.


:




:

































 

 

 

 


In assiduo labōre thesaurus esse dicĭtur




..

1

8. 9-11. 12-13. 14. 15. 16. 26. 27-28. 29-30. 31-33. 154. 156. 162. 163. esse: , , praesens ind. act. 239 242. , 157-159. 160. -vi -ui 161, . 1-2. Praesens ind. act. I, II IV 167, 169. 285-288. 289-291.

1. ; , , .

aes, vae, jam, qui, quae, quod, sex, sol, Thrax;

a-ēr, ae-ra, ae-quus, cae-cus, cae-lum, Cae-sar, Grae-cus, Grae-ci, Cel-tae, sae-pe, poe-na, coe-pi, cau-sa, ju-gum, lin-gua, Cy-clops, scho-la, Grac-chus, Pyr-rhus, sphae-ra, pha-lanx;

fi-li-a, ja-nu-a, Phty-gi-a, proe-li-um, Ju-li-us, La-ti-um, spa-ti-um, Ae-gyp-tus, tri-um-phus, se-cun-dus, ho-nes-tus, ae-ter-nus, De-cem-ber, pro-pin-quus, Mi-ner-va;

Dae-dă-lus, Ger-mā-nus, syl-lă-ba, de-clā-ro, Cau-că-sus, Ho-mē-rus, Ci-cĕ-ro, A-thē-nae, po-ē-ta, ma-chĭ-na, a-quĭ-la, a-mī-ca, can-dĭ-dus, da-tī-vus, oc-cĭ-do, oc-cī-do, Jup-pĭ-ter, in-cŏ-la, Eu-rō-pa, a-tŏ-mus, sae-cŭ-lum, ta-bŭ-la, ac-cū-so, e-dŭ-co, e-dū-co;

jus-ti-ti-a, sym-pho-ni-a, ad-ver-bi-um, par-ti-ci-pi-um, ar-gu-men-tum, e-le-phan-tus, la-by-rin-thus;

O-ce-ă-nus, De-mos-thĕ-nes, De-mo-crĭ-tus, He-ra-clī-tus, ge-ne-tī-vus, pe-ri-cŭ-lum, E-pi-cū-rus, ma-ni-pŭ-lus.

2. .

lingua antīgua ( ), insŭla parva ( ), filia bona ( ).

3. , , , 1- . . . (: III ).

1- . . .
agĕre   agĕ- ago
amāre      
accusāre      
audīre      
cedĕre      
clamāre      
condĕre      
credĕre      
dăre      
debēre      
dicĕre      
docēre      
ducĕre      
errāre      
finīre      
habēre      
laudāre      
legĕre      
mittĕre      
movēre      
numerāre      
scribĕre      
sentīre      
servīre      
tenēre      
vidēre      
vincĕre      

4. 1- . . .

I : amo, accūso, clamo, do, erro, numĕro

III : ago, cedo, credo, duco, mitto, scribo, condo, dico, lego, vinco

II : debeo, doceo, habeo, moveo, teneo

IV : audio, finio, sentio, servio

5. e . .

1. Scientia potentia est. 2. Terra est sphaera. 3. Terra est stella. 4. Terra et luna sunt stellae. 5. Philosophia est magistra vitae. 6. Historia est schola vitae. 7. Schola est via scientiārum. 8. Roma est in Italiā. 9. In terrā et in aquā est vita. 10. In lunā non est vita. 11. In silvis sunt bestiae. 12. In Afrĭca sunt silvae palmārum. 13. Minerva est dea pugnārum. 14. Ibi Victoria, ubi Concordia. 15. Magistra puellis fabŭlam narrat. 16. Laborāre debēmus. 17. Si vales, bene est, ego valeo. 18. Etiam bestia memoriam habet. 19. Si narras, audīre debeo. 20. Si dormīmus, nihil audīmus. 21. Stellae et luna nautis viam monstrant. 22. Patriam amāre et defendĕre debēmus. 23. Pro patriā pugnāmus. 24. Dum spiro, spero. 25. Cum tacent, clamant (Cicĕro). 26. Luna et stellae noctu terram illustrant. 27. Luna saepe figūram littĕrae C habet. 28. Diāna sagittas habet. 29. In Graecia et in Italia vides statuas Minervae et Diānae. 30. Sicilia est insŭla Eurōpae. 31. Incŏlae Siciliae agricŏlae et nautae sunt. 32. Nihil semper floret. 33. Aquĭla non captat muscas.


amo, āvi, ātum, āre 1

aqua, ae f

audio, īvi, ītum, īre 4 ,

bestia, ae f ,

clāmo, āvi, ātum āre 1 ,

concordia, ae f

debeo, debui, debĭtum, ēre 2 ,

doceo, docui, doctum, ēre 2 ,

dormio, īvi, ītum, īre 4

erro, āvi, ātum, āre 1 , ,

et

fabŭla, ae f , , ,

filia, ae f

hăbeo, habui, habĭtum, ēre 2

ibi

in (c. acc. et abl.) ,

incŏla, ae m, f ,

insŭla, ae f

labōro, āvi, ātum, āre 1 ,

lingua, ae f

littĕra, ae f

memoria, ae f

monstro, āvi, ātum, āre 1 ,

narro, āvi, ātum, āre 1

nauta, ae m

nihil nil

non

numĕro, āvi, ātum, āre 1 ,

orno, āvi, ātum, āre 1

partia, ae f ,

potentia, ae f ,

pro (c. abl.) ,

pugna, ae f ,

pugno, āvi, ātum, āre 1

quis? quid? ,

schola, ae f

scientia, ae f

silva, ae f

spero, āvi, ātum, āre 1

stella, ae f ,

sum, fui, , esse , ;

taceo, tacui, tacĭtum, ēre 2

terra, ae f

ubi

valeo, valui, , ēre 2 , ; ;

via, ae f

victoria, ae f

vita, ae f


 

2

Praesens indicatīvi actīvi IIIa III 168-169. -si, 161, . 3-5. Imperatīvus 184. 186. 108. 109. 296. Genetīvus possessīvus 297-298. 336. I 355. 34-36, 38-39. 37. 17-18, . 1-2; 19, 21, . 1; 23-25. Genetīvus subjectīvus objectīvus 299-300. Datīvus commŏdi incommŏdi 307-308.

1. .

campus latus ( ), liber noster ( ), bellum longum ( ).

2. e . .

1. Natūra nihil sine causā gignit. 2. Quis in vita nunquam errat? Qui nihil agit. 3. Unde venis? E silva. 4. Lectum venīmus. 5. Quid ibi struis? Quid struunt? 6. Pecuniam tibi redo. 7. Nautae insŭlam capiunt. 8. Bis dat, qui cito dat. 9. Mecum legĭte, mecum scribĭte! 10. Amīca nos ad se vocat. 11. Vivĕ valēque. 12. Credĭte mihi; semper vobis credo. 13. Recēde a me! 14. Nolī me tangĕre! 15. Nolīte ad me venīre hodie. 16. Fabŭlas poētārum libenter legĭmus. 17. Nolīte tacēre, si dicĕre debētis. 18. Vivĕre est cogitāre. 19. Agricŏlae terram colunt. 20. Dum vivis, sperāre decet. 21. Quid vides in silva? 22. Quid agis? Quid agĭtis? 23. Si taces, consentis. 24. Nihil habeo ad te scribĕre. 25. Promittis ad cenam nec venis. 26. Natūra nihil facit frustra. 27. Vitam regit fortūna, non sapientia. 28. Audī, scribĕ, legĕ! 29. Fabŭlam nobis narrā, filia! 30. Exercēte memoriam! 31. Qui quaerit, repĕrit. 32. Epistŭla non erubescit. 33. Amīcus mecum legit et scribit. 34. Magister monet puĕrum: Stude, puer! Labōra, discipŭle! 35. Medĭci causas morbōrum invenīre student. 36. Ante portas est bellum. 37. Inter bella et pericŭla non est locus otio. 38. Patriam in pericŭlis viri defendĕre debent. 39. Helvetii arma capiunt, in Romānos incēdunt. 40. Elephantum ex musca facis. 41. Verbum movet, exemplum trahit. 42. Otium post negotium. 43. Ignorantia non est argumentum. 44. Fluvius campos irrĭgat. 45. Amīci libros a me accipiunt. 46. Romāni in ripa fluvii castra ponunt. 47. Sibi bene facit, qui bene facit amīco. 48. Pericŭlum est in mora. 49. Aliēna vitia in ocŭlis habēmus, a tergo nostra sunt. 50. Lupus non mordet lupum.


a, ab, abs (c. abl.)

ager, agri m ,

ăgo, ēgi, āctum, ĕre 3 ; ;

amīcos, I m

ante (c. acc.) ,

bellum, I n

căpio, cēpi, căptum, ĕre 3 ;

cēdo, cessi, cessum, ĕre 3 , ;

copia, ae f ; ,

credo, credĭdi, credĭtum, ĕre 3

cum (c. abl.) ,

defend, fendi, fensum, ĕre 3 ,

dico, dixi, dictum, ĕre 3 ,

discipŭlus, I m

do, dĕdi, dătum, dăre 1

e, ex (c. abl.) , ,

ego, mei ,

exemplum, I m ,

făcio, fēci, făctum, ĕre 3

inter (c. acc.) ,

lĕgo, lēgi, lēctum, ĕre 3 ;

liber, libri m

locus, i m

magister, tri m ,

mitto, mīsi, missum, ĕre 3 ,

moneo, ui, ĭtum, ēre 2 , ,

mŏveo, mōvi, mōtum, ēre 2 ;

natūra, ae f

nos, nostri ,

otium, i n

pecunia, ae f

porta, ae f

puer, puĕri m ,

qui, quae, quod , ,

redo, reddĭdi, reddĭtum, ĕre 3 ,

scribo, scripsi, scriptum, ĕre 3 ,

sed , ,

sentio, sensi, sensum, īre 4

struo, struxi, structum, ĕre 3

studio, ui, , ēre 2 ; ;

sui, sibi

tango, tetĭgi, tactum, ĕre 3 ,

traho, traxi, tractum, ĕre 3 ;

tu, tui

vĕnio, vēni, ventum, īre 4

verbum, i n ;

vir, viri m , ,

vivo, vixi, victum, ĕre 3

vos, vestri


 

3

I II 75-77. 110-111. Participium perfecti passīvi 208-209. Participium futūri actīvi 220, 226, 250. 78. ille, iste, ipse 112-118, 122. Genetīvus objectīvus 301. Datīvus possessīvus 309. , 164. Praesens indicatīvi passīvi 170. Infinitīvus praesentis passīvi 189. 292. Ablatīvus instrumenti 326. Ablatīvus auctōris 293.

1. .

ille poēta clarus ( ), istud exemplum bonum ( ).

2. .

1. Natūra nihil sine causā gignit. 2. Stellae nautis viam monstrant. 3. Magister discipŭlos docet. 4. Agricŏlae agrum colunt.

3. e . .

1. Longa via est; propĕra! 2. Ista cura tua est, non mea. 3. Nauta bonus ventum non timet. 4. Aeterna est clarōrum virōrum memoria. 5. Consilium tuum plenum sapientiae est. 6. In Graecia et in Italia vides pulchra monumenta Graecōrum et Romanōrum antiquōrum. 7. Malum est aliud dicĕre, aliud sentīre. 8. Filius amīci nostri aegrōtus est; medĭcum ad illum advocāmus. 9. Legāti totīus Galliae Romam veniunt. 10. Mihi cum illo negotium est. 11. In poētis non Homēro soli locus est. 12. Littĕra scripta manet. 13. Cognosce te ipsum! 14. Injuriam qui factūrus est, jam facit. 15. Ad mala facta malus socius socium trahit. 16. De lingua stulta veniunt incommŏda multa. 17. Nunquam aliud natūra, aliud sapientia dicit. 18. Non bonus est ulli, qui malus est sibi. 19. Per aspĕra ad astra. 20. Errāre humānum est. 21. Mala herba cito crescit. 22. Medĭce, curā te ipsum! 23. Victoria concordiā gignĭtur. 24. Magnā copiā aquae campus irrigātur. 25. Statuae virōrum clarōrum rosis ornantur. 26. Patria in pericŭlis a viris defendi debet. 27. Nemo debet bis punīri pro uno delicto. 28. Ex agro non culto frumentum frustra exspectātur. 29. Amicitia humāna maxĭme negotiis bonis capĭtur. 30. Sine causa a te accūsor. 31. Tertium non datur. 32. Troja a Graecis expugnātur. 33. Beneficium est, si cito negas, quod petĭtur. 34. Galli ad Clusium oppĭdum veniunt, castra Romanōrum, prope posĭta, oppugnatūri. 35. Qui a multis timētur, multos timet. 37. Clavus clavo pellĭtur. 38. Audacia pro muro habētur.


accūso, āvi, ātum, āre 1

ad (c. acc.) , ; ,

agricŏla, ae m

alius, a, ud ( )

alter, ĕra, ĕrum ,

arma, ōrum n (pl. t.)

bis

bonus, a, um ,

campus, i m ,

causa, ae f ,

clarus, a, um , ;

colo, colui, cultum, ĕre 3 ;

consilium, i n ; ,

de (c. abl.) ; ;

epistŭla, ae f

făllo, fefelli, falsum, ĕre 3

gigno, genui, genĭtum, ĕre 3 ,

gratia, ae f ;

humānus, a, um

ille, illa, illud ()

injuria, ae f ,

ipse, ipsa, ipsum

iste, ista, istud , ,

laudo, āvi, ātum, āre 1

longus, a, um ; ;

magnus, a, um ,

malus, a, um ,

meus, a, um

modus, i m ; , ; (.)

negotium, i n ,

nemo

noster, nostra, nostrum

păro, āvi, ātum, āre 1 ;

pericŭlum, i n

pulcher, pulchra, pulchrum

sanus, a, um ;

sapientia, ae f

sine (c. abl.)

solus, a, um , ;

suus, a, um

timeo, ui, , ēre 2

totus, a, um ,

tuus, a, um

unus, a, um

vester, tra, trum

vĭdeo, vīdi, vīsum, ēre 2

vinco, vīci, victum, ĕre 3

voco, āvi, ātum, āre 1 ;


 

4

270-271. 277-278. 18, . 3. , esse: praesens indicatīvi 253-254. is, idem 119, 123. fero, volo, eo: praesens indicatīvi actīvi 237, 258, 261, 262. Datīvus duplex 311. Imperfectum indicatīvi ( ), esse esse 171-173, 243, 253-254. Futūrum I indicatīvi ( ), esse esse 174-178, 244, 253-254. Imperfectum futūrum I fero, volo, eo 258, 261-262. Genetīvus partitīvus 303.

1. e . .

1. Adsum amīcis, amīci mihi adsunt. 2. Inter domĭnum et servum nulla amicitia esse potest. 3. Nec servīre ulli possŭmus, nec imperāre cupĭmus. 4. Filiam meam ei viro trado. 5. Eloquentia viris ornamento est. 6. Ille vir a Romānis in exsilium pellĭtur. 7. Illi agricŏlae silvam caedunt. 8. Multos inimīcos Romāni in ea pugna occīdunt. 9. Velle atque facĕre non est idem. 10. Ego ipse pretium ob stultitiam fero. 11. Aqua, quae fluvio Nilo fertur, limōsa est ac frugefĕra. 12. Praeterĭta mutāre non possŭmus. 13. Scientia tibi deest. 14. Nullīus est, quod multōrum esse potest. 15. Male facĕre qui vult, nunquam non causam invĕnit. 16. Nolo ego metui, amāri malo. 17. Sic transit Gloria mundi. 18. Alius nunc sum, atque ante eram. 19. Magistri puerōrum Romanōrum plerumque servi Graeci erant, non libĕri viri. 20. Describĭtur ab Homēro bellum longum, quod Graeci cum Trojānis gerēbant. 21. Apud Romānos multi servi in ludis gladiatoriis exercebantur. 22. Verum amīcum pecuniā non parābis. 23. Nemo nostrum amīco auxilium negābit. 24. Si necessarium erit pro patria nostra pugnāre, ad arma vocabĭmur, contra inimīcos ducēmur. 25. Dormītum ibo. 26. Multi servi apud Romānos erant. Domĭni servos injuste puniēbant. 27. Quod fortūna feret, ferēmus aequo anĭmo. 28. Quando te vidēbeo? 29. Bona exempla libĕris semper prodesse potĕrunt, mala saepe obĕrunt. 30. Justitia sine prudentia multum potĕrit: sine justitia nihil valēbit prudentia (Cicĕro). 31. Qui semĭnat mala, metet mala.

De perfidia punīta

Olim bellum erat inter Romam et Falerios, oppĭdum Romae proxĭmum, et Romāni ante Falerios castra habēbant. Puĕri Faliscōrum autem etiam in bello extra oppĭdum se exercēbant. Aliquando Faliscus quidam cum puĕris nonnullis in castra Romāna intrat et Romānis dicit: Frustra oppĭdum nostrum oppugnabĭtis: armis id expugnāre non poterĭtis, sed dolo incŏlas superabĭtis. Vidētis puĕros istos: eos vobis mando ac ita Romānos victoriam paro! Sed Romāni ei respondent: Contra viros arma habēmus, nunquam ea contra puĕros capiēmus. Semper armis pugnāmus; ităque Faliscos dolo insidiisque superāre non possŭmus. Puĕros domum remittēmus, te autem merĭto puniēmus.


ab-sum, a-fui, , ab-esse , ,

ad-sum, af-fui, , ad-esse (-), ;

apud (c. acc.) , ,

auxilium, i n

caedo, cecīdi, caesum, ĕre 3 , ,

castra, ōrum n (pl. t.)

contra (c. acc.) ,

curo, āvi, ātum, āre 1 ,

domĭna, ae f ,

domĭnus, i m ,

duco, xi, ctum, ĕre 3

eo, ii, ĭtum, īre

exerceo, ui, ĭtum, ēre 2

exspecto, āvi, ātum, āre 1

femĭna, ae f

fĕro, tŭli, lātum, ferre

filius, i m

gero, gessi, gestum, ĕre 3 , ;

idem, eădem, idem , ,

inimīcus, i m ,

in-vĕnio, vēni, ventum, īre 4 ,

is, ea, id ,

līber, ĕra, ĕrum

lupus, i m

măneo, nsi, nsum, ēre 2 ,

multus, a, um ; pl.

nego, āvi, ātum, āre 1 ,

nullus, a, um

numĕrus, i n

nunc ,

ob (c. acc.) , -

occīdo, cīdi, cīsum, ĕre 3

ocŭlus, i m

officium, i n ,

oppĭdum, i n ;

parvus, a, um ,

pello, pepŭli, pulsum, ĕre 3 ,

possum, potui, , posse ,

praesidium, i n ,

quaero, quaesīvi, quaesītum, ĕre 3 ,

rŏgo, āvi, ātum, āre 1 ,

servio, īvi, ītum, īre 4 ,

servus, i m ,

sto, stĕti, stātum, āre 1

sub (c. acc. et abl.)

supĕro, āvi, ātum, āre 1 , ,

trado, dĭdi, dĭtum, ĕre 3

ullus, a, um -

verus, a, um ,

volo, volui, , velle ,


 

5

40. : , 41, 43. 45-46. Accusatīvus nominatīvus duplex 315-316. Ablatīvus tempŏris 334. : , 42. Ablatīvus separatiōnis 323. Ablatīvus loci 331-332. Ablatīvus limitatiōnis 329. Genetīvus characteristĭcus 298.

1. e . .

1. Leges Romanōrum sevērae erant. 2. In pace littĕrae florent. 3. Vox popŭli vox veritātis. 4. Civitāti cum civitāte semper concordia esse debet. 5. Laus praemium virtūtis erit. 6. Raro senex mutat sententiam. 7. Eloquentia est comes pacis otiique. 8. Milĭtes Romāni aut pedĭtes erant, aut equĭtes. 9. Primā luce milĭtes nostri ab eo loco castra movēbunt. 10. Amīcus amīco opem fert. 11. Si judĭces esse vultis, justi este! 12. Si vox est, canta! 13. Vox audīta perit, littĕra scripta manet. 14. Dura lex, sed lex. 15. Plato poētas duces sapientiae vocābat. 16. Vera laus uni virtūti debētur. 17. Facĭle verĭtas se ipsa defendet. 18. Salus popŭli summa lex est. 19. Nemo judex in propia causa. 20. I, bone, quō virtus tua te vocat, i pede fausto! (Horatius) 21. Labōres gignut honōres. 22. Aedui legātos ad Caesărem rogātum auxilium mittunt. 23. Aēr undĭque terram congit; sine aĕre nulla vita esse potest. 24. Fratrem meum cotidie exspectabāmus. 25. Luna lucet non suā propriā, sed a sole acceptā luce. 26. Homo locum ornate, non homĭnem locus. 27. Interdum sub nomĭne pacis bellum occultātur. 28. Ad tempus adĕro. 29. Corpŏra juvĕnum labōre firmantur. 30. Non libĕrat diadēma capĭtis dolōre. 31. Amor etiam deos tangit. 32. In dolōre lacrĭmas tenēre virtūtis proprium est. 33. Non sentīre mala sua non est homĭnis, et non ferre non est viri. 34. Labor homĭni laudi est. 35. Apud Romānos magna erat auctorĭtas patrum. 36. Amīcus meus tuam vult sorōrem exōrem ducĕre. 37. Venis ad locum, hominĭbus plenum, emīcis vacuum. 38. Leges a victorĭbus dicuntur, accipiuntur a victis. 39. Magna est linguārum inter homĭnes variĕtas. 40. Magna dos ei virgĭni dabĭtur. 41. Neque per aetātem, neque per valetudĭnem facĕre id possum. 42. In tota oratiōne tua tecum ipse pugnābas. 43. Tempus consilium tibi dabit. 44. Amōris vulnus sanat idem, qui facit. 45. Nunquam malum malo, nec vulnus curātur vulnĕre. 46. Filio meo salis amplum patrimonium relinquam memoriam nomĭnis mei. 47. Non fortūnā homĭnes aestimābo, sed morĭbus. 48. Una hirundo non facit ver. 49. O tempŏra, o mores! (Cicĕro) 50. Barba crescit, caput nescit.


aēr, aĕris m

arbor, ŏris f

caput, ĭtis n , ;

carmen, ĭnis f ;

civĭtas, ātis f ,

comes, ĭtis m, f

corpus, ŏris n ,

cupio, īvi, ītum, ĕre 3 ,

dolor, ōris m ; ,

dux, ducis m , ,

eques, ĭtis m

flor, ōris m

floreo, ui, , ēre 2 ,

flumen, ĭnis n ;

frater, fratris m

homo, homĭnis m

honor, ōris m , ,

iter, itinĕris n ; ;

judex, ĭcis m

justus, a, um

juvĕnis, is m, f , ,

labor, ōris m ,

laus, laudis f

legātus, i m ;

lex, legis f

libertas, ātis f

lux, lucis f

mater, matris f

miles, milĭtis m

muto, āvi, ātum, āre 1 ,

nomen, ĭnis n

opus, opĕris n , ;

pater, patris m

pax, pacis f ,

pes, pedis m , ,

plebs, plebis f

popŭlus, i m

praemium, i n

rex, regis m

salus, ūtis f , ;

semen, ĭnis n

semper

senex, senis m, f ,

sol, solis m

soror, ōris f

tempus, ŏris n

verĭtas, ātis f ,

virgo, ĭnis f ,

virtus, ūtis f , ,

vox, vocis f


 

6

: 79-87. Participium praesentis actīvi 190-192, 255. : 47-49. 50-55. III 56-58. III 59-64.

1. e . .

1. Non est facĭlis ad astra via. 2. Longum et difficĭle est iter per praecepta, breve et efficax per exempla. 3. Omne initium difficĭle est. 4. Multi flores hominĭbus utĭles sunt. 5. Nominatīvus et vocatīvus plurālis primae declinatiōnis simĭlis est genetīvo et datīvo singulāris. 6. Veritātis oratio simplex est. 7. Divitiae homĭnem felīcem non faciunt. 8. Beneficium non in eo consistit, quod datur, sed in dantis anĭmo. 9. Amor foedĕre conjungit amantes. 10. Qualis rex, talis grex. 11. Nemo omnia potest scire. 12. Abiens, abi! 13. Volens nolens. 14. Apud Herodōtum, patrem historiae, sunt innumerabĭles fabŭlae. 15. Nulla lex satis commŏda omnĭbus est. 16. Frequens imitatio transit in mores. 17. Vocālis ante vocālem brevis est. 18. Sagitta in lapĭdem nunquam figĭtur; interdum resilians ferit dirigentem. 19. Qualis domĭnus, talis servi. 20. Ducunt volentem fata, nolentem trahunt. 21. In mari Mediterraneo sunt varia genĕra animalium. 22. Multitūdo civium in Capitolium convĕnit. 23. Nocturnōrum animalium, velŭti felium, in tenĕbris fulgent ocŭli. 24. Lupus malus ovium custos. 25. Finis corōnat opus. 26. Omnis ars natūrae imitatio est. 27. Carmĭna bona morte carent. 28. In Gallia antīqua plebs, quae ingenti vectigāli premebātur, servōrum paene loco habebātur; sors ejus tristis erat. 29. Vim vi repellĕre licet. 30. Quod licet Jovi, non licet bovi. 31. Antīquis temporĭbus Romāni in Tibĕri, postea in marĭbus quoque navigābant. 32. Nomĭna civium fortium semper memoriā tenēmus. 33. In civitāte libĕra lingua mensque libĕrae esse debent. 34. Otium sine libris mors est et homĭnis vivi sepultūra. 35. Ovum sine ave et avis sine ovo gigni non potest. 36. Ubi judĭcat, qui accūsat, vis, non lex valet. 37. Milĭtes Romāni ante castra hostium turrim constituunt. 38. Procul ab ocŭlis procul ex mente. 39. Non est fumus absque igne. 40. Et fabŭla partem veri habet. 41. Omnes homĭnes natūrā libertāti student. 42. Fames malum panem tenĕrum reddit. 43. Nobĭlis equus umbrā quoque virgae regĭtur, ignāvus ne calcāri quidem concitāri potest. 44. Fas est et ab hoste docēri. 45. Plerique hominĭbus, litterārum ignāris, libri non studiōrum instrumenta sunt, sed aedium ornamenta.


amor, ōris m

anĭmal, ālis n ,

anĭmus, i m ,

appello, āvi, ātum, āre 1 ;

ars, artis f ;

audax, ācis ,

brevis, e

civis, is m, f ,

commūnis, e ,

con-jugo, junxi, junctum, ĕre 3 , ; (.)

con-vĕnio, vēni, ventum īre 4 ,

curro, cucurri, cursum, ĕre 3

dens, ntis m

dif-fĕro, , , dif-ferre

difficĭlis, e

di-ruo, rui, rŭtum, ĕre 3

dives, ĭtis

dulcis, e ,

equus, i m ,

facĭlis, e

felix, īcis

finio, īvi, ītum, īre 4 , ;

finis, is m , ; ;

fortis, e , ;

genus, ĕris n ; , ; , (.)

hostis, is m ,

initium, i n

Juppĭter, Jovis m ,

mare, maris m

mors, mortis f

neuter, tra, trum , ; ( )

nox, noctis f

omnis, e ,

oratio, ōnis f

os, ossis n

ovis, is f

parens, ntis m, f (, )

pars, partis f ,

per (c. acc.) , ( ); ( )

possessio, ōnis f

prĕmo, pressi, pressum, ĕre 3 ,

puto, āvi, ātum, āre 1 ,

quails, e ( )

ratio, ōnis f ; ,

scio, īvi, ītum, īre 4 ,

simĭlis, e ,

simplex, ĭcis

talis, e

turris, is f

utĭlis, e

vetus, ĕris ,

vis (gen. dat. , acc. vim, abl. vī; plur. vires, virium, virĭbus) f , ;


 

7

195. Perfectum ind. act. 196-198. Plusquamperfectum ind. act. 199-200. Futūrum II ind. act. 201-202. Accusatīvus nominatīvus duplex 315-316. Accusatīvus tempŏris 319. 210, 217. Perfectum ind. passīvi 211. Plusquamperfectum ind. passīvi 213.

1. e . .

1. Helvetii legātos ad Caesĕrem petītum pacem misērunt. 2. Milĭtes Romāni multas urbes in Gallia expugnavērunt et ingentem eārum numĕrum delevērunt. 3. Juppĭter, in taurum converses, Eurōpam rapuit et in Cretam transportāvit. 4. Hannĭbal, dux Carthaginiensium, ultĭmos suae vitae annos in regno Prusiae vixit. 5. Apelles pinxit Alexandrum Magnum fulmen tenentem. 6. Horatio Coclĭti, qui Romam servavĕrat, Romāni grati propter audaciam ejus aēneam statuam collocavērunt. 7. Respondēbo tibi, sed non ante, quam tu ipse mihi respondĕris. 8. Ad senem senex de senectūte scripsi. 9. Isocrătes, orātor Atheniensis, qui adulescentes eloquentiam docēbat, ipse nunquam oratiōnem habuit. 10. Gaius Julius Caesar, postquam a Pharnăce, rege Pontĭco, victoriam reportāvit, ad amīcum suum scripsit: Veni, vidi, vici . 11. Philippus, Macedŏnum rex, Lacedaemoniis scripsit: Si in Laconĭcam venĕro, finĭbus vestris vos expellam. Lacedaemonii rescripsērunt: Si. 12. Troja a Graecis delēta est, sed memoria Trojae ab Homēro poētā servāta est. 13. Accēpi omnes epistŭlas, quae a te missae erant. 14. Romŭlus et Remus, ut fama est, in eisdem locis, ubi flumĭne Tibĕri exposĭti et a pastōre educāti erant, urbem condĕre statuērunt. 15. Socii Ulixis boves sacras Solis dei interfecērunt et ad cenam paravērunt; eā de causā in alto mari omnes naves Ulixis fractae et socii ejus necāti sunt. Ipse Ulixes, tempestāte coactus, ad insŭlam Ogygiam pervēvit, ubi apud nympham Calypso septem annos vixit. Postquam Calypso, a deis admonĭta, eum in patriam remīsit, navis ejus a Neptūno deo fracta est. Ulixes, fame et frigŏre confectus, ad Phaeācum insŭlam actus est, qui eum bene accepērunt et Paulo post in patriam misērunt. 16. Macedŏnum regnum post Alexandri mortem distractum est in multa regna. 17. Acta est fabŭla.

De Gallis

Galli, gens maxĭme bellicōsa, Alpes superavĕrant et magnam partem Italiae ferro ignīque vastābant. Postquam milĭtes Romānos fugavērunt, urbi Romae appropinquavērunt et agros vastāre coepērunt. Romāni uxōres et libĕros in Capitolium, arcem Romae, condidērunt, sense autem, de salūte patriae desperantes, forti anĭmo hostes advenientes in foro exspectābant. Galli, postquam in urbem intravērunt eamque cremavērunt, omnes senes trucidavērunt, Capitolium oppugnavērunt. Silenti nocte Galli Capitolium expugnāre constituērunt, sed clamor ansĕrum custōdes defatigātos e somno excitāvit. Manlius, dux eōrum, statim milĭtes ad arma vocāvit et hostes repŭlit. Jure igĭtur Romāni nomen Manlii celebravērunt, Capitolīnum eum appellantes.


accĭpio, cēpi, cĕptum, ĕre 3 ,

alrus, a, um

annus, i m

classis, is f , ;

cogo, coēgi, coactum, ĕre 3 ,

confīcio, fēci, fĕctum, ĕre 3 ,

consul, ŭlis m

cor, cordis n

deleo, ēvi, ētum, ēre 2

deus, i m

divĭdo, vīsi, vīsum, ĕre 3

edŭco, āvi, ātum, āre 1

ex-pōno, posui, posĭtum, ĕre 3 ,

extrēmus, a, um

fŭgio, fūgi, , ĕre 3

ignis, is m

in-cŏlo, colui, cultum, ĕre 3 ,

ingens, ntis

in-struo, struxi, structum, ĕre 3 ;

jăcio, jēci, jăctum, ĕre 3

malo, malui, , malle ,

mons, ntis m

mortālis, e

natio, ōnis f ,

navis, is f

neco, āvi, ātum, āre 1

nomĭno, āvi, ātum, āre 1 ,

novus, a, um

pastor, ōris m

peto, īvi, ītum, ĕre 3 ,

pōno, posui, posĭtum, ĕre 3 ,

post-quam

primus, a, um

pro-mitto, mīsi, missum, ĕre 3

prope (c. acc.)

propter (c. acc.) , -

răpio, răpui, răptum, ĕre 3 ,

regnum, i n ,

respondeo, respondi, respondum, ēre 2

sapiens, ntis ,

servo, āvi, ātum, āre 1 ;

socius, i m

statuo, ui, ūtum, ĕre 3 ;

super (c. acc. et abl.) , ; ,

trans (c.acc.) ,

ultĭmus, a, um

urbs, urbis f


 

8

Accusatīvus cum infinitīvo 338-348. Nominatīvus cum infinitīvo 349-353. 65-69. 70-71. 72-73. Ablatīvus modi 328.

1. e . .

1. Scio amīcum meum bene cantāre. 2. Caesar noluit eum locum, unde Helvetii discessĕrant, vacāre. 3. Caesar naves undĭque ex finitĭmis regionĭbus jubet convenīre. 4. Dux milĭtes castra munīre jussit. 5. Dux castra munīri jussit. 6. Scimus Cicerōnem oratōrem fuisse clarum. 7. Per exloratōres Caesar cognōvit et montem a suis tenēri, et Helvetios castra movisse. 8. Legāti Helvetiōrum Caesări dixērunt se obsĭdes datūros esse. 9. Darēus, rex Persārum, sperābat a se Graecos facĭle victum iri. 10. Legem brevem esse oportet. 11. Disciplīna druĭdum in Britannia reperta atque inde in Galliam translāta esse existimātur. 12. Thales, philosŏphus Graecus antīquus, docēbat ex aqua constāre omnia. 13. Solem Persae unum deum esse credunt. 14. Druĭdes volunt persuadēre non interīre anĭmas, se dab aliis post mortem transīre ad alios. 15. Jam ante Homērum poētae fuisse putantur. 16. Lycurgi temporĭbus Homērus fuisse tradĭtur. 17. Exercĭtus, acri proelio pulsus, fugae se mandāvit. 18. Canes sunt custōdes domuum. 19. Caesar in bello, quod in Britannia gessit, ad omnes casus subsidia comparābat. 20. Multi versus sine auctōre vivunt, illi putantur a ornamentis anĭmi. 21. Is est amīcus, qui in rē dubiā rē juvat. 22. Imperātor aciem instructam pleno gradu in hostem induxit. 23. Manus manum lavat. 24. Dies diem docet. 25. Nihil agenti dies est longus. 26. Verbis sensus nostros exprimĕre interdum non possŭmus. 27. Quales in re publĭca princĭpes sunt, tales relĭqui solent esse cives. 28. Caesar intellegēbat omnes fere Gallos novis rebus studēre et ad bellum excitāri, omnes autem homĭnes natūrā libertāti studēre et condiciōnem servitūtis odisse. 29. Aegrōto dum anīma est, spes esse dicĭtur. 30. Amīcus certus in re incerta cernĭtur.

In assiduo labōre thesaurus esse dicĭtur

Agricŏla senex, mortem appropinquāre sentiends, filios ad lectum convocāvit et dixit: Vidētis me a vobis discessūrum esse; in agro meo thesaurus defossus esse dicĭtur; ibi magnae divitiae esse dicuntur; eas repertūri esse videmĭni. Omnes eas divitias in vinea nostra quaerĭte et divĭtes erĭtis. Paulo post pater anĭmam efflāvit. Filii autem, credentes in vinea thesaurum nullum abdĭtum esse, totum vineae solum ligonĭbus eruērunt, at thesaurum nullum invenērunt. Sed autumn visērunt agrum ubĕres uvas peperisse. Tum filii intellexērunt in assiduo labōre thesaurum defossum esse.


acer. acris, acre ,

acies, ēi f ; ,

antīquus, a, um ,

auctor, ōris m , ;

cădo, cecĭdi, cāsum, ĕre 3 ;

canis, is m, f

canto, āvi, ātum, āre 1

casus, us m , ; (.)

circum (c. acc.) ,

condo, dĭdi, dĭtum, ĕre 3 ,

cornu, us n ;

cresco, crēvi, crērum, ĕre 3

cultus, us m ;

dies, ēi m, f ;

disciplīna, ae f , , ;

domus, us f

exercĭtus, us m

fatum, i n ,

frango, frēgi, fractum, ĕre 3 ,

fructus, us m

fundo, fūdi, fūsum, ĕre 3 , ,

grădus, us m , ; (.)

hora, ae f

intellĕgo (intellĭgo), lexi, lectum, ĕre 3

inter-sum, inter-fui, , inyer-esse ,

jubeo, jussi, jussum, ēre 2

libĕri, ōrum m pl.

manus, us f ;

medius, a, um

munio, īvi, ītum, īre 4

nolo, nolui, , nolle

notus, a, um

orbis, is m

plenus, a, um

pons, ntis m

publĭcus, a, um

radix, īcis f

regio, ōnis f ,

rĕgo, xi, ctum, ĕre 3 , (c. acc.)

relĭquus, a, um ,

repĕro, reppĕri, repertum, īre 4 , ,

res, rei f ; ;

res publĭca, rei publĭcae f ,

sensus, us m

tĕneo, tenui, tentum, ēre 2

usus, us m ;

varius, a, um ,

veto, vetui, vetĭtum, āre 1

vulgus, i n ,


 

9

88-89. 100-101. 102-106. , postquam, dum, quia . 442-444, 447. Ablatīvus absolūtus 385-392.

1. e . .

1. Bene imperāre diffecillĭmum est. 2. Libertas, leges et pax sunt optĭma dona. 3. Maxĭmum remedium irae mora est. 4. Vetĕrum belli ducum Romanōrum Caesar rei militāris pertissĭmus esse dicĭtur. 5. Graviōres et dificiliōres anĭmi sunt morbid, quam corpŏris. 6. Vetĕra proverbia brevĭter et simplicĭbus verbis prudentiam popŭli exprĭmunt. 7. Nullum ex omnĭbus clementia magis, quam regem aut princĭpem decet. 8. Non minus est imperatōris consilio superāre, quam gladio. 9. Non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. 10. Aures nostras audīta velocius, quam lecta praetereunt. 11. Utilius est fortes milĭtes esse, quam grandes. 12. Cicĕro fuit omnium civium Romanōrum eloquentissĭmus, oratōrum clarissĭmus. 13. Sallustius, auctor certissĭmus, scribit tam Tigris, quam Euphrātis in Armenia fonts reperīri. 14. Nullum vitium pejus est, quam avaritia praesertim in principĭbus et rem publĭcam gubernantĭbus. 15. Verum illud verbum est, vulgo quod dici potest, omnes sibi malle melius esse, quam altĕri. 16. Pares cum parĭbus facillĭme convenient. 17. Plenus venter non studet libenter. 18. Honōres mutant mores, sed raro in meliōres. 19. Nemo patriam, quia magna est, amat, sed quia sua. 20. Dum eae res in colloquio gerentur, Caesări nuntiātum est equĭtes Ariovisti accedĕre. 21. Artes innumerabĭles repertae sunt, docente natūrā. 22. Autumno ineunte, aves avŏlant. 23. Pyrrhus, postquam victoriam a Romānis ad Heraclēam reportāvist, sic exclamavisse tradĭtur: O, quam facĭle erat orbis terrae imperium occupāre, mihi regi Romānis militĭbus datis!





:


: 2016-12-03; !; : 4034 |


:

:

: , , , , .
==> ...

1776 - | 1607 -


© 2015-2024 lektsii.org - -

: 0.465 .