.


:




:

































 

 

 

 





, .

1. Audāces fortūna juvat. 2. Labor omnia vincit. 3. Sol omnĭbus lucet. 4. Amicōrum sunt communia omnia. 5. Ars longa, vita brevis. 6. Commūne pericŭlum concordiam parit. 7. Dissimĭles sunt homĭnum mores. 8. Divitiae felīcem non faciunt. 9. Mendāces memŏres esse debent. 10. Mutāre natūram difficĭle est. 11. Nauta proelii navāli interfuit. 12. Naves gravi onĕre premuntur. 13. Nemo omnia scire potest. 14. Nemo omnia potest scire. 15. O nomen dulce libertātis! 16. Omne initium diffiĭle est. 17. Omnes homĭnes mortāles sunt. 18. Omnia mea mecum porto. 19. Omnia mutantur, nihil intĕrit. 20. Oratio veritātis simplex est. 21. Quālis rex, talis grex. 22. Sociāle anĭmal est homo. 23. Vita homĭnum brevis est. 24. Dives est, qui sapiens est. 25. Divitiae homĭnem felīcem non faciunt. 26. Frequens imitatio transit in mores. 27. Mores vetĕrum Romanōrum sevēri erant. 28. Multi flores hominĭbus utĭles sunt. 29. Multi multa sciunt, nemo omnia. 30. Non omnis error stultitia est. 31. Omnes homĭnes natūrā libertāti student. 32. Omnia facilia erunt, si voles. 33. Omnis ars imitatio natūrae est. 34. Praecepta dare scienti supervacuum est. 35. Sine virtūte felix non eris. 36. Tristis eris, si solus eris. 37. Corpus homĭnis mortāle est, anĭmus immortālis. 38. Demens est, qui in errōre perstat. 39. Incredibĭli sunt timōre de tuā valetudĭne. 40. Nautae audāces per omnia maria currunt. 41. Nil tam volŭcre est, quam maledictum. 42. Nomĭna civium fortium semper memoriā tenēmus. 43. Non est facilis ad astra via. 44. Non omnĭbus aegrōtis eădem auxilia conveniunt. 45. Nulla lex satis commŏda omnĭbus est. 46. Nullum pericŭlum commūnis salūtis causā recūso. 47. Polycrătes Samius a multis felix appellabātur. 48. Terra commūnis mater est omnium mortalium. 49. Viri fortes non vincuntur dolorĭbus gravĭbus. 50. Gallia est omnis divīsa in partes tres. 51. In pericŭlo ratio naturālis permittit se defendĕre. 52. Innumerabĭles fabŭlae apud Herodōtum, patrem histōriae, sunt. 53. Malum est omnia credĕre, malum -- nihil credĕre. 54. Milĭtes fortes non mortem, sed infamiam timent. 55. Omne, quod gignĭtur, ex alĭquā causā gignĭtur. 56. Popŭli antīqui homĭnes mortāles, deos immortāles nominābant. 57. Sex horas dormīre sat est juvenīque senīque. 58. Athlētis nobilĭbus in Graeciā antīquā magna praemia dabantur. 59. Doctrīnā et omni genĕre litterārum Graeci Romānos superābant. 60. Dulcis est amor patriae, dulce est vidēre suos. 61. Imāgo anĭmi sermo est: qualis vir, talis oratio. 62. Omnes Galli linguā, institūtis, legĭbus inter se diffĕrunt. 63. Utrumque vitium est -- et omnĭbus credĕre, et nulli. 64. Vir bonus et sapiens super omnia pacem quaerit. 65. Bellum in Siciliā jam altĕrum annum ingenti dimicatiōne gerĭtur. 66. Homĭnes inter se studiis, morĭbus, omni vitae ratiōne diffĕrunt. 67. Innumerabĭles curas secum affĕrunt libĕri, sed eīdem -- innumerabilia gaudia. 68. Milĭti forti nulla itinĕra longa, nulli hostes terribĭles sunt. 69. Vetĕra proverbia brevĭter et simplicĭbus verbis prudentiam popŭli exprĭmunt. 70. Ingens est numĕrus librōrum Cicerōnis de philosophia, eloquentia, arte oratoria. 71. Longum est iter per praecepta, breve et effĭcax per exempla. 72. Mercurium Galli omnium inventōrem artium ferunt, viārum atque itinĕrum ducem. 73. Conservabĭtur libertas patriae, si fortes erunt milĭtes et pericŭla non vitābunt. 74. Divitiae apud sapientem virum in servitūte sunt, apud stultum in imperio. 75. Non omnĭbus unum est, quod placet: hic spinas collĭgit, ille rosas. 76. Notum est nobis carmen vetus, opus Homēri, clari poētae vetĕrum Graecōrum. 77. Honōres popŭli Romāni quondam erant rari et tenues, ob eamque causam gloriōsi. 78. Nobĭlis equus umbrā quoque virgae regĭtur, ignāvus ne calcāri quidem concitāri potest. 79. Celebria sunt nomĭna scriptōrum Romanōrum: Julii Caesăris, Sallustii Crispi, Titi Livii, Cornelii Tacĭti. 80. Sicut in vitā nunquam errāre felīcis est, ita errōrem quam primum emendāre -- sapientis. 81. Fortes non modo fortūna adjŭvat, ut est in vetĕra proverbio, sed multo magis ratio. 82. Nemo omne, quod vult, habēre potest, sed nolle id, quod non haber, omnis potest. 83. Non facit ebriĕtas vitia, sed protrăhit: crescit superbo homĭni superbia, crudēli -- crudelĭtas, malo -- malignĭtas. 84. Ut ager quamvis fertīlis, sine cultūra fructuōsus esse non potest, sic sine doctrinā anĭmus. 85. In Galliā antīquā plebs, quae ingenti vectigāli premebatur, servōrum paene loco habebātur; sors ejus tristis erat. 86. Apud Romānos juvĕnis, qui ad negotia forensia praeparabātur, a patre ad eum oratōrem deducebātur, qui in civitāte princĭpem locum obtinēbat. 87. Si necessarium erit pro patriā nostrā pugnāre, nullum hostem timebĭmus et omnia belli pericŭla et labōres constanter tolerabĭmus: salus civitātis nostrae summa lex est.





:


: 2018-10-15; !; : 885 |


:

:

.
==> ...

1724 - | 1668 -


© 2015-2024 lektsii.org - -

: 0.008 .