraque et nomina sunt et virilia sunt et singularia et casu nominandi et dandi.

Alterum genus vocale est, in quo voces modo sunt pro portione similes, non res, ut biga bigae, nuptia nuptiae: neque enim in his res singularis subest una, cum dicitur biga quadriga, neque ab his vocibus quae declinata sunt, multitudinis significant quicquam, id quod omnia multitudinis quae declinantur ab uno, ut a merula merulae: sunt enim eius modi, ut singulari subiungatur, sic merulae duae, catulae tres, faculae quattuor.

Quare cum idem non possit subiungi, quod non dicimus biga una, quadrigae duae, nuptiae tres, sed pro eo unae bigae, binae quadrigae, trinae nuptiae, apparet non esse a biga et quadriga bigae et quadrigae, sed ut est huius ordinis una duae tres principium una, sic in hoc ordine altero unae binae trinae principium est unae.

Tertium genus est illud duplex quod dixi, in quo et res et voces similiter pro portione dicuntur ut bonus malus, boni mali, de quorum analogia et Aristophanes et alii scripserunt. Etenim haec denique perfecta ut in oratione, illae duae simplices inchoatae analogiae, de quibus tamen separatim dicam, quod his quoque utimur in loquendo.

Sed prius de perfecta, in qua et res et voces quadam similitudine continentur, cuius genera sunt tria: unum vernaculum ac domi natum, alterum adventicium, tertium nothum ex peregrino hic natum. Vernaculum est ut sutor et pistor, sutori pistori; adventicium est ut Hectores Nestores, Hectoras Nestoras; tertium illum nothum ut Achilles et Peles.

De his primo genere multi utuntur non modo poetae, sed etiam plerique omnes qui soluta oratione loquuntur. Haec primo dicebant ut quaestorem praetorem, sic Hectorem Nestorem: itaque Ennius ait:

Hectoris natum de muro iactarier.





Поделиться с друзьями:


Дата добавления: 2016-11-18; Мы поможем в написании ваших работ!; просмотров: 283 | Нарушение авторских прав


Поиск на сайте:

Лучшие изречения:

Вы никогда не пересечете океан, если не наберетесь мужества потерять берег из виду. © Христофор Колумб
==> читать все изречения...

2279 - | 2102 -


© 2015-2024 lektsii.org - Контакты - Последнее добавление

Ген: 0.011 с.