.


:




:

































 

 

 

 





, , , .

1. Date puĕro panem, ne ploret. 2. Sol effĭcit, ut omnia floreant. 3. Do, ut des; facio, ut facias. 4. Magister optābat, ne discipŭli libros delērent. 5. Magistrātūs postŭlant, ut cives legĭbus obtempĕrent. 6. Omnes cives optant, ut pax sit. 7. Themistŏcles Atheniensĭbus persuāsit, ut classem aedificārent. 8. Dictātor edixĕrat, ut legiōnes in castra reducerentur. 9. Explicāvi sententiam meam, ut tuum judicium cognoscĕrem. 10. Imperātor edixit, ne quis e castris excedĕret. 11. Nihil aliud curo, quam ut bene vivam. 12. Nullus dolor est, quem tempus non molliat. 13. Spero, sic moriar, ut mortuus non erubescam. 14. Antīquus mos erat Lacedaemoniis, ut binos reges habērent. 15. Curā, ut probis et justis hominĭbus magni aestimēris. 16. Fac, ut nulla tibi sine fructu transeat hora. 17. Legum omnes servi sumus, ut libĕri esse possīmus. 18. Multi alios laudant, ut ipsi ab iis laudentur. 19. Specŭla inventa sunt, ut homo ipse se cognoscĕret. 20. Videant consŭles, ne quid res publĭca detrimenti capiat. 21. Attĭcus sic Graece loquebātur, ut Athēnis natus esse viderētur. 22. Caesar milĭtes equitesque misit, ut eos, qui fugĕrant, persequerentur. 23. Femĭnae in theātrum spectātum veniunt, et spectentur ut ipsae. 24. Nullus liber malus est, ut non alĭquā parte prosit. 25. Penelŏpa, ut procos fallĕret, quidquid interdiu texuĕrat, noctu retexēbat. 26. Timor Romae grandis fuit, ne itĕrum Galli Romam venīrent. 27. Xerxes non dubitābat, quin copiis suis Graecos superatūrus esset. 28. Aristīdes in tantā pauperitāte decessit, ut filiae ejus publĭce alerentur. 29. Athenienses Solōnem hortāti sunt, ut rem publĭcam aequis legĭbus temperāret. 30. Caesar, cave, ut credas: inimīcus tuus tulit arma contra te. 31. Ea condiciōne Proserpĭna Orpheo uxōrem reddĭdit, ne rediens ocŭlos flectĕret. 32. Juno misit duos serpentes, ut Hercŭlem, in cunabŭlis jacentem, necārent. 33. Nemo dubĭtat, quin alĭquid de pace in epistŭlā esset scriptum. 34. Nunquam imperātor ita paci credit, ut non se praepăret bello. 35. O di, vos oro, ut hanc laetitiam perpetuam esse jubeātis. 36. Caesar ab Ariovisto petīvit, ut obsĭdes, quos habēret ab Aeduis, reddĕret. 37. Fit in proelio, ut ignāvus ac timĭdus miles, abjecto scūto, fugiat. 38. Imperātor Adriānus equos et canes sic amāvit, ut eis sepulchra constituĕret. 39. In Miltiăde tanta humanĭtas erat, ut omnĭbus ad eum adĭtus patēret. 40. Lacedaemonii tam pauci erant numĕro, ut Persae minĭmi aestimārent eōrum copias. 41. Lycurgus instituit, ut omnes Lacedaemonii sine ullo discrimĭne commūni mensā uterentur. 42. Nasus ita locātus est, ut quasi murus ocŭlis interjectus esse videātur. 43. Nihil est tam difficĭle, quod non supĕret aut vincat mens humāna. 44. Phrixus ariĕtem cum pelle aureā Marti immolāvit, ne iram deōrum excitāret. 45. T. Pomponius Attĭcus sic Graece loquebātur, ut Athēnis natus esse viderētur. 46. Auctorĭtas senātus tam magna erat, ut nemo sine ejus voluntāte ullum facĕret. 47. Est haec natūra mortalium, ut nihil magis placeat, quam quod amissum est. 48. Hōc senātūs consulto consŭles Romāni domi militiaeque imperium atque judicium summum accepērunt. 49. Non potest fiĕri, ut uno tempŏre homo idem duōbus locis simul sit. 50. Tantam vim habet oratio, ut etiam repugnantem capĕre possit, ut imperātor fortis. 51. Caesar Pompejum persecūtus est, ne rursus copias alias comparāre et bellum renovāre posset. 52. Caesar ad Lingŏnes littĕras nuntiosque misit, ne Helvetios frumento neve aliā re juvārent. 53. Caesar, primo suo, deinde omnium remōtis equis, ut spem fugae tollĕret, proelium commīsit. 54. Spartăcus bellum contra Romānos coepĕrat eo consilio, ut gladiatōres in patrias eōrum reducĕret. 55. Hannĭbal victus et e Carthagĭne expulsus, venēnum sumpsit, ne vivus in Romanōrum potestātem venīret. 56. Nero urbem Romam incendit, ut spectacŭli ejus imagĭnem vidēret, quali olim Troja capto arsĕrat. 57. Oportet, ut non homĭnum sermo, neque possessiōnes tuae, sed anĭmus tuus te judĭcet divĭtem. 58. Plerīque lacrĭmas fundunt, ut aliis dolōrem suum ostendant; spectatorĭbus absentĭbus, īdem siccos ocŭlos habent. 59. Si patriam prodĕre conabĭtur pater, silebitne filius? Vero nocēbit patri, ne id faciat. 60. Ubii magno opĕre Caesărem orābant, ut sibi auxilium ferret, quod gravĭter ab Suebis premerentur. 61. Constitui ad te venīre, ut et vidērem te, et visĕrem, et cenārem etiam apud te. 62. Omnes undĭque ad te manūs suas tendunt et rogant, ut errantĭbus clarum veritātis lumen ostendas. 63. Sallustius narrat Hispanōrum fuisse morem, ut in bella euntĭbus juvenĭbus parentum facta memorarentur a matrĭbus. 64. Senātus, qui in magno timōre erat, ne Spartăcus Romam oppugnāret, M. Crassum contra eum misit. 65. Siciliam Verres per triennium ita vexāvit, ut ea restitui in antīquum statum nullo modo possit. 66. Dicuntur etiam ab nonnullis senatorĭbus sententiae, ut legāti ad Caesărem mittuntur, qui voluntātem senātus ei propōnat. 67. Legum ministri magistrātus, legum interprĕtes judĭces, legum denĭque idcirco omnes servi sumus, ut libĕri esse possīmus. 68. Senĕca in unā epistŭlā scripsit: Imperāvi mihi, ut vivĕrem; aliquando enim et vivĕre -- fortĭter facĕre est. 69. Adhuc nemĭnem cognōvi poētam, qui sibi non optĭmus viderētur; sic res habet: te tua, me delectant mea. 70. Clamor hostium tantum erat, ut in castris Romanōrum audirētur, quae duo milia passuum a castris hostium adĕrant. 71. Legātis tribunisque milĭtum convocātis, Caesar monuit, ut omnes res ab iis ad nutum et ad tempus administrarentur. 72. Sapiens quidam ad amīcum scripsit: Ante senectūtem curāvi, ut bene vivĕrem, nunc curo, ut bene vitā decēdam. 73. Socrătes dicēbat multos homĭnes propterea vivĕre, ut edĕrent et bibĕrent, se autem bibĕre atque edĕre, ut vivĕret. 74. Aeētes, rex Colchōrum, in templo Martis pellem auream occultāvit et dracōni ingenti imperāvit, ut diligentissĭme observāret, ne raperētur. 75. In Augusti aevo nihil in Italiā atque adeo in Eurōpā diligentius est factum, quam ut Cicerōnis opĕra legerentur. 76. Nonnulli Romāni, ut Cato, tam inimīco anĭmo in Graecos erant, ut medĭcos ex Graecis ad se non vocārent. 77. Liscus dicit sibi dubium non esse, quin, si Helvetios superavĕrint Romāni, unā cum relĭquā Galliā Aeduis libertātem sint ereptūri. 78. Ante Idus Martias Caesări tam multa et atrocia omĭna evenĕrant, ut uxor ejus eum orāret, ne eo die in senātum venīret. 79. Caesar dat negotium Senonĭbus, qui finitĭmi Belgis erant, ut ea, quae apud eos gerantur, cognoscant et sibi de his rebus nuntiant. 80. Philosŏphus quidam juvĕni multa loquenti: Quare, -- inquit, --, aures habēmus duas et os unum, ut plura audiāmus, quam loquāmur. 81. Non possŭmus omnia per nos agĕre: alius in aliā re est magis utĭlis, idcirco amicitiae comparantur, ut commūne commŏdum mutuis officiis gubernētur. 82. Ac mihi quidem jam pridem venit in mentem pulchrum esse alĭquo exīre, ut ea, quae agebantur hic quaeque dicebantur, nec vidērem, nec audīrem. 83. Atheniensis quidam conspiciens tabŭlam, in quā pugna erat ita picta, ut Athenienses victōres Lacedaemonios fugārent, exclamāvit: Fortes Athenienses! Id Laco audiens subjēcit: In tabŭlā. 84. Urbs quaedam, quamquam ipsa erat parva, ingentes et magnifĭcas habēbat portas Ităque Diogĕnes philosŏphus: Cives, -- inquit, -- claudĭte portas, ne urbs vobis egrediātur. 85. Euripĭdes, postulante popŭlo, ut e tragoediā quandam sententiam tollĕret, progressus in scaenam, dixit se fabŭlam componĕre solēre, ut popŭlum docēret, non ut ab eo discĕret. 86. Plinius Secundus in suā Historiā naturāli de illi clarissĭmo Apelle, pictōre Graeco, scripsit industriam hujus tam maxĭmam fuisse, ut nulla dies ejus sine lineā esset. 87. Consul Aemilius Paulus, qui in pugnā vulnus grave accēpit, equĭti suo: Fuge, -- inquit, -- Romanisque nuntiā, ut Urbem muniat et defendant, ne eam hostes expugnent. 88. Qui rei publĭcae praefutūri sunt, duo Platōnis praecepta teneant: unum, ut utilitātem civium sic tueantur, ut, quaecumque agunt, ad eam refĕrant, oblīti commodōrum suōrum; altĕrum, ut totum corpus rei publĭcae curent, ne, dum partem alĭquam tuentur, relĭquas desĕrant. 89. Caesar certior factus est Helvetios, rapientes et diripientes, per agrum Aeduārum iter facĕre; quā de causā putābat eos, per Provinciam Romānam iter facientes, ab injuriā temperatūros non esse; ităque legātis Helvetiōrum respondit se diem sumptūrum esse, ut consilium capĕret.





:


: 2018-10-15; !; : 675 |


:

:

,
==> ...

1958 - | 1795 -


© 2015-2024 lektsii.org - -

: 0.008 .