.


:




:

































 

 

 

 





, , , .

1. Epaminondas rogāvit, essetne fusi hostes. 2. Interrogas, quando puĕris dentes cadant. 3. Dic mihi, ubi sita sit Graecia. 4. Magister explicāvit, ubi sita esset Graecia. 5. Multi nesciunt, quam vim scientia habeat. 6. Nihil invēni, quod mihi opem ferret. 7. Notum est, quanta fuĕrit eloquentia Demosthĕnis. 8. Quid agĕret, quo se vertĕret, nesciēbat. 9. Quid in caelo fiat, scire cupĭmus. 10. Nihil unquam cogitāvi, quod elŏqui non audērem. 11. Quis nescit salūtem patriae legem suprēmam esse? 12. Veniet alĭquod tempus, quod non itĕrum jungat. 13. Comoediam, apud Graecos dubium est, quis invenĕrit primus. 14. Cupio scīre, quid constituĕris et quod itūrus sis. 15. Domĭnus servum interrogāvit, num ad cenam convīvas vocavisset. 16. Ignoranti, quem portum petat, nullus ventus secundus est. 17. Multum intĕrest, utrum rem ipsam, an libros inspicias. 18. Nemo, quam bene vivat, sed quam diu, curat. 19. Ovidius descrībit, quomŏdo Orpheus mortem gemĭnam uxōris maeruĕrit. 20. Possum oblivisci, qui fuĕrim? non sentīre, qui sim? 21. Romāni puniēbant eos, qui emĕre sententias judĭcum voluissent. 22. Verres quaerit ex amīcis, quis se defensūrus sit. 23. Xerxes praemium ei proposuit, qui novam voluptātem invenīret. 24. Ego, quid futūrum sit, nescio; quid fiĕri possit, scio. 25. Multae sunt gentes, quibus deest scientia, cur luna deficiat. 26. Multi homĭnes non intellĕgunt, quam magnum vectīgal sit parsimonia. 27. Nemo fuit orātor antīquus, qui Demosthĕni simĭlis esse nollet. 28. Neque adĕrat uxor, quae consolāri homĭnem in malis posset. 29. Non refert, quam multos, sed quam bonos habeas libros. 30. Notum est, quanta fuĕrit apud Lacedaemonios auctorĭtas legum Lycurgi. 31. Dic mihi, quare omnes stellae inter se dissimĭlem speciem habeant. 32. Ex epistŭlis Demosthĕnis intellĕgi licet, quam saepe fuĕrit Platōnis audītor. 33. Fur facĭle, quem observat, videt, custos, qui fur sit, nescit. 34. Medĭcus tibi, quantum ambŭles, quantum exerceāris, quibus cibis utāris, monstrābit. 35. Milĭtes nihil adeo difficĭle existimavērunt, quod non virtūte consĕqui possent. 36. Nescīre, quid ante nos egĕrint homĭnes, est in tenĕbris vivĕre. 37. Nunc, nec ubi, nec quando te sim visūrus, possum scire. 38. Pythagŏras, quot stadia inter terram et singŭlas stellas essent, indicāvit. 39. Sallustius in epistŭla disseruit, quomŏdo Caesar rei publĭcae consulĕre debēret. 40. Scio, quae causa sit, cur hoc agas et actūrus sis. 41. Veniet tempus, quo postĕri nostri tam aperta nos nescivisse mirentur. 42. Apulejus narrat, quali modo Psyche, puella simplex, in deam versa sit. 43. Caesar legātis tribunisque milĭtum, quos convocavĕrat, ostendit, quae ex exploratōre cognovisset. 44. Dic mihi, quis amīcus tuus sit, et tibi dicam, quis sis. 45. Epaminondas, cum vidēret se gravi vulnĕre mori, quaesīvit, salvumne esset scutum. 46. Quaerĭtur, utrum mundus, terrā stante, circumeat, an, mundo stante, terra vertātur. 47. Quaero, nonne vos et puĕri vestri in adamantĭbus caelum visūri sitis. 48. Sapiens quidam interrogātus, quid homo pessĭmum, quid optĭmum habēret, respondit: Linguam. 49. Agis rex dicēbat Lacedaemonios non interrogāre, quam multi, sed ubi essent hostes. 50. Ceres diu nescīvit, ubi filia sua esset, quam Pluto ad infĕros adduxĕrat. 51. Epictētus interrogātus, quis esset dives, respondit: Cui id satis est, quod habet. 52. Rex Agis dicēbat Lacedaemonios non interrogāre, quam multi, sed ubi essent hostes. 53. Satis mihi multa verba fecisse videor, quare non esset hoc bellum necessarium. 54. Senex arbŏres serit, quae post ejus mortem maneant et altĕri saecŭlo prosint. 55. Anacharsis Scytha rogātus, quid esset in homĭne pessĭmum et quid optĭmum, respondit: Lingua. 56. Meus frater, -- scribit Cicĕro, ab amīco interrogātus, quid latrāret, furem se vidēre respondit. 57. Bestiis natūra et sensum et motum dedit, homĭni addĭdit ratiōnem, quā anĭmi appetītūs regerentur. 58. Hominĭbus prodesse natūra me jubet: servi, liberīne sint hi, ingenui an libertīni, quid refert? 59. Quo modo fabŭla, sic vita: non refert, quam diu, sed quam bene acta sit. 60. Aristotĕles, interrogātus, quā re docti differrent ab indoctis: Quā vivi, -- inquit, -- a mortuis. 61. Cum Alexandri Magni amīci eum morientem vidērent, quaesivērunt, quem herēdem facĕret, hic respondisse tradĭtur: Dignissĭmum. 62. Flumen est Arar incredibĭli lenitāte, ita ut ocŭlis, in utram partem fluat, judicāri non possit. 63. Philippus, rex Macedŏnum, dicĕre solēbat nullum esse castellum, quod asĭnus auro onustus ascendĕre non posset. 64. Pyrrhus, a filiis interrogātus, cui regnum mandāret: Ei, -- inquit, -- cujus gladius acerrĭmus est. 65. Cupiēbam longiōrem epistŭlam facĕre, sed nec erat res, de quā scribĕrem, nec jocāri prae curā potĕram. 66. Fauni vocem nunquam audīvi; tibi, si audivisse te dicis, credam, cum nesciam, quid Faunus omnīno sit. 67. Utrum Remus a sociis Romŭli circumventus, an a Romŭlo ipso necātus sit, non satis compertum est. 68. Mihi non minōri curae est, qualis res publĭca post mortem meam futūra sit, quam qualis hodie est. 69. Pyrrhus, cum Romānos ad Heraclēam vicisset, tamen sensit, quam grave et diuturnum bellum contra Romānos futūrum esset. 70. Codrus, rex Atheniensium, ad oracŭlum Apollĭnis Delphĭci legātos misit, ut Apollĭnem consulĕrent, quomŏdo grave illud bellum finīri posset. 71. Dionysius auream Jovi Olympio detraxit vestem eumque laneā vestīvit, cum eam esse aptam ad omne anni tempus dicĕret. 72. Galli, cum se a Germānis defendĕre non possent, legātos ad Caesărem misērunt, qui rogārent, ut sibi auxilium ferret. 73. Lacedaemonii quidam interrogāti, quā de causā nunquam leges mutārent, dixērunt: Ne serviant leges hominĭbus, sed homĭnes oboediant legĭbus!. 74. Lucius Cassius, quem popŭlus Romānus verissĭmum et sapientissĭmum judĭcem putābat, identĭdem in causis quaerĕre solēbat, cui bono fuisset. 75. Alexander, cum amīci interrogārent, nonne quoque Olympiae certatūrus esset: Certāmen, -- inquit, -- si reges ibi cum regĭbus certārent. 76. Ceres diu nescīvit, ubi filia sua esset, quam Pluto ad infĕros abduxĕrat. A Sole tandem cognōvit, quis eam rapuisset. 77. Scriptōres Romāni putābant nihil tam operōse ab aliis perfectum esse, quod non Caesăris commentariōrum de bello Gallĭco elegantiā superarētur. 78. Solo, cum interrogarētur, cur nullum supplicium constituisset in eum, qui parentem necavisset, respondit se putavisse nemĭnem id factūrum esse. 79. Unus e Lacedaemoniis, interrogātus, cur urbem non munīrent: Sparta, -- inquit, -- non moenĭbus, sed nostris corporĭbus munīta est. 80. Quanta multitūdo homĭnum convenĕrit ad hoc judicium, vides; quae sit omnium homĭnum expectatio, quae cupiditātes, ut judicia sevēra fiant, intellĕgis. 81. Divĭco ita cum Caesăre egit: Se ita a patrĭbis majoribusque suis didicisse, ut magis virtūte contendĕrent, quam dolo aut insidiis uterentur. 82. Thales, cum ex eo quaererētur, quid maxĭme commūne esset hominĭbus: Spes, -- inquit -- Hanc etiam illi habent, qui aliud nihil habent. 83. Thales interrogātus, quid esse difficĭle: Se ipsum, -- inquit, -- noscĕre Idem rogātus, quid esset facĭle: Altĕri, -- inquit, -- consilium dare. 84. Diogĕnes aliquando, accensam lucernam manu tenens, in foro ambulāvit, cum dies esset A civĭbus interrogātus, cur lucernam accendisset: Homĭnem, -- inquit, -- quaero. 85. Et gaudium mihi, et solacium in littĕris, nihil tam laetum, quod his laetius sit, tam triste, quod non per has minus triste sit. 86. Themistŏcles interrogātus, utrum Achilles esse mallet, an Homērus, respondit: Dic ipse prius, utrum malis esse victor ludōrum Olympiōrum, an praeco, qui victōres pronuntiat. 87. Homo quidam stultus, cum audivisset corvos ducentos annos vivĕre, ipse expertūros erat, num hoc verum esset Corvum parvum in cavea inclūsit et ipse aluit. 88. Urbem cuīdam Alexander donāvit Cum ille, cui donabātur, dicĕret hoc sibi non convenīre, rex: Non quaero, -- inquit, -- quid te accipĕre deceat, sed quid me dare. 89. Notum est illud Quinti Ennii poētae: Quem metuunt, odērunt Similĭter imperātor Caligŭla, omnium imperatōrum Romanōrum crudelissĭmus, cum sciret, quam invīsus civĭbus suis esset, dicĕre solēbat: Odĕrint, dum metuant. 90. Socrătes suadēbat discipŭlis, ut, qui formōsus esse sibi viderētur, cavēret, ne dignitātem corpŏris malis morĭbus dedecorāret; qui vero deformis esset, opĕram daret, ut pulchritudĭne anĭmi deformitātem vultūs tegĕret. 91. Athenienses Socrătem morte punivērunt, quod novos deos introducĕre videbātur Protagŏram quoque philosŏphum, qui ausus erat scribĕre se ignorāre, an di essent, Athenienses capĭtis damnavērunt, sed ille Athēnis fugit et naufragio periit. 92. Cum Alexander Magnus pirātam comprehensum interrogavisset, quo jure maria infestāret, ille: Eōdem jure, -- inquit, -- quo tu orbem terrārum. Ego, quia parvo navĭgo id facio, pirāta vocor, tu, quia id classe et magno exercĭtu facis, imperātor. 93. Diagŏras philosŏphus, cum ei naviganti vectōres, adversā tempestāte timĭdi et perterrĭti, dicĕrent non injuriā sibi illud accidisse, quod talem atheum in eandem navem recepissent, ostendit eis in eōdem cursu multas alias laborantes naves quaesivitque, num in iis quoque navĭbus Diagŏram vehi credĕrent.





:


: 2018-10-15; !; : 631 |


:

:

, .
==> ...

1681 - | 1507 -


© 2015-2024 lektsii.org - -

: 0.01 .