.


:




:

































 

 

 

 





, , .

1. Salvē, amīce carissĭme! 2. Aurum gravior est argento. 3. Bella civilia perniciosissĭma sunt. 4. Bene imperāre difficillĭmum est. 5. Duriōres osse dentes sunt. 6. Facta sunt verbis difficilōra. 7. Gravissĭmus est imperium consuetudĭnis. 8. Lux est sonĭtu velocior. 9. Nihil est victoriā dulcius. 10. Optĭmus homĭnum homo est. 11. Pessĭmum inimicōrum genus -- laudantes. 12. Quis vivit te honestior? 13. Zeuxis erat pictor clarissĭmus. 14. Aēr levior est, quam aqua. 15. Amicitia bonōrum virōrum firmissĭma est. 16. Aristīdes vir justissĭmus esse putātur. 17. Cibus simplex est homĭni utilissĭmus. 18. Cicĕro optĭmus auctor latinitātis est. 19. Lingua celĕris est, mens celerior. 20. Maxĭmum jus in veritāte est. 21. Maxĭmum remedium irae mora est. 22. Mors mihi est servitūte facilior. 23. Nulla terra patriā melior est. 24. Philosŏphi nihil putābant praeclarius libertāte. 25. Plura dicunt juvĕnes, utiliōra senes. 26. Plura faciunt homĭnes e consuetudĭne. 27. Praestantissĭma omnium feminārum -- uxor tua. 28. Septem sapientium sapientissĭmus erat Solo. 29. Ver jucundissĭmum tempus anni est. 30. Veterrĭmus amīcus homĭni optĭmus est. 31. Cicĕro unum fratrem habēbat minōrem natu. 32. Linguam compescĕre virtus non minĭma est. 33. Monumenta virōrum clarōrum pulcherrĭmis florĭbus ornabantur. 34. Morbi anĭmi perniciosiōres sunt, quam corpŏris. 35. Nihil est utilius sale et sole. 36. Nihil est celerius, quam mens humāna. 37. Nullus vir fortior fuit, quam Hercŭles. 38. Omnium artifĭcum Graecōrum Phidias est clarissĭmus. 39. Roma pulcherior multis aliis urbĭbus erat. 40. Romŭlus, fortissĭmus omnium pastōrum, Amulium occīdit. 41. Terra major est lunā, minor sole. 42. Usus optĭmus omnium rerum magister est. 43. Via brevissĭma non semper celerrĭma est. 44. Vita rustĭca honestissĭma et suavissĭma est. 45. Aliēna vitia melius vident homĭnes, quam sua. 46. Dies aestātis longiōres sunt, quam dies hiĕmis. 47. Eruditio adĭtum habet dificillĭmum, sed fructum dulcissĭmum. 48. Ex ejus ore fluēbat oratio melle dulcior. 49. Fugisse e proelio dicuntur notissĭmi latrōnum duces. 50. Hippocrătes et Galēnus medĭci peritissĭmi fuisse putabantur. 51. Honesta mors melior est, quam vita turpis. 52. Italia inferior a Romānis Magna Graecia appellabātur. 53. Libertas, leges et pax sunt optĭma dona. 54. Maxĭmis minimisque corpŏris par est dolor vulnĕris. 55. Montes Asiae altiōres sunt, quam montes Eurōpae. 56. Nemo melior medĭcus est, quam verus amīcus. 57. Nonnulli poētae dicunt mortem celerrĭmum equĭtem esse. 58. Posteriōres cogitatiōnes, ut ajunt, sapientiōres solent esse. 59. Proletarii erant pauperrĭmi homĭnes in plebe Romānā. 60. Quis nescit primam homĭnis aetātem esse jucundissĭmam? 61. Turpis fuga mortis est omni morte pejor. 62. Urbs brevissĭmo tempŏre ab Ascanio aedificāta est. 63. Utilius est fortes milĭtes esse, quam grandes. 64. Antīqui putābant nihil sale et sole utilius esse. 65. Cicĕro fuit omnium civium Romanōrum eloquentissĭmus, oratōrum clarissĭmus. 66. Cupiditatĭbus imperāre maxĭmum imperium est, servīre -- gravissĭma servĭtus. 67. Ennius fui minor natu, quam Plautus et Naevius. 68. Graviōres et difficiliōres anĭmi sunt morbi, quam corpŏris. 69. Lingua optĭmum et pessĭmum in homĭne esse potest. 70. Malus est error, pejor defensio errōris, pessĭmum mendacium. 71. Multae urbes Galliae, a Caesăre occupātae, divitissĭmae erant. 72. Nihil est pejus homĭne mendāci et amīco falso. 73. Non minus est imperatōris consilio superāre, quam gladio. 74. Qui sibi imperāre scit, maxĭmā laude dignus est. 75. Apes, e variis florĭbus sucum exprimentes, opus dulcissĭmum conficiunt. 76. Aves celĕres sunt, celeriōres sunt venti, celerrĭma est fama. 77. Britannōrum humanissĭmi erant ei, qui inferiōrem partem insŭlae habitābant. 78. Consul, praetor, censor magistrātūs majōres erant, cetĕri magistrātūs minōres. 79. Ennius in versĭbus suis maxĭma facta civium Romanōrum pinxit. 80. Ferrum hominĭbus magis necessarium est, quam aurum et argentum. 81. Major pars Germanōrum victus in lacte, caseo, carne consistit. 82. Melius est pro amīco occīdi, quam cum inimīco vivĕre. 83. Nemo melior fuit homĭne illo, nemo clarior, nemo honestior. 84. Omnia, quae nunc antiquissĭma esse creduntur, nova aliquando fuērunt. 85. Quo brevior, eo clarior et cognĭtu facilior narratio est. 86. Saepe audīvi urbem Syracūsas maxĭmam esse Graecārum urbium pulcherrimamque. 87. Unumquemque majōre curā patriam defendĕre, quam magistrātum petĕre decet. 88. Caesar certior factus est tres partes copiārum Helvetiōrum flumen transisse. 89. Flumĭne Rheno latissĭmo et altissĭmo ager Helvetius a Germānis dividĭtur. 90. Gloria Themistŏclis non minor erat in pace, quam in bello. 91. Haec oppĭda quondam florentissĭma fuērunt, nunc dirŭta ante ocŭlos jacent. 92. Imitatio bonōrum homĭnum ex indoctis doctos, ex doctis doctiōres facit. 93. Jovem propter beneficia popŭlus Romānus optĭmum, propter vim maxĭmum nomināvit. 94. Jucundissĭmum est in rebus humānis amāri, sed non minus amāre. 95. Minus habeo, quam sperāvi, sed fortasse plus sperāvi, quam debui. 96. Urbs Syracūsae maxĭma erat Graecōrum urbium, pulcherrĭma omnium urbium antiquitātis. 97. Vetĕrum belli ducum Romanōrum Caesar rei militāris peritissĭmus esse dicĭtur. 98. Vix ullīus rei principium est difficilius, quam artium et litterārum. 99. Epicūrus putāvit solem aut tantum esse, quantum vidēmus, aut paulo majōrem. 100. Gravius tuum erit unum verbum ad eam rem, quam centum mea. 101. Pulcherrĭmum vellus aureum loco tutissĭmo servabātur et ab angue fĕrocissĭma custodiebātur. 102. Quid stultius est, quam incerta pro certis habēre, falsa pro veris? 103. Tanto est facilius accusāre, quam defendĕre, quanto facĕre vulnĕra, quam sanāre. 104. Amīcus amīco opem fert aut ore, aut re, quod donum est optĭmum. 105. Sallustius, auctor certissĭmus, scribit tam Tigris, quam Euphrātis in Armeniā fontes reperīri. 106. Amīci fidelissĭmi semper idem nolunt idemque volunt et ex anĭmo inter se dicunt. 107. Corneliae, Scipiōnis Majōris filiae, duo filii erant, altĕri nomen erat Tiberius, altĕri Cajus. 108. Fabŭla de Argonautis omnium fere fabulārum, quae de viris clarissĭmis narrantur, clarissĭma est. 109. Hoc dictum Cicerōnis clarissĭmum est: res publĭca mihi carior est, quam vita mea. 110. Nullum vitium pejus est, quam avaritia, praesertim in principĭbus et rem publĭcam gubernantĭbus. 111. Quamquam Ulixes Polyphēmum suā manu caecāvit, difficillĭmum erat ex antro, saxo clauso, evadĕre. 112. Ulixes audacissĭme Polyphēmum fefellit et unā cum sociis ex manĭbus monstri illīus effūgit. 113. Caesar a dextro cornu, quod eam partem minĭme firmam hostium esse animadvertĕrat, proelium commīsit. 114. Laco quidam homĭni, dicenti maxĭmum esse numĕrum hostium, respondit: Tanto major erit gloria nostra. 115. Semper amāvi Marcum Brutum propter ejus summum ingenium, suavissĭmos mores, singulārem probitātem atque constantiam. 116. Ita sentio et saepe disserui Latīnam linguam non modo inŏpem, sed locupletiōrem esse, quam Graecam. 117. Melior tutiorque est certa pax, quam incerta victoria: haec tua, illa in deōrum potestāte est. 118. Nihil neque firmius, neque felicius, neque laudabilius est re publĭcā, in quā abundant milĭtes erudīti. 119. Verum illud verbum est, vulgo quod dici potest, omnes sibi malle melius esse, quam altĕri. 120. Antiquissĭma colonia in monte Palatīno Palatium vel Roma quadrāta appellābatur, Palatium igĭtur veterrĭma pars Romae erat. 121. In istā epistŭlā nihil de tuis rebus scripsisti, quae mihi non minōri curae sunt, quam meae. 122. Lacedaemonii de rebus majorĭbus semper aut a Delphis oracŭlum, aut ab Hammōne, aut a Dodōna petēbant. 123. Anaxagŏras, vir littĕris caelestĭbus doctissĭmus, saxum e caelo die certo casūrum esse praedixisse tradĭtur; idque factum est. 124. Bona valetūdo jucundior est iis, qui e gravi morbo recreāti sunt, quam qui nunquam aegro corpŏre fuērunt. 125. Milĭtes nostri in hostem impĕtum vehementer fecērunt atque eos in fugam dedērunt, sed longius cursum tenēre non potuērunt. 126. Is mihi vidētur amplissĭmus, qui suā virtūte in altiōrem locum pervēnit, non qui ascendit per alterīus incommŏdum et calamitātem. 127. Cum Gallis gravissĭma bella popŭlus Romānus habuit, Galli enim etiam illam partem Italiae, in quā nunc Mediolānum est, usque ad Rubicōnem fluvium tenēbant. 128. Caesar in Italiam magnis itinerĭbus contendit duasque ibi legiōnes conscrībit et tres, quae circum Aquilējam hiemābant, ex hibernis edūcit; cum iis quinque legionĭbus in ulteriōrem Galliam contendit. 129. Mithridātes fugiens maxĭmam vim auri et argenti pulcherrimarumque rerum omnium, quas et a majorĭbus accepĕrat et ipse bello superiōre e totā Asiā direptas in suum regnum congessĕrat, in Ponto omnem relīquit.

 





:


: 2018-10-15; !; : 1015 |


:

:

, , .
==> ...

1992 - | 1631 -


© 2015-2024 lektsii.org - -

: 0.011 .