.


:




:

































 

 

 

 


II. De pugna Horatiōrum et Curiatiōrum




Tertius regum Romanōrum fuit Tullius Hostilius, qui vixit septĭmo ante aeram nostram saecŭlo. Ei cum Albānis confligendum erat.

Albāni et Romāni magnum exercĭtum celerĭter conscriptum et omnĭbus rebus instructum contraxĕrant. Sed duces pericŭlum commūne intellexērunt. Forte in duōbus tum exercitĭbus erant trigemĭni fratres, Horatii et Curiatii. Quibuscum egērunt duces, uti pro sua patria ferro dimicārent. Trigemĭni ad proeliandum parāti in medium producti sunt. Cum paulo post duo Horatii hostium gladiis transfixi iacērent et conclamasset iam gaudio Albānus exercĭtus, tertius, ut adversarios dividĕret, fugae se mandāvit; forte enim is intĕger erat, ut Curiatii vulnerĭbus fessi. Subĭto autem retro sese vertit et hostes variis intervallis appropinquantes deinceps transfixit. Victōri gratulantes Romāni laeti confluxērunt.

Cum victor spolia dispersa collegisset, exercĭtus in urbem introductus est. Ante portam soror victōris, quae uni ex Curiatiis sponsa fuĕrat, agmĭni obvia fuit. Quae lacrĭmans nomen sponsi mortui appellāvit. Sollicitāvit ferōci iuvĕni anĭmum comploratio sorōris in tanto gaudio publĭco, et gladio, quo erat cinctus, transfixit puellam. Quam ob rem ad iudicium vocātus, neque vero damnātus est, quod patria virtūte eīus protecta et servāta erat.

II. De Tiberio Sempronio Graccho

Tib. Gracchus post mortem patris a Cornelia matre educātus est. Quae, cum rex quidam Aegypti eam in matrimonium ducĕre vellet, "Nolo", inquit, "regīna appellāri; malo bonam matrem liberōrum meōrum esse". Aliquando, cum amīca ei ornamenta sua ostendisset, Cornelia filiis advocātis "Visne", inquit, "mea ornamenta vidēre? Haec sunt ornamenta mea".

Tiberius, maior fratrum, cum adolevisset, pauperĭbus auxiliāri voluit (anno centesĭmo tricesĭmo tertio). Nam Carthaginiensĭbus victis aliisque gentĭbus subactis multi nobĭles Romāni luxuriōse vivĕre malēbant quam patriae servīre multosque rustĭcos ex possessionĭbus suis depellēbant, quod magnos hortos villasque habēre volēbant. Quod cum Tib. Gracchus cognovisset, Romae in contionĭbus haec fere verba faciēbat: "Bestiae sua domicilia habent. Vos quoque tecta paterna et agros a maiorĭbus acceptos incolĕre vultis. Ităque indignor agros vobis ab aliis erĭpi, qui ipsi agricŏlae esse nolunt. Ităque, cum vobis prodesse velim illisque invīsus esse malim, quam patriam deserĕre, postŭlo, ut vobis agri reddantur".

Quod Gracchus voluit, perfīci non potuit. Nam ab adversariis interfectus est corpusque eīus iniectum est in Tibĕrim.

IV. De Ariŏne

Ario, clarissĭmus citharista, cum in Graecia Magna ingentes opes sibi comparavisset, Corinthum reverti statuit. Sed cum navem homĭnum Corinthiōrum conscendisset, hi, ut opĭbus citharistae potirentur, ipsum de medio tollĕre constituērunt. Quod cum Ario cognovisset, nautas orāvit, ut vitae suae parcĕrent. Hi se ei temperatūros esse negavērunt eumque ipsum in mare se praecipitāre iussērunt. Tum ille orāvit, ut antea ad cithăram canĕre sibi licēret. Quod cum ei permisissent, in puppi constĭtit altaque voce cecĭnit. Eo cantante, delphīni, sonōrum dulcitudĭne ducti, annatavērunt. Ităque, cum in mare desiluisset, a delphīno ad Taenărum promunturium vectus est. Inde Corinthum contendit et, quid sibi accidisset, Periandro tyranno narrāvit. Paulo post nautae quoque advenērunt. Interrogāti, num quid de Ariŏne cognovissent, eum salvum in Italia esse dixērunt. Tum vero ille subĭto advēnit et eos refellit, ac statim hi pro scelĕre poenas pependērunt.

V. De Aenea

Decem annos Troia a Graecis oppugnabātur. Graeci saepe impĕtum in moenia urbis faciēbant. Sed Troiāni multos hostium interficientes fortissĭme patriam defendēbant atque obĕrant Graecis. Decĭmo autem anno Graeci hostes dolo decipientes urbem Troianōrum expugnavērunt; quorum nonnulli in saltĭbus se occultavērunt. Ibi cum de salūte desperāre incipĕrent, Aenēas, dux eōrum, "Domos nostras", inquit, "hostes hac nocte diripiunt et deōrum simulacra templaque incendunt. Sed omnia nobis rapiant spem non eripient. Nam quamquam nunc ex patria fugĕre cogimĭni, tamen novas sedes accipiētis ibīque Troiam reficiētis. Quam ob rem naves nobis faciāmus! Dux noster erit Iuppĭter. Qui maria ignōta nobis facĭle patefaciet. Aspĭce clementer nos fugientes, Iuppĭter! Fac, ut hostes decipiāmus! Effĭce, ne gentes ferōces nos interficiant, ne tempestātes naves nostras concutiant! Incipĭte, amīci, et perficĭte celerĭter, quae praecipiam! Libenter suscipiāmus labōres et pericŭla! Mox procul a domo novas oras novosque portus mecum conspiciētis.





:


: 2015-10-19; !; : 464 |


:

:

: , .
==> ...

2221 - | 1841 -


© 2015-2024 lektsii.org - -

: 0.01 .